장음표시 사용
161쪽
118 INsTITVT. MORA L. lares, pro salute Reipublicae contulerunt. Vnde saec distributio non est aliud quam eommutatio , quae fit inter Principem de , Cives. Loquimur hic de distributione communium bonorum inter Cives.
N am omnes concedunt, quod quando Princeps tanquam priuatus collatis benefi- ciis compensat obsequiA, dc seruitia, quae Cives in eum impendunt, hoc este munus Iusticiae commutatiuae , & hanc compensationem fieri debere secundum aequalitatem Rrithmeticam. Habet enim haec compensatio quandam rationem mercedis. Sed cicimus nos, & hoc ab aliis non conceditur in quod etia distributio communium bonorum, est compensatio,& commutatio;&non nuda attributio eorum, quae t 'tius corporis sunt ad partes; ut existimat Aristoteles, & cum eo Philosophi quamplurimi ;quia si subtiliter intueamur principiu, quod
latet,videbimus, etiam hanc commune bonorum distributionem, quae est ordo totius ad partes,habere rationem mercedis,& nobilibus pl'sa distribui , quam popularibus;
quia Nobiles,vel eorum progenitores, plus Reipu blicς contulerunt. Et maius meritum nobilium non consistit in conditione personae sed in maiori seruitio impenso.
At non solum Aristoteles haec principia
162쪽
EPITO ME. 'iecit, tanquam totius artis firmissima sundamenta, quae, ut vidistis , facile pollunt conuelli, sed etiam sv mma tantummodo rerum fastigia delibauit. Nam nihil quoad virtutem docet, nisi, agendum esse, ubi, quando, quantum oportet, vel ut aictauerit prudens. Vbi vero, quando, & quantum oporteat, vel quomodo dictare prudens dς beat, non praescribit. Et quidem admiratione dignum videtur, quod cum Aristoteles prudentiam dixerit esse habitum rechiam cum ratione agendi, existimauerit, se iis solis verbis prudentiae tradidisse doctrinam, atque homines reddidisse prudentes. Quemadmodum igitur,si medicus diceret,
curandum esse qgrotantem cum recta ratione, dc nihil aliud afferret, non propterea aegrotus pollet recuperare valetudinem: Et quemadmodum, si Iureconsultus diceret, resarciendum esse damnum, ut leges iubent,& nihil aliud adderet, non propterea besus posset recuperare ius suum: Ita ex sola doctrina Aristotelis nemo potest fieri prudens artifex ciuilis, neque felicitatem adipisci. Nihil praeterea Aristoteles praecipit, nisi,
ad medium resipiciendum,&bene assuescen mdum. Sed ii c licet vera sint;nulla tamen, ad discere cupienti ivtilitatem postunt afferre,
163쪽
ico INsTITVT. MORAM EPITO ME. cum sint vulgaria , communia, cunctisque obuia.
Ea autem particularia, quae ad isam artem explicandam sunt necessaria, Aristoteles praetermisit. Sed qui particularia negligit, prudentiam videtur excludere , quae
intellectus practici perfectio est, & circa
Vnde Epictetum, Panaetium , M. Tullium, Senecam, laudandos putamus; qui hanc quoque partem non neglexerunt. Etiam in v III. libro Ethicorum, quem sumus hoc anno explicaturi, debuisset Philosophus ante tractationem de amicicia, quaedam praefari de societatibus; cum Ami- cicia sit quaedam societas; ut idem Aristoteles affirmat g. Ethicorum cap. s. Nam antequam de re aliqua conceptus specificus habeatur , debet conceptus geneticus innotescere.
De societatibus igitur nobis prius dice
Atque ita non permittemus alteri gubernacula mentis nostrae; sed falsis principiis iam contemptis, ab aliis inchoata proprio Iabore conficiemus ; quod debere nos praestare, monuit Basilius, libro De liberali- bus disciplinis. Institutionum Ioralium FINIS.
164쪽
po I AGHI COMITIS,& Canonici patavini,
De genere dicendi Philosophorum; seu, 2 ιSapientia oe Eloquentia diuortio.
166쪽
& Canonicus Patauinus. DE Uenere dicendi Philosophorum s seu, Se Sapientia ct Eloquentia diuortio.
CE ROMA nobis , sapientis me Princeps , cum aliquibus est contentio de genere dicendi Phialosophorum. Sentiunt illi res philosophicas sine eloquentia scribi non debere, iuntque in dicendo exercitati. Nos autem, qui contradicimus, causam repelli ius satis difficilem , de sumus orationis viribus destituti: Sed publica nos impetulit utilitas ad hanc prouinciam capessen dam; Complures enim videmus praestantissimos Philosophos in aliorum commo da peccare, cum ea quae a Magistris acco Porunt eleganter dicere se posse diffidant,
167쪽
ineleganter vero non audeant. Maguetiam nobis putauimus esse elaborandum, quia nostra res agitur. nam cum Probi matum librum amplissimo nomini tuo dicatum ad te mittere decreuerimus, profocho si vera istorum sentetia esset,aut mutare consilium cogeremur,aut eorum metuere,ut ait ille, verbera linguae. Ea enim quae literis mandamus ita disponere,ita illustr Te non valemus, ut istis rugosae frontis hominibus cumulate satisfacere possimus.Adscribendii praeterea excitamur studio veritatis. quid enim est tam indignum Philosophi grauitate, qua vitiare pigmentis & Ω-co orationis castissimas cogitationes suas rQuid tam perniciosum in Philosophia, quam a maximis& perobscuris: quaestionubus ad serm onis lenocinia, caeterasque or tori. Sare S animum auocare ξ Haec infructuosae loquacitatis leuitas, & verboru niamia luxuries, est potius a Philosophis studiose coerceda. quemadmodum enim in agris quo magis laetae scgetes sese profude-riane, eo minus spicaru grana turgescunt, ita in libris Philosophicis nimis eloque ter c5 scriptis tanto minor inest doctrina,quantorinator apparet Vrbanitas , & eloqusnt a. Sunt etiam multa in Philosophia, quibus etiam Voletes au hibere non possumus Romanae linguae candorem, nedum orationis
168쪽
sΑΡ. ET ELOR DIVORT' isue ubertate . quod de in omnibus artibus euenire solet. in quibus cum earum rerum circa quas versantur sint fingenda vocabula, necessiario incidimus in multam nominum nouitatem. Propterea nouum & proprium
dicendi genus, quod ita nonnulli fistidire
solent, est a Philosophis necessario excogitatum in cum propter verborum inopiam ornate&splenaide res saas dicere non possent, eas plane&perspicue expedire maluerunt, quam maxime bonarum artium incommodo praeterire. Multa etiam orationis ornamenta cosulto neglexere: res enim a natura absconditas venantur, non Voc
bula Relinquunt ista literatoribus. Quorualli,cum ne primis quidem labris degustauerint Philosophiam, atque ideo de rebus iudicare non possint quia non intelligunt,
eas silentio contegunt,& in verborum cultu tantummodo elaborant; in hoc exemplum secuti Timantis pictoris, qui ea quae penicillo exprimere non poterat, velo alia quo obducere callide solebat. Alii vero curerum Philosophicarum excellentiam cognoscant,&nihil eis possint obiicere,se ad verborum structura inuidiose conuertunt,& singulas voces, quibus Philosophi suos animi sensus ex pretiere, statera, ut dicitur, aurificis seuere ac diligenter examinant P i aque euam,quae sunt extraPhilosoPh
169쪽
1σύ DE GENERE DICENDI.cum negotium, nullisque momenti , curiosis oculis contemplantur, & reprehemdunt ; personam Momi induetes,quem ferunt sandalium Veneris tandem culpasse , cum Venerem culpare non posset. Oia felicia istorum ingenia, quae minutis hisce rebus, indignis hominum altercationibus, ita acriter distorquetur, ut de mundi aeternitate agere, imo pro aris & focis pugnare videamur l O superbiam eorum inauditam , qui cum proprias Vires teneant unius vocabuli, credunt manibus se attigisse s pientiam, quam ne viderunt quidem. Illa enim ita se extollit, ut istorum hominum hebetem oculorum aciem semper effugiat.
Quidam etiam ex nostris in eodem fere e Tore Versantur. nam,cum iudicio libero de
beant esse Philosophi, nullaque necessitate
astringi, ne certam quandam velint nolint sententiam tueantur , iurant isti in unius verba doctoris. Plenu timiditatis cosilium,& minime gloriosum. dum enim alii longos Philosophiae sinus parua ingenii naui
cula securi traiiciunt , isti non audentes undis se credere, vix summa littora legerei repidi conspiciuntur;&quod minus etiam
ferendum est, pulcherrimarum rerum cognitione omissa, atque posthabita, in verbis tantum ipsis elaborantes, illorum cortici, quasi ostrea cochis affixa, miserabiliter
170쪽
. adhaerescunt. Sed istos, fabularum massis, quam rerum explanatores, cum in ea sint haeresi, e Philosophorum choro sustulimus; etiam oratores, illos inpere. Neque proptere
sione istorum, qui aPhilosophia duce defecerunt , palmam Philosophis extorquebutaduersarii; neque sibi ipsis impendentem
perniciem poterunt, ut fortasse credunt,in
nostros auertere. cum enim minus noceant
apertae,quam tacitae inimiciciq;expedit nobis augeri vires hostiles, ne permixtos amiacis hostes habeamus. Et quia in disputando non auctoritatis,ut faciunt Pseudoph losophi , sed rationis momenta quaerere debemus , proculdubio scimus , hanc nostram sentetiam in varias hominum reprehensiones incursuram, nisi eodem tempore firmissima fundamenta iaciamus; Ideo facturi operς pretium sumus,si posuerimus in medio ea, quibus in hanc sententiam im pellimur ; Hoc pacto etiam labores nostros ab aliorum iudicio & inuidia liber
bimus ; nam omnes aperte intelligent, nos non gloriae cupiditate, non odio accensos, sed amore veritatis, & propriae tutelae nedicessitate coactos stylo manus admouime. Vt aute perspiciamus unde natus sit error iste aduersariora, prius afferemus illorum x xiones; quas deinde ostendemus non esset