Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

188 DE GENs DICENDI Imo penes,llos loquendi norma esse deberet , cum eorum uniuersitati maior quam aliis auctoritas sit attribuenda, praecipuumque munus illorum sit, vocum degerum vires perpendere , & Proportionem earumdem cognoscere. Hinc dicebat

ille, pr ncipium & fontem recte scribe di esse sapientiam. Quod si tantum illis tribuere non audet nostra in disputando modestia, excusemus saltem eorum planum dicendi

genus & inornatum. Dum enim arden-

xi quodam ad philosophandum desiderio

concitati immensa coelestium orbium volumina animo euoluunt, nequeunt consumere tempus in legendis libellis oratorum. Neque decet Philosophum condiare sermonis dulcedine ipsarum rerum austeritatem, quemadmodum bellariis cibaria conditi solent. Namque cum solis hominibus ad discendum iam paratis, dc scientiae cupiditate flagrantibus , Versari vult Philosophia. Hos ad se attrahit nullis verborum illecebris; quemadmodum etiam , si fames verum cibi condimentum

depellenda sit, pura cibaria delectant ; si

morbus remouendus, homines absinthia non respuunt.

De improuida,& credula puerorum ae-3 te, quae non nisi ludificata accipit medi--

192쪽

SA P. ET ELO DIVOR T. isdicinam, nihil curamus. Philosophos pueri non audiunt, sed Oratores , sed Poetas. Hinc Poetica atque Rhetorica, ut ad illorum aures dulcior nueret oratio, colores δί numeros astute inuenerunt. At rustico verborum sono cuiuscumque auris offenditur. Hoc non est ita , in primo namque Philosophiae vestibulo sunt discipuli a sensibus auocandi; iisque nondum limen ingressis nouae aures comparandae sunt, quibus non terrestrem Ma

syam, sed Apollinem coelestem exaudiant. Quod si is audientium animos, quos do

cet, eosdem etiam non permovet, atqus

delectat, id profecto est, quia permovere non est sapientis officium, sed oratoris. Idque se sensisse. nouae Academiae . Theologi tunc aperte demonstrarunt, cum Veterum sententias sparsas r& vage diu tectas, in ordinem redigentes, eas in scholas contulere; a quibus Theologia deinde

nomen traxit. Et inter veteres Cato , Malii grauissimi viri, nullum orationis florem secuti, indicarunt, argumenta, quae nimis dilatantur, esse ad probandum i firmiora iis , quae conciso sermone expria muntur. Istorum fortasse iudicio stare nolent Aduersarii.

. Appellent igitur ipsum eloquentiae pa- rςm , suum carissimum parentem Cicer

193쪽

e DE GENERE DICENDI nem: Sed iam decretum ab eo, Philos phorum scripta, quibus eloquentia annexa est , esse quidem ornatiora , sed non uberiora; & malle se indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem. Non ne etiam in ipsa moneta naturam magis& aestimationem aeris inspicimus , quam notam Principis, qui illam percussit ZA rumpurum, & non egregii sigillum artificis, quod in eo imprimitur , solemus in

venditione contemplari. Similiter pura narratio ,& non verborum ornatus, affert vim audientibus, quod praecipue sacrarum rerum monumenta testantur; quae nullo Orationis lumine apposito, sed sola veritatis luce nostroruni . mentes inflammanr. Periclem dicentem, seu potius tonantem, de fulgurantem , a mirata est GAcia uniuersa ; illius tamen numerosa atque ornata oratione Alciabiades non permovebatur; permovebatur autem, ut aiebat, nuda, & simplici Socratis oratione. Quod si liurus rationem

uaesiuisset aliquis ex eo . nihil aliud pro

ecto respondisset, nisi, maiorem in rebus, quam in verbis latere eloquentiam. Eamdem quoque causam se redditurum fuisse, tunc tacite demonstrauit Aristoteles,

cum ad tradenda praecepta dicendi aggres sus, Rhetores illos stulticiae dam imauit, qui

194쪽

SA P. ET E Lo M DIVORT. I9I in verborum ornatu dc in incitandis animis tantummodo occupati, nulla Enthymematum praecepta reliquere. Inania verba quid faciunt Z quid prosunt canorae nugae ' Oratorem rerum inopem dicentem

credes siliquam, quae in dulci tectorio in-- clusos lapillos sonantes quatit. Corruunt aedes , si illis fundamenta subtraxeris ; sed muris demolitione sublatis firma remanent fundamenta: ex quo non obscure cernitur , cur verba egeant rebus, quibus innitantur, res Vero verbis ita non egeant. Nec, si verba semoveas,

res priuari lumine necesse est. Quemadmodum Sol syderum gubernator proprio lumine lucet; ita proprio lucet sapientia.

Humanarum artium ficto & commenticio consensui non assentimur ; non enim illarum cognitio colligatur uno quodam vinculo societatis. Virtutes solummodo eae , quae a moribus nostris confirmandis appellantur Mo- .rales,una moderatrice prudentia copulantur ; caeterae vero disiunctae etiam reperiuntur. Cohaerent quidem mundi partes, quia inane quidquam non est in rerum n tura : sed quomodo a cohaerentia mundi partium, & elementorum ad cohaerentiam scientiarum accedant, non videmus.

Hδbent, inquiunt, etiam disciplinae sua

195쪽

101 DE GENERI DICENDI elementa. Captiosa sunt haec, accommodata magis forensibus causis, quam sermonis subtilitati. V tantur in foro hisce rationibus oratores, sed cum ad lyceum

accedunt , exquisita afferant argumentat, non enim eadem eloquentia utrobique

est;Namque haec quandoque mentitur; de decipit, vero in falsum, & crimine in ta

dem conuersis , rem modo auget , modo extenuat'; illa vero nunquam mendacio

fallens, simplicis semper est amica veritatis ε, cum sapientibus habitat, non cum paedagogis 1, de humanis diuinisque rebus loquitur, non de fabulis Poetarum. Ista se occultat in pectoris latebris verecundae virginis more, Altera vero senipet inho. minum ore Versatur, &, quemadmodum impudens meretrix, omnibus vltro se offere. Quae quidem cum tales sint, quales Oratio nostra depinxit , quis erit in numero Philosophorum, qui Rhetorum e- . Ioquentiam a libris sitis non reiiciat, propria contentus elegantia doctrinae 3 quis adPhilosophicarum Pavitatem rerum p rum ac sincerum dicendi.non accommodet genus Neque propterea is dicetur arsestam glande mutare dicetui, veritis,fructibus perceptis arborum folia negligere. Sed quo ornatior , dicunt isti, eo melior est sapiςntia, est autem ornatior cum

196쪽

s A p. ET ELOM DI vo R T. 19 splendidioribus verbis utitur ipse Philo sophuc. O vim maximam erroris ; opertinet clam singularem λ Nonne pluribus ex variis Goctrinarum fontibus haustis satis iam confirmatum est , bonum accessione perfectionis fieri quandoque deterius ὶ Et tamen vellent ipsi , si philosopharentur , allicere etiam lectorem ornata , & suauitate sermonis; in qua quidem te nihil apud nos ponderis habet i storum auctoritas. Nos enim Philosophi, & non Grammatici cum simus , diuersam etiam a Grammaticis sequimur in disputando rationem. Neque est, quod illorum lingua loquamur , cum nostra non modo non inops, sed locupletior fortaste sit; Complectimur enim verbis quod volumus , & ita dicimus , ut intelligamur. Quare nolite existimare , 5 Aduersarii, propterea Philos hos nostrum damnasse dicendi genus, quia id semper damnari solet quod ignoratur. Id, mihi cie-dite , de industria reiecerunt ; prudentis Pictoris instar , qui nunquam in maris tabula arborum species, quamuis pulcherrimas , depinxisset. At vobis sapienter monentibus libenter assentimur , ut non ad magnitudinem voluminis, quae scribentis

gloriae parum prodest , sed ut ad culturam potius & diligentiam operis nostrum

197쪽

iρ DE GENERE DICENDI.consilium dirigatur. Currentes, ut in

prouerbio est, incitatis : nam tota mente in ea cogitatione versamur , ut ea quae

scribimus , ingenio perficiantur, & indu stria elaborentur. Sed unde est ista tam repente conglutinata concordia 3 Vnde est iste amor tam improuisus 3 Ambigua voce decipimur; Diligentiam enim dcculturam , quas adhibendas est consentimus, ponitis vos in luce verborum ; ponimus nos in sententiarum subtilitate. Quare vobiscum verbis tantum conuenimus, rebus autem discrepamus. In sententiis igitur vehementer occupa ei, verborum pigmenta negligimus. Neque propterea noctem quamdam nostro nomini offundimus, quia rebus nostris eripimus orationis lucem. illis namque proprio fulgore .collucentibus, tamquam fulgentibus gemmis Philosophi illustrantur. Quid Scoti nomine illustrius λ Is tam enlibros suos Parisiensi, ut aiunt, stylo conscripsit. Ille igitur Gyges ab Aduersiariis inductus , qui annuli gemma ad palmam

conuersia ae nemine vid batur , fauet potius nostrae sententiae, si latentem in fabula veritatem recte indagare velimus : Illius namque praeclaro admonitu vitare Philosophus debet inuolucra, & integumenta verborum , quae in Rhetorum sermone

198쪽

s A P. ET ELOR DIVOR I9stotuoso nimis, & implicato, adhiberi solent. Quod si sententiarum gemmas occultat palma eloquentiae, easque remouet ab oculis nostris; a nemine videtur, a nemine legitur ; sed iacet ignotus atque obscurus. Idem quoque historicis quibusdam accidisse cognouimus, quo S, cum propter nimiam ostentationem eloquentiae &antiquitatis, non ex recenti sermone hominum, ad quos scribunt, sed ex veterum libris nationum & regionum vocabula eruerint, quasi Chaldaeorum lingua locutos non audemus attingere. Minus quidem illi, iudicio nostro, peccarunt, qui, ne res suas obscuritate inuoluerent, reiectis antiquis nimis & iam obsoletis vocabulis, eas vocibus non latinis explicatas tradidere. Hoc enim iam a consuetudine impetratum est, quae multis verbis utitur pro latinis.

Restat etiam de Platone , quem ferunt consenuisse in exornandis dialogis ;adeo summus in illo fuit amor eloquen

tiae.

Negabit se asse aliquis ex nostris, esie

in Platonis sermqnibus eloquentiam cunas apientia sociatani , dicetque, Aduersarios pro certo sumere id quod est maxime controuersum. Sed ad hoc sentiendum nos accommodare non pullumus. Quamuis

199쪽

idis DEGENERE DICENDI.enim Plato contemptor & exagitator Rhetorum dicatur a Cicerone: quamuis Poetas e sua Republica eiiciat '. quamuis multa , in aliquibus nulla, dedita Opera , appareant vestigia naturalis eloquentiae , pra sertim in iis , qui ea lingua loquuntur , quam suxerunt pene cum lacte nutricis ;verius tamen est , Platonem eloquentissimum extitisse. Hinc apum egamen

in illius ore fauos finxisse , ferunt ;Hinc Iouem, si graece loquatur , sic lo qui ; Tanta in eo fuit dicendi suavitas, tanta copia verborum. Sed cum Rhetorica Palmae, Dialectica pugno similis dicatur; cur , puro & compresso dicendi genere spreto, quod est Philosophiae maxime proprium , fuse lateque locutus est

Plato λ Erat ne adeo pertinax, adeo coecus, Ut non videret, & fateretur, in Philosophicis rebus distincte & ordinate disponendis plus valere Dialecticam 3

Nunquam prosecto tantum ingenium in tantas erroris tenebras incidisset. Oratorie scripsit sapientissimus Plato , quia

nondum iis temporibus fuerunt : doctrinarum fi ire ina ex communi iugo Sapientiae in contrarias partes delapsa , nondum aliquo separata discrimine. Primus Aristoteles breuiori & planiori via philosophatus, vidit tamquam in mare S

200쪽

S A P. E T ELO DIVORT. I97perum Philosophiam defluentem in

Inserum vero mare excurrentem Oratoriam facultatem Palmam dilatatam , quae est Rbetorum' propria , illisque data est ad orationis sonos eliciendos, &ad rensia negocia , diuinis etiam atque humanis rebus admouit eloquentissimus Plato. nam veteres omnes utque ad Aristotelem in disciplina bene di serendi plane

inermes ac nudi, nondum illam contraxerant , nondum digitos compresierant , &pugnum facere potuerant. Videmur nobis videre, omnium lingu as, ira inflammatas , in nos esse conuersas ; quasi honos

Platonis agatur ν & quasi dictu nefas sit, rudem in Dialectica magistrum habuis . se in illa arte distipulum maxime exerci

tatum.

Sed vir omni laude cumulatus non e-εet falsa gloriola. Nihil illi iniuste , ni Anil inuito detraximus. Illum namque hac arte fuisse destitutum, testantur non fatis ab eo conuicti sophistae ; Idque ille ipse tunc aperte confitetur, cum Socratem dicentem inducit, se quidem scire interrogare , sed respondere nescire. Neque Aristoteles ausus fuisset dicere, sedisserendi rationem inuenisse , si eam a praeceptore accepisset. Mirum igitur ne

mini videri debet, si ea, quae Plato literis

SEARCH

MENU NAVIGATION