장음표시 사용
151쪽
r 8 I NsTITVT. MORALita occaecata erroris caligine , ut iudicet turpia & inhonesta esse prosequenda: quicquid de vitioso dicat Aristoteles, cum vni uersa philosophorum schola. Nemo enim reperitur ita occoecatus, qui si interrogetur, dum Iabitur in voluptates, An recte agat , non fateatur, se deserere quod melius est. Non autem asserit, volu-' ptatem esse summum bonum , & praeponendum honestati ; ut diceret vitiosus ,
iuxta principia Aristotelis , si reperire
Scelestus dum peccat, ait , se impotentem esse, nec posse vehementibus passioni-hus obsistere. Idem filios, & amicos rogat, ne id ipsum agant. Clam etiam peccat, quia errorem suum cognoscit. Nam si id, quod agit, esse maius bonum iudicaret, ut iudicaret, si ratio esset omnino coeca in certe
clam non peccaret. His addere possis mus , Quod, dum sequitur voluptates, verecundatur & internam Percipit pugnam , internam reprehensio- . nem, internum rationis sermonem, dicen- eis, Quo tendis , miser ὶ quo, perdite, ruis 3α seniper erratorum suorum conscientia
Et haec interna compunctio non permittit, ut homines mali toto animo nuant ut
152쪽
EPIT ME. 3 9 Probatur etiam ratione , quemadmodum
enim ut diximus) appetitus sensitiuus assiesieri non potest, ne appetat suum obiectum proprium, in quod naturaliter fertur, quod est iucundum;ita intellectus practicus assitefieri non potest, ne videat & intelligat suum obiectum proprium, in quod naturaliter fertur, quod est honestum. Neque hoc lumen aliquibus tantum ex diuina gratia deforis aduenit, & ab extrinseco ; scilicet ab inspiratione diuina: sed refulget in omnibus hominibus , quantumvis malis; & nunquam extinguitur, quia principium non corrumpitur in nobis; cum
sua natura incorruptibile sit. Et quod refulgeat in omnibus. Probatur. In omnibus enim hominibus, nemine excepto , inest habitus quidam principiorum Moralium congenitus, quia Theologis synderesis dicitur; de hic semper dictat, honesta esse prosequenda , Aturpia fugienda. Et hoc dictamen rationis , cum sit intrinsecutri, & homini congenitum, nemini denegari debet; & merito internus rationis sermo appellari potest. De hoc dictamine , & interno rationis sermone loquebatur M. Tullius, ad Curio- loquere. Te ipsum, si te audie .
153쪽
rso INsTITVT. MORA t De hoc eodem intelleximus nos,cum scri-'bentes ad Franciscum Mariam ii, Vrbini. Ducem v i, Mercuriu nostri taculi,diximus, Principes paru egere cosiliariis,qui plerunque stant amore, & odio, & auaricia corrupti,si audiant internu sugmentis oraculum. Neque vivistim,& auditum, ita rationem amittere possumus. Et sicut nobis data facultas non est, quae delectetur amaris; ita nec facultas datur, quae iudicet, turpia esse prosequenda, &honesta fugienda. Sed ut amara comedimus , gustu repugnante, ita turpia prosequimur,& honesta fugimus, repugnante & reclamate ratione. PosIunt quidem aliae potentiae animae nostrae,vi obiectorum compulsae, rationis imperium excutere. Non tamen dictamen Miudicium rationis corrumpitur, sed i ncor .
Hinc est, quod Incontinens quidem Aristotelis sit admittendus, vitiosus vero minime: Illum enim, scilicet Incontinentem, videre meliora ait , sed sequi deteriora: Hunc autem , scilicet Vitiosum , habere etiam rationem corruptam assirmat,&iud uare,turpia &inhonesta esse prosequenda.
Ex dii his patet, quod combinatio rationis corruptae & appetitus corrueti non est
154쪽
Dicetis ;Ergo Virtus & Vitium erunt voces otiosae, quae nihil significant: Aut significant id quod non existit, cuiusmodi est
mons aureus, Sirena, SAtyrus, Hippocentaurus, quam Cicero I. Tusc. quaest & i. De natura Deorum negat unquam fuisse. Et sic Virtus & vitium erunt tantum in libris, non in hominibus.
Respondetur; quod significant quidem aliquid a parte rei ; sed non significant illas
combinationes rationis & appetitus, incompatibiles, &impossibiles, quas excogitauit Aristoteles. Virtus non est combinatio rationis recte & appetitus recti ; quia non reperitur appetitus omnino subiectus rationi; sed semper reluctatur, & repugnat. Sed virtus est gradus intensius Continetiae. Nam appetitus vel magis , vel minus sebiicitur rationi. Si subiicitur magis , dicitur Virtus. Si subiicitur minus, dicitur Continentia simpliciter, & appellatur nomine generis. Neque est nouum apud philosophos, dc Iureconsultos, quod aliquando species nomine generis appelletur. Vitium pariter non est combinatio rationis corruptae & appetitus corrupti s quia non reperitur ratio omnino caeca,ita' t iudi cet, turpia & inhonesta esse prosequenda.
155쪽
Sed Vitium est gradus intensus Inconti
Nata Iumen rationis, in aliis magis, in aliis minus est obscuratum. Si est obscuratum magis, dicitur Vitium. Si est obscuratum minus, dicitur Incontinentia simpliciter appellatur nomine generis. Et haec repugnantia appetitus , modo magis , modo minus subiecta rationi , & pariter hoc lumen rationis, modo magis, mo do minus obscuratum, ex diuerso temperamento , & diuersa educatione contingit. Et quia verum vero consonat, & liber librum aperit, demonstremus ex Physicis, quod saepe in rebus Moralibus facere solemus in eos non tuto, nec vere philosophari, qui volunt ex numero combinationum, excogitabili per intellectum, colligere nu
Quattuor sunt primae qualitates. Calidu, α Frigidum; Humidum, & Siccum. Et hae quattuor qualitates possunt sex modis combinari,& simul coplicari; videlicet, Siccum M Calidum, Calidum & Humidum,Humidum &Frigidum,Frigidum & Siccum,Calidum & Frigidum, Humidum & Siccum. Et tamen licet sex sint combinationes primarum qualitatum, tamen quattuor tantum,& non sex resultant elementa, quia
combinatio calidi & fiuidi,& pariter com ,
156쪽
EPITO ME. IJ3binatio humidi & sicci, sunt quidem combinationes excogitabiles per intellectum, sed non possibiles a parte rei. Ita in casu nostro; ratio & appetitus quattuor modis combinari postunt, ut audiuistis. Sed quia illa combinatio rationis rectae& appetitus recti ; item illa rationis corruptae & appetitus corrupti, sunt quidem excogitabiles per intellectum, sed non possibiles a parte rei; ideo non existit neque Virtus, neque Vitium; & non sunt quattuor principia proxima actionum Moralium , sed tantum duo, scilicet Continentia, & Incontinentia.
Quare in Moralibus non existit alius habitus laudabilis, quam Continentia; neque alius habitus vituperabilis , quam Incontinentia. Et utraque est modo in gradu intensio , modo in gradu remisio. Et sicut literae A B C,quae sunt prima ele- meta Grammaticae, possunt pluribus modis combinari,& coponi; sed non omnes voces,
quae possunt formari ex illis combinationi- ibus,aliquid significant: nam aliquae voces aliquid significat,ut, exempli gratia,equus;& aliquς nihil significativi blictri: ita ratio
M appetitus quattuor modis co binari pota sunt; sed non ex omnibus quattuor combinationibus resultat principium reale actionum Moralium, sed tantum ex duabus.
157쪽
134 INsTITVT. Mo R A L Aristoteles iustum distributivum assirmat aequale esse aequalitate Geometrica, in qua habetur ratio conditionis personarum: Commutatiuum vero esse aequale aequalitate Arithmetica, & numerali, quae est aequalitas rei ad rem, & in qua nulla habetur ratio personarum. Nos existimam aus distributiuu a commutatiuo non differre sed in utroque eadem
aequalitate Arithmetica procedi; sed quia latet principium , diuersiam aequalitatem videri. Quod facile cognitu fiet, si diligenter consideretur,quo pacto homines agant. Nam ut commutatio fit secundum numerum , quoniam quilibet quantum tradit, tantum icissim accipit, ita distributio sit secundum numerum; quia fit pro quantitate laboris, & utilitatis, quam quisque attulit pro salute & commodo Reipublicae. Sicut igitur in commutatione aestimantur bona tradita,&accepta i& qui plus tradidit, plus accipit; qui minus tradidit,minus accipit;& semper traditum & acceptum sunt aequalia; Ita in distributione aestimanturiabores,& praemia. Et,si ciuis plus altero laborauit pro Reipublicae salute,plus etiam illi debetur; si minus laborauit, minus illi debetur; si aequaliter laborauit,aequalis fit distributio. Ergo eadem aequalitas Arithmetica seruatur tam in distributione quam in com-
158쪽
EPITO ME. a Smutatione. Nam sicux in commutatione
aestimantur bona tradita, & accepta; ita in distributione aestimantur labores & praemia agentium pro Reipublicae utilitatis Sed quis obiiciet 1, quod in Republica optimates ac nobiles plus capiunt quam cari ri populares& ignobiles, licet non videantur plus laborasse : Ergo in distributione
seruatur aequalitas Geometrica, & habetur ratio personarum ; S non seruatur aequalitas rei ad rem, & numeralis.
Respondetur, esse semper verum, quod bona Reipubicae pro insumptis laboribus diuiduntur,&quod ciues, non pro Geometrica, sed Arithmetica aequalitate, quae est aequalitas rei ad rem, recipiunt praemia aequalia metitis & laboribus. Quod si nobilibus plura dantur , qua mpopularibus; id est, quia veli psi plus egerunt,uel quia parentum laboribus quorum ipsi heredes existunt in plura debentur ab ipsa Republica; cuius ipsi tanquam haeredes , sunt creditores: Itaque si pretium statuatur, patebit, ex eodem principio pendere omnia. Sicut igitur in commutativa Iusticia, plus debetur et,qui plus dedit ita in distributiva plus debetRespublica et,qui plus fecit. Patet
autem,nobiles,vel altem eorum progenito-xes,plus pro Reipublicae salute contulisse .
159쪽
136 INsTITVT. MORAM Et quemadmodum Aristoteles, ad illam celebrem obiectionem 1, Si priuatus percutit Principem, non satis est si repercutiatur; ex quo osset inferri, etiam in Iusticia
commutativa, sub qua correctiva continetur, haberi rationem personar) respondet, iusticiam commutatiuam non attendere ad conditionem personae, nisi per accidens, in quantum scilicet augetur per hoc quant,ias nocumenti: nam maius est nocumentum, si Princeps percutiatur, quam si priuatus , unde priuatus debet non solum repercuti, sed capite plecti ε, ut adaequetur nocumentum nocumento , &fiat retributio ita quanto, & non in quali; nam uetributio iri
quali esset repassio; sed iustum non est re- passio ; ut Pythagorici falso existimarunt: Ita poterat, & debebat diceret, quod si Princeps plura distribuit nobilibus, quam popularibus, id non esse, quia in distribuendo habeatur ratio personae, licet prima facie videatur; sed considerari conditionem
personae, tantum per accidens: in quantum scilicet maior conditio personae ostendit Marguit maiorem quantitatem meriti. Nam maius est maritum in nobilibus, quam in popularibus ti qui nobiles, vel saltem eorum
Progenitores, pro utilitate & salute Reipublicae plus laborarunt. Sed decipimur: quia in commutatiua iusti-
160쪽
cia , quicunque commutant,' fere sempersunt pares; & cum tradant aequalia, accipiunt aequalia: &in distributiva ii, quibus distribuitur, fere semper sunt impares. Sed hoc non impedit, quominus tam in
distributione, quam in commutatione eadem semper aequalitas arithmetica & numeralis scruetur. Nam quandoque etiam ii, qui commutant , sunt impares, tradunt inaequalia, dc accipiunt inaequalia. Et tunc si unus nobis tradit decem, alter octo , nos cuilibet sua aequa ratione reddimus ; ut fit in distributione. Cuius enim labor pro salute Reipublicae maior est , eiusde&praemium maius erit. Cuius minor est labor, minus est praemium. Cuius aequalis est labor, praemium etiam est aequale. Quo fit ut eandem , tam in distributione, quam incommutatione aequalitatem sequamur. Et sicut in commutatione merx merci,ita
in distributione praemiu labori comparatur. Immo si subtiliter volumus rem intueri ;distributio non est aliud quam comutatio. Tacite enim Princeps videtur Untrahere cum ciuibus: quando ciues labo ant pro salute Reipublicae, &ipse distribuit praemia
pro qualitate laboris,& nobilibus plus confert , quia etiam ipsi,aut eoru progenitores, quorum ipsi sunt haeredes, Plus quam POPu-