Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

DE CONSILIARIO.

i E Consiliario perspicua breui- tate disi Erere animus est. Argu..

h8i mentum sanE sublimioribus im

geiiijs dignum, quod Aristote

les, aliique leuiter attigerunt; nos via non poenitendo , veterumque monumentis

excoluimus, quum de Principis ac Iudicis ossicio, eruditi iam satis egerint. A triplici actu Prudentiae:consilio , iudicio , dc praecepto , triplex manat ossicium , Consiliarii, Iudicis, Principis. Proprium vero munus est illud, quod semper conuenit, & sine quo minister nullus esse potest , a quo etiam quilibet

denominatur.

Ideoque Consiliarius non dicitur Ii dex, aut Prhaceps, etiam si aliquando i dicat & imperat. neque enim iudicare sic praecipere est proprium munus consiliarii, cum id non illi conueniat semper; nec iudex dicitur consiliarius, aut Prine eps, si

232쪽

xi DE CONsILIA, Io. aliquando consultet, aut praecipiat. Nec sane Princeps Consiliarii aut iudicis titulum meretur, quamuis consiliis ac Iudiciis non raro adsit ; si nempe sibi nimium de suo consilio & iudicio pollicetur, vel timet ne ab omnibus decipiatur , &propterea fungitur omni officio ; non dissimilis Aristippo illi Socratico, qui omnium partium histrio appellatus est ab antiquis. Ab iis enim quae raro fiunt,mec semper , nulla fit denominatio. Proprium igitur munus Consiliarii est consuetereri Iudicis iudicare , Principis praecipere. Consiliarii vero munus dissicillimum est: tum ratione consilii, tum eius qui consilium dat, tum eius , cui consilium da

tur.

Consilium quippe ipsum est dissicile,

quandoquidem consultatio est veritatis indagatio ; veritas autem in profundo

latet.

Accedit difficultas ab eo, qui consilium

dat: quia in illo exigitur eximia quaedam prudentia, quae paucissimis concessa. Augetur magis difficultas ab eo , cui consilium datur: quia plerumque Principes assentatoribus gaudent ; nec vera, scd iucunda dicentibus aures praebent. Rebus autem praeclaris proprium est,

233쪽

DE CONsITIARI . 2I ut sint arduae ; dc ut prouerbio dicitur: Pulchra omnia, dissicilia.

Animus tamen ab instituto neutiquam deflectendus. nam si una ex parte contalium est difficile ; ex altera est possibile Mnecessarium.

Possibile est, quum natura nos ad veri inuestigationem latis instruxerit. quorsum enim nobis hanc veritatis cupiditatem, nisi & facultatem indidisset; cum ea nihil frustra faciat, aut otiosum Consilium est etiam necessarium. Nam qui vult finem, vult etiam necessario ea ,

quae ferunt ad finem ; de quibus consilium initur. Proinde finis desiderium , quod a

mediorum adeptione discrepat, non in pte imperii soloecismus vocatur. Itaque Prudentiae habitu, media ex fine inferuntur necessario ; non aliter quam scientiae beneficio , ex causis necessario effectus colligitur. Finis enim in moralibus veluti causa in speculativis, Principii rationem habet. Nec desunt viri prudentes. veluti & Principes, qui Prudentibus vera proferentibus , aures commodent. in dubiis enim necessarium est alteri alterum

234쪽

CAPUT SECUNDUM.

Consilium porro, ex assinitate rerum quae significantur, varie accipitur. Numirum rationem aliquando notat, quae est vis consultandi; aliquando Prudentiam, quae est lectus & confirmatus habitus ipsius rationis ; nunc actum ipsum rationis directum ad regulam Prudentiae ; nunc id quod a ratione statuitur; modb etiam electionem ipsam ; modo ipsum consulentium consessum , quem appellamus S

natum.

Atque haec tam varia nominis usurpatio, oritur ex assinitate rerum , quae signita

eantur. .

Primb enim, quod sibi quisque bonum

opinatur , id naturaliter impetit. Secun do per consilium inquirit & inuenit ea, uae agere, aut fugere debet, ut bonum lud assequi possit. Tertib iudicat, quodnam ex mediis inuentis sit magis propo&tionatum fini, quem assequi vult. Quar- tb praecipit, ut iudicatum eligatur. Quinto eligit iudicatum. Sexto imperat electum executioni mandari. Vltimo agit. Ita opinionem appetitio sequitur gppetitionem consultatio; consultationem iu-

235쪽

dictum: iudicium praeceptum de eligendo: praeceptum electio : electionem imperium de medio electo executioni mandando :Imperium actio. At quoniam in consiliis ratio obtinet Principatum; ideo fit, ut consilium ptaecipue dicatur de ratione ; de Prudentia, quae est rectus habitus illius de usu rectae rationis , qui manat a ratione, & a prudentia simul; & de eo, quod a ratione sta

tuitur.

Nostrae vero considerationis est consi lium , quod est rectae rationis usus. Inquisitio est genus, quod non solum de consilio; sed etiam de scientia praedicatur. Nam& con tum est inquisitio veri,& scientia est inquisitio veri. Hoc tamen discrimine; quod scientia verum inquirit ut sciamus; consilium ve rum inquirit ut agamus ; consultationis enim finis est actio. Inquisitio autem scientifica ut diuersis finibus, ita & obiectis ab inquisitione con sulti ice differt. Nam verum quod est ob tectum scientiae, dicit conformitatem potentiae cognoscentis ad rem cognitam. Sed verum consultationis est illud, quod est utile : sicut verum in iure est illud, quod est iustum , dc verum est illud in Mediciana, quod est salubre.

236쪽

a18 Dp CONsILIVRIO Quandoquidem consultationi proposita est utilitas, sicut Iurisprudentiae iustitia,& Medicinae sanitas. Vtilia vero dicuntur ea, quibus ad aliud uti possumus, ac si utibilia diceres. Cum ergo consilium sit inquisitio eius quod est utile, constat utique non denne, sed consultari solere de iis, quae con 'runt , & sunt utilia ad aliquem finem ;adeoque consilium esse de iis, quae ad aliud

referuntur.

CAPUT TERTIUM.

. Confiiij Species.

- . .

Consilium hoc dup x est. Unum sibi,

alterum aliis prolpicit. Hoc extrinsecum aduentilium dici potest ratione Principis , cui consilium datur , de quo praecipua nobis hic erit cura; siquidem ex ipso, consiliarii officium emanat. Est autem eiusmodi consilium inquisitio eorum, quae sunt ad finem. ea vero inquisitio, quoniam vertitur interdantem,& eum cui consilium datur, consilium erit medium quod, profectum ab eo, qui consilium dat; proficiscitur ad eum, cui constalium datur : ubi terminus a quo est Consiliarius, terminus ad quem est Princeps.

237쪽

Consilium hoc publicum est, vel priua tum : unde de Consiliarii publici, priua ii ; idque nunc pacis, nunc belli tempore,

iique urbani, vel militares. Sed et materiae ravione consilium variat, nunc enim in bonis animi, nunc in bonis corporis, nunc in bonis fortunae ; virtutibus nimirum confirmandis, aut vitiis tollendis , contraria mala ausrtendo: aut fortunae Imperio scilicet conseruando dc amplificando ; autoritate confirmanda ; c

lumniis euitandis ; honoribus magistratus ; amicitia; seditionibus; pecuniis; liabertate , vis eius elucet.

Cum igitur inuestigatio eorum quae ad finem tendunt, vertitur inter dantem, d eum cui datur consilium, nostra haec omnis disputatio, in tribus praecipue versabitur ; nimirum quae nam sint ea, quae in de liberationem veniam ; qualis este debeatis , qui consilium daturus est & quodnam eius officium , cui consilium datur. canamque horum est societas, ut sine iis consiliarii officium perfecte intelligi non possit. sed ut singula persequamur, primum

de rebus , tum de personis agemus, Imperatoris exemplum in Institutionibus lecuxi.

238쪽

CAPUT QUARTUM.

Conmarii Materia. Ideamus igitur quae nam in consuli tionem cadunt. Huius generis neutia quam esse, quae fieri non possunt, certum est. Nam consulere est inquirere , quid maxime agendum , ut finem propositum assequamur ; Quare homines , qui sani sunt , non consultant , an exhaurire debeant oceanum ; an coelum digito attingere e stulti enim & mente capti est deliberare , sit ne id facturus , quod fieri nullo modo potest. Nec tamen omnia quae fiunt in consultationem veniunt, nam quae fiunt necem tale, siue sint Mathematica, siue natur lia, consilium non admittunt. Consultatio enim de iis est, quae possunt fieri, & non fieri ; quae vero fiunt necessitate, non sunt huiusmodi, sed necesse est ea ita esse. Quare in Mathem xicis nemo consultat, an ex bis septem velit quatuordecim fieri, vel si ab aequali bus aequalia demat , ea quae remanent sint aequalia. sed neque ea quae natura fiunt consultationi conueniunt. Horum alia semper eodem modo eueniunt, ut ortus

239쪽

DE CONsILIARIOP 221 atque occasus siderum, ut anni tempora, quae certum ordinem seruant : alia non semper eodem modo fiunt, ut aestus, frigora, imbres , quae certum non habent nec definitum ordinem, de quibus siue ordinem seruent, siue non , nemo deliberat. Nam consultatio est de iis , quae possunt fieri a nobis. At quae fiunt a natura, a nobis fieri non posthnt, & quod ad consultationem attinet, perinde est, fieri non posse, & a nobis fieri non posse. Sed neque de iis, quae casu contingunt, est consultatio. consilium enim peruenita ratione ; rectus scilicet ipsius rationis

usus. sed fortuita non proueniunt a ratione , secus enim non essent fortuita. Homo igitur sanae mentis non consultat , sit ne thesaurum inuenturus. Hominum nihiloruminus insania ita audax est, ut non desint qui profiteantur se tenere artem inueniem di inesauros latentes.

Et nos Romae profecto meminimus, quendam latentis metalli indicium sibi Π omittentem,certo quodam virgulae oleaginae usu: quamuis non ita hoc fabulosum metallariis in Germania, ubi virgultis ἡ corylo certa ratione aptatis ea omninodos est. Sed qui audiunt illos, laborant inorbo poscereAnticyram, SI ad agnatos&

Utiles, ut est in P rouerbio, sunt deduco'

240쪽

ira DE CONs I A RIo. Si consultatio itaque locum non habet in rebus, quae necessitate , natura, fortuitoque fiunt; in iis utique valebit, quae ab homine proficiscuntur , & quorum principium & quali fons est animus hum

Etenim consultatio est de iis, quae possunt fieri; De iis autem, suae fiunt necessiatate aut fortuna, homines non deliberare iam constitutum est. Consultatio itaque suscipitur de iis , quae ab homine fiunt. Quaecuque enim fiunt Aristotele autore lreferuntur ad necessitatem mathematicam, vel naturalem, fortunam, & hominem; praeter quas alia non potest excotari causa. Omnia tamen, quae ab homine PLQ

niunt, non subiiciuntur deliberationi. Ista enim quum sint praeterita, praesentia, vel sutura; de praeteritis nulla est consultatio; siquidem quisquis deliberat: de iis cogitat, quae sunt agenda. quod enim actum est,neri non potest,quin actum sit. Nec de prς- sentibus, haec enim necessariasunt, quahaut diximus in consultationem non sed neque de omnibus futuris: haec enim aut certa sunt; aut incerta. Illa vel comprehenduntur artibus certis, quae semper

assequuntur suum finem ; vel sensui pa-sent; haec vel continentur artibus ioccrtis,

SEARCH

MENU NAVIGATION