Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

CAPUT DECIMUM.

Leonis Baptista A berti consultandi mo d.

AB hac nostra doctrina non multum dissentire videtur opinio Leonis B ptistae Alberti Florentini viri Clatissimi in libello verὶ aureo , qui Tridia senatoria

inscribitur, ubi receniet materias, de quibus consultant& deliberant senatores. Senatores dicimus i quia senatores Reia publicae; & seniores qui praeficiuntur regum consiliis, in genere deliberativo ve 1antur : quemadmodum causidici in gens re iudiciali ; & oratores , qui contexunt laudes, in genere demonstrativo. Addit se aduertisse causas senatorias sextantum esse numero : quarum similitudiarie quadam Triuia nuncupat; quia in his omnibus senatoria disceptatio versatur, &Peruagatur. Suntque pecunia, Annona, Societas, meritum, leges, ac mores. Pecunias dicit non aes tantum, aurumue signatum, sed omnem opulentiam , & rerum affluentiam , quae ad communia ciuium studia, Minotus armorum , pacisque ornamenta conferunt. quo etiam spectam .veste. ,

262쪽

α DE CONSILIARIO. pecus, annona, tela, scuta, carri, nauis, x eius generis alia. Armorum appellatione, non uti apud Iurisconsultos ferrum , fustes , & lapides tantum comprehendi vult, verum praeter haec peditem, equitem , phalangem, legionem , classem , totamque expeditionum vim & apparatum , quo publicas vindictas persequi licebit, & salus pati ix, ciuiumque t.bertas defendi seruarique manu possit. Quibus adiungenda veniunt,

quaecunque eam habent vina, ut nolentes repugnantesque cogant ad officium , atque contineant. Societatem apellat, quam alii foedus 5c confederationem , seu conspirationem at que consensum, aut quiduis aliud, quod ab externis volentibus , & consentientibus ductum , Reipublicae plurimum conferat.

Merita quisque intelligit facile, inquit ipse , ea esse, quae dictis, factisque proborum aut impiorum debentur.

Lex est praescripta quaedam & praefinita

degendae vitae, rerumque agendarum ratio , & modus , quam publice omnes, seu publici aliqui constituerunt. Morem statuit, quasi legem quamdan fato inchoatam, Usu susceptam, quae non scripto & poenis, sed hominum approbatione, rectique opinione seruet , uti sunt

263쪽

ritus , ceremoniae , ludi , festi dies , de huiusmodi reliqua. Dicit praeterea quodlibet Triuium duos habere aditus ad disceptandum, ubi ar

gumenta contendunt.

Nam Lenatores aut consiliant, de cogenda, & paranda pecunia ; aut de conquisita, & asseruata eroganda, atque in usus publicos conferenda Circa arma versatur consultatio, ut vel armis positis in pace funus, atque in ociodegamus; vel sumptis armis ad bellum &contra hostes utamur. In Societate pensabitur horum alterum Vt eam vel ineamus, vel susceptam diri

Meritis in promptu est, Praemia seu poenas deberi. De lege etiam vel roganda vel abroganda consultamus. Morem pariter inchoandum aut abolendum statuimus. De his igitur sex generibus , & circa unum quodque illorum, duplici aditu ad disceptandum, senatoria omnis habetur ratiocinatio. Statuit deinde ratiocinationem ipsam' habere locos persuasionum in quibus argumenta Versentur.

Loci persuasionum sunt sex : quemad modum etiam sunt sex illa prima genera, de quibus est consultatio, lea illa triuia,

264쪽

a G DE CONsILIARIO. in quibus omnis disceptatio senatoria per

uagatur.

Sunt igitur sex persuasionum loci: honestum, necessarium ; delectabile, utile, possibile, facile. totidemque dissuasonum: Inhonestum , non necessarium, triste, inutile, impostibile, dissicile. Ex primis sex locis persuasionum circa Vnumquodque genus, suppetit persu dendi facultas. Etenim vel persuadendo dicimus cogere , & parare pecuniam esse honestum, nocessarium, delectabile , utile , possibile, facile: vel dissuadendo esse inhonestum, non necessarium triste, inutile, impositabile , dissicile.

Eaque horum vis est in causis senatoriis, ut interdum vno , aut altero istorum bene Comparato tota causa illico comprobetur. Si quis enim ostenderit exhausto aerario , fessis longa bellorum molesti ciuibus non patere, unde pecuniam sumant, α difficilius esse Annibalem abigere , quam arbitrentur, nihil amplius est, quod contra disceptetur. Monet quoque in senatoriis discept tionibus euenire, ut adiunctionibus quibusdam, ea quae asscruit, non semPer, ne'. que ubique sint vera.

Hoc modo natura facile , possibile ac

265쪽

Dt CossILIARIO. 247 prope necessarium est , arborem primo florentem vere, fructum autumnoreddere. sed adde veternosam, & adiunge tu bulenta tempestate , ac ventis saeuissimis

quassatam arborem , utique id nec facile, neque admodum possibile erit. Quod it que sua natura erat facile, possibile & admodum necessarium, nunc istiusmodi ata iunctione, neque facito, neque possibile,& multominus necessarium redditur. Adjicit, omnia, quae primis persuasionum

locis addita, adiunctiones Vocantur; posse ad sex capita commode reuocari: persona nempe, locum, rem, causam, tempus, in

dum : quibus omnibus immutari possi intpersuasiones : aliud enim Catoni : aliud Caesari est honestum , necessarium, delectabile, utile, possibile facile.

Loco etiam mutato , persuasiones immutantur. Et si enim cuilibet loco proprium videatur, ut sit carax, habet tamen aliquid aliunde assumptum. Nam alius est publicus, alius priuatus, alius sacer, alius prophanuS Rebus quoque diuersis, diuersa persuasio contingit. differt autem una res ab akera, iisdem , quibus differt locus a loco 3 sed

praecipue qualitate Sc quantitate. Sed etiam causa mouens, si immutetur persuasio, diuersa succedit. Causae vero,

266쪽

1 8 DE CONsILIARIO. quae mouent animos nostros multae sunt ;quales cura salutis, libertatis, honestatis, cupiditas rerum, gloriae dc Imperii. Nec minus quam vulnera mouent , quaecunque concitant dolorem, indignationem , iram, odium,obtrectatio, aemulatio, iniuria, caetera, quae ob insignem molestiani vix ab homine diu ferenda censentur. Persuasio etiam variat diuerso tempore,

quod triplex ; antequam aliquid asatur; dum agitur.& re iam perfecta & absoluta. Aliquando etiam tempus mutatur ex iis Juae non sunt penitus temporis. Quo mo-o Syllae tempora duriora fuisse putantur, quamMarii:&bellorum tempora esse plena omnium sollicitudinum. & tunc volumus mores notare, quos id tempus tulerit.

Modo denique diuerso fit etiam diuersa persuasio. Modus licet praecipue videatur;

ordo rerum agendarum, habet. tamen aliquid in se maioris momenti. Nam in o

dine illud obseruatur; ut hoc fiat prius, illud simul, aliud posterius ; in modo autem rebus adhibendo cauetur, ne quid excedat, aut desit, aut fiat non accommo

date.

Itaque haec sunt , quae faciunt ad causas senatorias generis deliberatiui : ni mirum triuia persuasionum , loci , & ad

iunctiones.

267쪽

DE CONs rLIARIO et 'Subiungit ex tribus triuiis ; locis pei suasionum , & adiunctionibus , multipli cem ac promptam, Sc facilem argumentorum rationem & copiam subministrari. Tandem radum mouens ad usum ipsum, notat, quod si vel triuiis, triuia; vel triuiis locos persuasionum; vel triuiis ad iunctiones, de simul locos persuasionum

combinauerimus , magnam argumentorum vim prodituram.

Triuia triuiis combinantur , quando disceptantes armane capienda sint, cogi tant ; num sussiciant facultates publicae & copia eorum, quae usui futura sunt ; Anconfoederatorum , dc amicorum rebus ita conueniant. An meritis bonorum vel malorum sic satisfiat. An sit ex lege, quo diu beat. hoc est ex ratione vitae bene degendae. An arma capere sit conforme priscis maiorum moribus, ac bonorum consensui. Ex his combinationibus , quo pacto eliciantur argumenta superuacuum est docere. Nam illa sponte occurrent, & quantum valeant, clare, δί dilucido ostent bunt, ita ut, quilibet mediocris etiam in .genii , sibi commodissima pollit seligere.

Mira enim quanta argumentorum seges sese offerat , si collatis tr iis , locisquererivationum, pensitabimus, futurumne

268쪽

aso DE CONsivi A Rro ullo pacto sit, ut spretis armis, Religio &majestas , & decus Imperii conseruetur; tuti esse possimus: sitne in armis ipsis positum , quod gaudia , exspectationes, v

luptates ciuium augeat, atque confirmet, vel quod conferat, corroboret, conseruet nos , & res nostras ; possintne arma. nostrae exspectationi satisfacere 1, an armis

leui labore reddantur faciliora ea , quae usui futura sunt. Pari modo copulabimus etiam cum triuiis adiunctiones , & simul locos persu

sonum. Pensitabimus nempe an arma capere per hos dies solemnes sit honestum: An dirimere societatem tempore belli sit

utile: An negare meritis praemia sine causa sit facile: an legem abrogare in loco non

publico sit possibile : An mores priscos abolere , sine modo si ciuibus delech bile.

CAPUT UNDECIMUM.

Consultationis dis ultas. . C Exerum quandoquidem omnis comsultatio est inuestigatio veritatis iquae in profundo latet , consilium sanEperquam dissicile est: cuius dissicultas augetur ab eo , qui consilium dat. Huius

269쪽

DE CONs rLIVRIo. Ienim exigitur prudentia, quae in pauci sit inis reperitur.

Nec parum dissicultatis ab eo , qui consilium petit, Quia plerunque Principes a sentatoribus gaudent. Expendamus dissicultatem, quae dependet a consilio ipso, & a rebus , quae in consultationem cadunt , de quibus hactenus locuti sumus. Dissicultatis vero causa prςcipua est,quod plerumque instrumentis destituimur, quibus omnino effectum assequamur. siquiadem prudentia non potest procedere per certas & determinatas vias: sicut nec in dicina, quae modo contrariis, modo simi libus medetur. Et quidem mediis diuersis atque contrariis saepe assequimur eundem finem, quo niam ex diuerse consilio , iidem cotingunt euentiis. sic ira cessat in pauidos, seque de

misse gerentes, unde canes non mordent

prostratos. Sed quandoque etiam audacia& constantia, timori & humilitati omnino

contrariae, veniam meruerunt.

E diuerso, saepe eodem medio, fines diuersos assequimur, & ex eodem consilio diuers sequuntur euentus. Ita iniurias non ulcisci generatim loquendo est contra propriam indemnitatem. Nam qui non ulciscitur laedenti fit praeda. Quando lue tamen profuit, impunitas

270쪽

111 DE CONsILIARIO. relinquere iniurias. Qua ratione Augustus, qui coniuratorum perfidiam seueritate coercere non potuit, clementia extirpauit.

Sed interdum mediis prauis finem bonum assequi mu r. hinc quoniam suspecta

habere conuenit bona naturae, & nimium prosperam valetudinem, missione sanguianis , dc purgationibus nimium robur extenuare solemus. atque hoc medio prauo, diuturnam parare sanitatem. Eodem consilio etiam , quia urbes nimium dissiliebant populo , ciuibus in colonias traductis, urbes iis exonerabantur, non secus ac sanguine emissio , corpus. Ita Lycurgus ad introducendam sobri tatem permisit ebrietatem. Ebrii enim ciuium in se odium concitantes , postea virtuti studebant, ut sibi eorum animos reconciliarent. Antiqui corpora eorum , quos morti destinauerant , concedebant a medicis viva secari, ut maiorem in medendo ce titudinem acquirerent ; licet hanc consuetudinem tanquam inutilem Cornelius Celsus improbet. Et Romani, ut milites mortis pericula contemnere assuescerent, inuenerunt gladiatorum crudele spectaculum; in quo homines nec vultu mutato, nec ullo alio

SEARCH

MENU NAVIGATION