장음표시 사용
251쪽
DE. CONSI II λ R Io. 23; virtutis , propterea non solum bello quaeritur pax, quod fit propulsindo bellum, sed ut plurimum bellum suscipitur , ut propagentur fines imperii. Duplex ergo iis est finis, qui bellum sustcipiunt: Vnus ut se , suaque ab iniuriis
tueantur; alter ut Imperium extendant.
unde duplex etiam deliberatio suscipi tur , una de salute, altera de imperio de gloria. Vbi de salute ac pro aris ac focis agitur, non consulimus, an bellum sit suscipiendum. Nam inuiti etiam damnum vitare cogimur , modo fatui ere velimus. sed consultamus adsitne facultas essicax; &si
adest: quibus copiis , quo apparatu , &pluribus praesidiis utendum.
Vitatur autem damnum. Primo dum hostes qui nos inuadunt, repellimus M propulsamus. Vbi ridicula esset consuli tio , an bellum suscipi debeat. secundo cum paci infidae anteponitur bellum. vi
enim pax insidiarum expers semper est desideranda ; sic ubi fraude agitur , crebrisque insidiis , bello pacem mutare satius est, quam per desidiam pati nos osculantes opprimi & quasi tabe consumi.
Tertio. quando ciues intestina seditione laborantes, in hostes ducuntur , in quos iras omnes effundant. Nam ut otium dis-
252쪽
a; 4 DE CONsILIVRIO. cordias alere solet, ita bellum externum
ab intestinis malis ciuium animos aue tit.
Et quidem in primo casu nemo deliberat. In secundo vero dc tertio , quando non sunt certa & imminentia damna, potest esse deliberatio.
De Imperio δί gloria verb si agitur, d liberari holet, an bellum suscipi debeat,& num vires suppetant ; simulque si susciapiendum, qua ratione potissimum administretur.
Et cette in hoc negotio, ubi quaerimu accessionem imperii, quam maxime deliberare conuenit , an bellum suscipi d beat. Nam saepe qui studio imperii & gloriae temere bellum suscipiunt & gerunt aliena dum quaerunt, propria amittunt. Imprimis autem expendenda rei gere dae facultas, sue agatur de salute, siue de imperio & gloria; eaque consistit in copiis; auxiliis, instrumentis bellicis, & com meatu , siue cibariis ad alim0iuam exer
Copiae, Terrestres, & Maritimae sunt Maritimae remiges, ac bellatores exigunt: Terrestres, equites, ac pedites. E quit es duorum sunt generum : Velites, qui sunt milites leuis armaturae , & cat phracti, qui ferro muniti sunt, equos si-
253쪽
DE CONs1LIARIO. 23 Smiliter munitos habent. Peditum olim tria erant genera; hastati, principes,ac triarii. Hastati omnium primi
pugnam inibant: qui si profligare hostem non possent , principes succedebant in pugnam. si principes quoque non satis prospere pugnauissent , consurgebant
Peditum praeterea alii obsidionibus, alii oppugnationibus urbium alii insidiis, alii campestribus praeliis sunt aptiores. Verum de in bello suscipiendo considerare oportet numerum , & qualitatem militum, qui sunt in Principis potestate. Qualitatem si spectemus, videndum an
sint tirones, an veterani, cuius Virtutis, cuius armaturae. Eodem modo, hostium copiae sunt examinandae; ut cognoscamus an sint nostris inferiores, vel superiores. Obseruare etiam oportet , quae bella
gestarint nostri, & quae ii , cum quibus bellum suscipere ueliberamus , & queme itum illa habuerint. plerumque enim ex similibus similia eliciuntur. Neque
hostium tantum copias nosse oportet, sed etiam eorum, quos aliquando fore nobis hostes suspicari possumus, ut potentiores concilientur, antequam bellum geratur. Nec parum refert , ut . considerCmus,
quantum veri praesidii sit in auxiliis socio-
254쪽
rum . saepδ enim socii magis nomen afferunt , quam vires. Hoc Sidicinis accidit ab auxilio Campanorum : hoc Samnitibus cir praesidio Tarentinorum: hoc Florentinis ab auxilio Gallorum. Summo interim studio cauendum , ne auxilia sociorum sint potentiora nostris copiis; adeoque foederis specie nobis i perent. Quemadmodum Romani olim sociis prudenter cauebant , ne in exercitu maiores essent sociorum vires , quam legionum: neue socii sine Romano duce&exercitu propriis viribus, & consiliis bella
gererent; quorum exemplo numquam te
mere de bello & pace deliberabimus.
Nec minore cura circumspicere oportet, unde instrumenta bellica comparentur,
ubi tormenta, ubi pilae aeneae, ubi puluis ex nitro & sulphure , & alia huiusmodi
conficiantur, aut iam facta conseruentur es unde etiam funes ac rudentes , liaque a mamenta nautica parari possint , uniue sus denique apparatus classis instruatur hQuid tandem dicimus de Commeatu quem unum omnium maxime necessarium dicere possumus, auctoritate Caesaris Imperatoris omnium facile primi; is nullam expeditionem. scribere aggreditura, quin his, aut similibus verbis initio utatur ; Re frumentaria comparata. Intelligebat C.
255쪽
, DE CONsILIARIO. 2 7sar omnium Imperatorum consiliet irrita fore atqu e inania, nisi ad victum necessaria suppetant.
Qii re & frumenti , quod satis est pserandum , dc loca idonea panificio sunt deligenda. De bello suscipiendo satis dictum est.
De gerendo vero , quanquam , ut ante diximus, deliberatio fere omnis spectat ad
Imperatorem, & ducem exercitus; no
nulla tamen a supremo Principe dc ab iis, qui consiliis praesunt, ante prouideri posia sunt. si nempe bellum diuertimus , videre oportet, qua iter hostibus pareat ; quae castella munienda sint , quae cuique loco praesidia relinquenda ; quibus rebus aut iter hostibus impediatur, aut eisdem cibaria, iumentisque eorum pabula intercipiantur , vel adimantur. Si bellum inferimus, videndum est quo itinere rem aggrediamur. Vbi plurimum momenti adferunt , qui loca itineri pro hibendo oportuna possident. Quo nomine sibi maximorum etiam Regum amici-rias conciliant, in quibus iure Dux Sabati due ianitor Italiae. Nam illius est,claudere,
nunc Italas, nunc reserare fores.
Quod si expeditio suscipienda est ad-tiersus nationem longinquam i, spectare Oportet , quibus veluti gradibus ad eam
256쪽
DE CONsILIARIO pertingere licebit. Gradus voco finitimos populos, quorum amicitia aditum armis nostris aduer sus hostes longinquos patefacimus. l
RAtio finium tuendorum est illa, quae
deligit loca arcendis hostibus oportu na , & quot, & quibus .copiis ea tueri oporteat , intelligit. Prima hic erit cura, ut relictis locis parum idoneis, in oportunioribus praesidia disponantur: Altera, si minor custodia sit quam ad ea loca thenda sit satis, militum numerus augeatur, & si maior quam opus fuerit, minuatur , ita ut pec defectu nec excessu peccetur. Defectus enim securiatatem adimit 3. Excessus Principem premit& consumit sumptu immodico , dc non
Praesidiorum nomine hic non intelligimus illam custodiam, qua latronum ac iocariorum scelera prohibentur : quod legum est, imo magistratus ; sine quo irritum est legum imperium, imo ad Princi rem hoc attinet, sine cuius auctoritate de assensu vana est magistratuum iurisdictio:
257쪽
sed per praesidia intelligitur custodia qua
arcentur hostes , dc cuius auxilio pauci contra multos se strenue tueri possunt. Loca vero praesidiis apta ut recte intelli gamus, necessaria primo notitia regionis: deinde peritia rei militaris 1, cognitio praeterea eorum, quἰsunt hostes perpetiat, ut aduersus eorum impetus, quamuis repentinos, simus instructi. Ad haec qui spectatae sint virtutis, ac fidei, qui praesidiis praesici possint. Nec omittendae fuerint historiae, quibus
veterum usus ediscitur. Imprimis vero exigitur peritia construendarum a tum,& muniendarum urbium, ubi nempe c-
stella sint erigenda quae forma dc densitas
seu moles murorum, atque aggerum sit necessaria; quae fossarum latitudo ac profunditas, sintne fossae inclusa aqua tutio TCS , ne munimenta facile cuniculis subruatur,an absque aqua meliores,quod eae difficilius cratibus, aut sarcinis in oppugnationibus impleantur ; an praeferendae, quae utrumque habent commodum, ut&aquam contineant , & ubi visum fuerit, claui circum acta nullo negotio siccari poLsint. Item quae in plano, quae in editioribus locis cautio sit adhibenda, quo minus arces' tormentorum ictibus sint obnoxiae.
spectanda insuper quae sit ambitus cou-
258쪽
a o CONS I ARIO. . tractioris utilitas , vel latioris. Nam coi tractior minore militum numero defenditur; latior vero plures capit, quin muris vi diruptis,alii substitui intus possint. Quae si quis obseruauerit, nunquam ad consultandum imparatus accedet de finibus custodiendis. Maxima tamen huius rei cura Architecti peritiae relinquitur : nos haec
E Annona porro si deliberatio suscipitur , Videndum primo quantum frumenti, & aliarum rerum , quae victui sunt necessaria, ab hominibus nostrae curae, ac ditioni subiectis exigi possit. Neque ignovandum, quid nostra ferat regio, id quid aliunde petendum sit ; obseruan-dtim etiam, quamam gentes abundent iis , quae nobis delunt; & quae egeant iis, quae nobis supersunt. Vtrosque enim habere amicos oportet, ut ab iis necessaria pare mus, superflua his vendamus , de sic nostros reditus augeamus. Annonae consideratio minus operosa est,
si publicum & non priuatum commodum spectetur, nec ii, qui praesunt regimini, sint
259쪽
vnde populi ira accenditur; quae nulla aliare vehementius excitatur , quam annonae inopia S fame, non sterilitate terrae , sed hominum culpa inuecta . . Hinc monopolia merito damnata.
Ogitatio de Legibiu. Eges demum in deliberationem v
niunt , in quibus ferendis , aut abrogandis posita est salus ciuitatis. Id munus, qui in se recipit, ante omnia, Iuris pruden- ia&ciuili facultate praeditus esse debet. Deinde genera ac differentias regiminum seu nocinam Reipublicae, in qua Versatur, . cognoscat , ut sciat quae leges ei conueniant. Nam leges ad regimen accommodandae 1, regimen ad leges neutiquam. Quae praeterea cuiuscumque regiminis conseruationi & corruptioni sint idonea. Respublicae autem non solumi contrariis vitiantur ; sed etiam interdum a suis ac propriis. Sic enim status Reipublicae po-Pularis , cuius proprium est libertas, si nimium contrahatur , transit in potentiam Paucorum, & vitiatur a contrariis ; si vexo nimium relaxetur, labitur in licentiam
260쪽
popularem, & a suis & propriis corrumpitur. Genera regiminis se ni sex. Nam summa in alios auctoritas, aut est unius, aut paucorum, aut multitudinis.
Si est unius, aut is qui regit imperat ad utilitatem eorum qui reguntur, aut refert omnia ad suam utilitatem; si primum, resultat regnum ; si secundum, resultat regimen , quod vocamus Tyrannidem. Si summa auctoritas est paucorum aut pauci praesunt ob Reipublicae utilitatem , aut omnia suo commodo metiuntur. si priamum, Respublica erit optimatum si secundum , paucorum potentia. Si summa auctoritas est multitudinis ;tunc aut salus omnium & utilitas proponi tur, aut omnia libidine & arbitrio geruntur. Si primum exurgiti regimen , quod proprio nomine destitutum vocatur Res publica nomine generis. Si secundum, regimen illud popularis licentia voca
Nec minimum adiumenti de legibus cons lenti affert lectio historiarum, itemque eorum, quae a doctis viris, & in republica versatis, de optimo statu ciuitatis, Mde diuersarum gentium moribus, & institutis praecipiuntur.