Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

. DE CONSILIARIO. M3

quae interdum suo fine frustrantur, vel alia via obscura percipiuntur. Artes certae quae semper assequutur suum finem sunt exems

pli gratia) ars saltandi, canendi, pulsandi

citharam, recte loquendi, item numerandi metiendi, & aliae quae Mathematicae appellantur. Artes incertae quae interdum suonne frustratur, sunt exempli gratia ars medendi, nauigandi, agricolendi;item ars per suadendi, quae Rhetorica dicitur; praeterea

militaris seu bellica; dc illa, quae his omnibus praeest, quae dicitur scientia gube nandi Rempublicam , siue ars ciuilis &politica. Certa quidem, sue ea certis ac exquisitis artibus tradantur, siue sint sensui maai

ita, non egent consultatione. Nam qui aliquid certo sciunt, non adeunt consultorem, aut oraculum Pythium. quare Deque de litteris,aut de lineis suscipitur cosulta tio, quorum Certus Vsus est atque doctrina ; neque de iis, quae sensui sunt manifesta, ut an hic sit panis, vel an confectus sit,

ut oportet.

Nec de omnibus tamen incertis est c0 sultatio. nam i ncerta, quae incertis artibus traduntur , vel alia obscura via Percia piuntur, aut ad nos pertinent, aut ad alie nos , dc longinquos homines penitus a commercio remotos. Ea quae nis

242쪽

,i Da CoNsILIARIO. .hil attinent ad nos, neque ad nostrum consilium spectant; Quς vero ad nos pertinet, ac plerumque eueniunt, consilium admittunt: non tamen de omnibus incertis, quae ad nos pertinent, & plerunque eueniunt. nam ex his alia extrema sunt, ad quae coetera diriguntur; alia sunt, quaedam media, per quae extremum illud assequi conamur. extremum appellatur finis, qui propter se est expetendus,& cuius causa coetera fiunt. sed finis non cadit in consultationem. Nam suus cuique statutus est finis: ea verb, quae iam statuta sunt, non egent consulta tione, quae ideo suscipitur, ut aliquid si tuatur; quod autem statutum est, de eo nihil attinet consultare. Itaque nec Orator deliberat , sitne persuasurus; nec Imperator sitne victor futurus sed quibus mediis hic ad victoriam , ille ad persu

dendum accommodatis aliquid obtinere valeat 1, sique plura consilio inuenta fuerint , Imperator & Oiator iudicat, quo nam ex inuentis ad suum finem consequendum sit usui futurum, denuoque con

sultat per quodnam aliud medium, possit obtineri medium proprium inuentum, Miudicatum de uno in aliud progressus, donec perueniat ad primam causam,a qua in cipit operatio. Ita si de reportanda ab hostiuus victoria cogitatur,quq est finis siue lix

243쪽

DE CONsILIARIO. 22 Stiae militaris, statim aduertimus opus esse militum copiis, mox inquirimus mariti mis ne an terrestribus: hisque equestribus

an pedestribus, an utrisque, & quo equitum, quo peditum genere, quo numero opus fuerit, quis singulis generibus, quis dux uniuersis praeficiendus; deinde pecuniis opus esse intelligimus, quibus & stipendia militibus,& cibaria,& instrumenta

rei bellicae comparentur. Pecunias ut conficiamus, aut publica vectigalia augemus aut tributum exigimus. Itaque ut militum copias paremus , quod est medium imitentum, prima statim deliberatione ante omnia tributum ciuibus imperamus.

Quod medium inuentione quidem postremum, sed executione primum est. Ex quibus colligitur in considendo ab extremo ad initium; in agendo ab initio ad

extremum nos redire.

Quemadmodum enim progressus consilii, est a fine iam in mente statuto, ad inuentionem mediorum ; ita progressis actionis a mediis iam inuentis ac in usu

positis, ad veram ipsius finis adeptionem

instituitur. Hunc autem in consulendo regressum ab extremo ad initium , persimilem esse Aristoteles dicebat Mathematicae rcsolutioni. In Mathematicis enim sumpta con-

244쪽

a16 DE CONsILIARIO.clusione, quam demonstranJam suscepimus, ea primum accipimu s, quae proxime ad hanc confirmandam faciunt ε, deinde alia, quae porro antecedunt, donec veniamus ad principium , quod est in demonstrabile. Ita hoc loco conclusionis vice est victoria : ab hac procedimus a militum copiis ad pecunias, a pecuniis ad tributum siue vectigal, quo. pecuniae conquiruntur ; Vectigal itaque primum erit principium indemonstrabile , in quod de victoria conclusio resoluitur. Adeo Poeta verE: 5 ciues ciues quaerenda paecunia primum : non ergo de fine, quamuis spectet

ad nos, sed de mediis deliberatio suscipi

tur.

Nec tamen de omnibus. nam quae ad finem conferunt, vel in nostra potestate

sunt, vel ab ea dissident.

Quae extra nostram potestatem sunt, minimὸ in consultationem veniunt, imo

tam diu deliberamus, quam diu id a nobis fieri posse, quod est adfinem , speramus. si quis enim pro obtinenda victoria pecuniis opus esse intelligat, nec ullam conmciendae pecuniae rationem inuenire potest, e consultatione cessat, & a cogitatione dovictoria.

Quae vero fieri possunt a nobis , cadunt in consultationem nostram , qualia sunt,

245쪽

quae vel pex nosmetipsos, vel per amicos agimus, Vel per quoscunque alios , qui in nostra potestate sunt. Omnia tamen alieno consilio neutiquam indigent. horum enim quaedam exigua sunt, & vilia ; alia magna & dissicilia ; Ad exigua operae precium non est, alios in consilium vocare. sed consilium quaeremus in magnis & a duis ubi nobis mei dissidimus , quasi soli satis perspicere non valeamus, quid facta sit optimum. Cuiusmodi sunt quae ad Reia pub. administrationem pertinent, quae praeclara ingenia , neglecta rei familiati curari sollicitudine sua digna iudicant. Ac licet priuatis in rebus aliorum etiam consilio utamur, maior tamen eius publiacis in rebus incumbit necessitas. Quod enim dissicilius est, magis consilium exigit. At dissicilius est ciuitatem regere , quam familiam. Videamus igitur quaenam ut plurimum in consiliis agitantur. Haec ut facilius inueniamus, considerare oportet, quam ob causam institutae societates hominum , quae ciuitates appeti

Societates inter homines, boni alicuius gratia contractas nemini dubium est,siquidem omnis actio, ut autor Aristoteles, bonum quoddam expetere videtur. Ciuitas

246쪽

118 DE CONsILI A RIO vero fuit inuenta maximi boni causa, cum ciuitas omnium societatum sit maxima. Atque hoc summum maximumque bonum, cuius gratia ciuitas est introducta; non est aliud , quam beata ciuium vita, amuens rebus omnibus ad bene beateque vivendum necessariis. Haec vero ea sunt,

quae in consiliis proponuntur, sine quibus

ciues non possunt commode ac tuto vive

re , Opes & pecunia publica , quam dicere possumus patrimonium ciuitatis : virtus militaris qua prohibentur hostium iniuriae: finium tuendorum tutela : ne in certis sedibus vagari cogamur: A Monte ubertas leges tandem ac Iura , quibus ciues in ossicio continentur. Si enim coquem indicauimus progressu , de pecuniis agitur, consultamus etiam de vectigalibus& tributis, quibus praecipue pecunia publica paratur ; si de virtute militiai,consultamus etiam de bello , in quo virtus mili

taris se exercet, de foedere , quo eadem virtus vires auget , de tranquillitate, pace, & induciis,quibus eadem virtus a )aboribus feriatur. si de ratione finium tuendorum consultamus, etiam de urbis agriaque custodia, quae hinc dependet. si de

Annona & victui necessariis consultamus , etiam de iis, quae redundant, exportandis

atque vendendis , quae desunt importat

247쪽

DE CONsILIARIO.dis atque emendis. ut sic Annona S quidquid confert ad annuum victum recte comparetur. Cum de Iuribus ac legibus agitur , consultamus etiam de iisdem ferendis aut abrogandis. Nam bonae leges non iuuant, nisi ferantur & promulgentur: malae nocere non cessant, nisi abrogentur. His quinque, omnis consiliorum

materia continetur. Horum rationem qui longo rerum usu accurate nouerit, caetera

etiam quae inciderint facile intelliget, ac de iis sine magno negotio deliberabit.

CAPUT QUINTUM

Deliberatio de Pecunia publica.ET quidem ubi de pecuniis agitur, consiliarius nosse debet reditus & sumptus ciuitatis. Reditus : ut si quis negligentia

praetermissus fuerit , addatur, si quis tς-nuior sit, augeatur. sumptus , ut superflui, ω non necessarii tollantur, & m iores, quam opus fuerit, minuantur. Duplex utem ratio est implendi aerarii,& pecuniae amplificandae. Augere reditus& minuere sumptus. Hinc non temere vulgo dicitur, quod Parsimonia est maximum vectigal.

At qui de amplificanda pecunia consul-

248쪽

diso DE CONsILIARIO.tat , intelligere debet amplificationem non solum in augendis reditibus, & in minuendis sumptibus consistere , sed etiam scire, quomodo reditus augeantur , δίsumptus minuantur. Vtrunque ex rei familiaris studio, experientia, & aliarum ciuitatum consuetudine agnoscitur. N eque sane desunt, qui tanquam canes venatici odorantur omnes pecuniae vias: atque ita imperitiae Principum opitula tur, Irec sinunt eos in errore versari. De

quibus iam satis: sequitur ut de bello, foedere , tranquillitate , pace , & induciis

agamus.

CAPUT SEXTUM.

Dὸ bello ct Pace deliberatio.

Ulli de pacis eadem est Oliberatio,

quandoquidem contrariorum eadem

est disciplina. sunt autem contraria, quia se mutuo perimunt, bello enim pax tolli- tur, & pace bellum, quique unum iubet alterum vetat. de bello pariter, foedere, tranquillitate , pace , & induciis unus . idemque consiliarius deliberat. Nam bel- tum aut gerimus, aut deponimus. si soli

gerimus, bellum simpliciter dicitur ; si

249쪽

DE CONsILIARIO. 2 itum aliis coniuncti sociale nominatur.

Si arma deponuntur, id fit aut plane viactis hostibus, tuit pactione aliqua. si plape victis, tranquillitas dicitur. si pactione alia qua, aut omnino, aut d certu diem. si omnino, pax est: si ad certum diem, induciae. Consultatio de bello suscipiendo spectat ad Principes, & ad eos, qui consiliis praesunt l, estque opus ciuilis facultatis. Ita cura belli gerendi pertinet ad exercitus Imperatores dc Duces, & est opus facultatis militaris. Imperator & Dux exercitus domi modicam , foris,& in bello summam habent potestatem. Quem morem apud maiores nostros, praesertim apud Lacedaemonios videre licet: apuis quos domi regum potestas modica erat, & multis legibus circumscripta, nec fere quicquam sine Ephoris statuebar, qui foris absoluto ac plane regio imperio

utebantur. sic Agamemnon , Ut notauit Aristoteles, in concione, aliorum conuitia passiis, ubi ad arma conclamatum est, cuticunque detrectanti pro imperio mortem minatur , non ignarus tunc penes se vitae& necis potestatem fore. Hoc sapientissimum maiorum fuit institutum. Nam in bello multa subito euel niunt, quae prouideri non possunt , nec spatium relinquunt consulendi Principem

250쪽

131 DE CONsILIARIO. quare prudentiae Imperatoris relinquenda sunt; ac veluti in prouerbio est, dum Romae consulitur, expugnatur Saguntum,& occasio rei benh gerendae amittitur.

Bellum vero duplici ratione suscipitur. Nam vel bellum inferimus ; vel illatum repellimus & propulsamus. Inferimus ad propagationem imperii. Propulsamus ob eiusdem conseruationem , spe limpulsi:

metu coacti.

Quod propulsatur semper est iustum,

pium, & naturae consentaneum. Nam

vim xi repellere licet, & illud est bellum

iustum quod est necessarium. Secus, quod infertur , nam plerumque sit ambitione & auaritia. Bellum tamen infertur aliquando non ob propagationem imperii, sed ut deflectatur, & alio belli impetus auertatur. Quo consilio scisio Africam aggressus , Annibalem ab Ita latetraxit, & Africanos Romanis infestos de salute propria cogitare coegit. sed hoc est bellum illatum , quod resoluitur in propulsatum. Verus belli finis est, ut sine iniuria in pa-Ce Vivatur i, qualis profecto esset, si in Re publica Socratis versaremur, in qua ciues non lacessunt, nisi petantur. sed quia homines sunt imperfecti; & rara est auis interris, in qua appareat aliquod vestigium

SEARCH

MENU NAVIGATION