M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ACTIONIS II. LIBER II. asstera Siculorum iura valui sie . Quicunque senator voluerit fieri , quamVis puer , quamvis indignus , quamvis ex eo loco, ex quo non liceret : si is pretio apud istum fieret idoneus ut vinceret , famim esse semper : non modo Siculorum nihil in hac re valuisse leges , sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas . Quas enim leges sociis amicisque dat is, qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum dandarum a senatu ; hae debent & populi Romani , & senatus existimari . Hales ni pro multis & magnis suis, majorumque suorum in rempublicam nostram meritis atque beneficiis, suo jure nuper, L. Licinio , Q. Mucio consulibus , cum haberent inter se

controversas de senatu cooptando , leges ab senatu nostro petiverunt . Decravit senatus honorifico senatus-consulto , ut his

C. Claudius , Appii filius , Pulcher , praetor , de senatu cooptando leges conscriberet . C. Claudius , adhibitis omnibus Marcellis, qui tum erant, de eorum sententia leges Halesinis dedit: in quibus multa sanxit de aetate hominum , ne quis minor triginta annis natu; de quaestu , quem qui fecisset, ne

legeretur ; de censu , de caeteris rebus . Quae omnia , ante istum praetorem , & nostrorum magistratuum auctoritate , &Halesinorum summa voluntate valuerunt . Ab isto & praeco , qui voluit, istum ordinem pretio mercatus est : & pueri annorum senum , septenumque denum senatorium nomen nundi in

nati sunt: & , quod Halesint , antiquissimi & fidelissimi socii

atque amici , Romae impetrarant , ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio , ut fieri posset , effecit. L. Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent. In quibus & eadem illa sancta sunt, & hoc amplius:

cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum , alterum colonorum , quos T. Manlius praetor ex senatus-consulto de

oppidis Siculorum deduxit Agrigentum; cautum est in Scipi

nis legibus, ne plures essent in senatu ex colonorum numero, quam ex veterum Agrigentinorum . Iste , qui omnia jura pretio exaequasset , omniumque rerum delectum atque discrimen pecunia sustulisset: non modo illa, quae erant aetatis, ordini S,

302쪽

χρ6 IN VERREM quaestusque , permiscuit; sed etiam in his duobus generibus,

civium novorum veterumque, delectum ordinemque turbavit. Nam , cum esset ex veterum numero quidam senator demoria tuuS , & cum ex utroque genere par numerus reliquus esset :Veterem cooptari necesse erat legibus , ut is amplior numerus

esset. Quae cum ita se res haberet: tamen ad illum venerunt emptum locum illum senatorium non solum veteres , sed etiam novi . Fit, ut pretio novus vincat, literasque a praetore auserat. Agrigentini ad istum legatos mittunt , qui eum leges doceant, consuetudinemque omnium annorum demonstrent: ut iste intelligeret , ei se illum locum vendidisse , cui ne commercium δ' qui)em esse oporteret . Quorum oratione iste , cum pretium jam accepisset, ne tantulum quidem commotus cst. Idem fecit Heracleae . Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit: legesque similes de cooptando senatu , ac de numero veterum ac novorum dedit. Ibi non solum iste , ut apud caeteros , pecuniam accepit e sed etiam genera veterum ae novo-Tum , numerumque permiscuit. LI. Nolite exspectare , dum omnes obeam oratione mea civitates . Hoc uno complector crimine omnia, neminem isto

Praetore senatorem fieri potuisse , nisi qui isti pecuniam dedi L

1et. Hoc idem transsuro in magistratus , curationes, sacerdotia : quibus in rebus non solum hominum jura, sed etiam deorum religiones immortalium omnes repudiavit. Syracusis lex est de religione , quae in annos singulos Iovis sacerdotem sortito capi iubebat : quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur. Cum susiragiis tres ex tribus generibus creati sunt , res revocatur ad sortem . Persecerat iste imperio , ut pro suffragio Theomnastus familiaris suus in tribus illis renuntiaretur. Insorte , cui imperare non poterat lex spectabant homines, quidnam acturus esset . Homo , id quod erat facillimum, primo vetat sortiri : jubet extra sortem Theomnasium renunciari . Negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse : fas denique negant esse . Jubet ille sibi legem recitari.

Reci

cui ne ramin/Nitim I Cui . propter motio dixit UlpIanus , commeretum rei las luam indignitatem , ne licere quidein opor- νe, pro, rem aliquam iure suo vendere, aut terat de loco illo emendo agere. Eodem emere. Itirtensus.

303쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 297

Recitatur: in qua scriptum erat, in , quot essent renunciari, Ot in bdriam sortes coniicerentur : cuius nomen exisset , ut is sub ret id sacerdotium . Iste , homo ingeniosus & peracutus , ptime , inquit . Nempe scriptum ita est, quot renuntiati erunt. Quot ergo , inquit , sunt renuntiati 8 Responsum , tres. Numquid igitur oportet, nis tres sortes conjici, unam educi ρ Nihil . Conjici jubet tres , in quibus omnibus scriptum esset nomen Theomnasti. Fit clamor maximus, cum id universis indignum atque nefarium videretur . Ita Jovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur LII. Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem ma ximum creari oporteat . Erat ejus honoris cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples, & domi nobilis, sed is fieri nullo modo poterat , si Herodotus quia dam adesset. Ei locus ille atque honos in illum annum ita deberi putabatur, ut ne Climachias quidem contra diceret . Res ad istum desertur , & istius more deciditur. Toreumata

sane nota ac pretiosa auseruntur . Herodotus Romae erat: satis putabat se ad comitia tempore venturum , si pridie ventiasset. Iste , ne aut alio mense , ac fas erat , comitia habereniatur , aut Herodoto praesenti honos adimeretur, id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat ) excogitat dixi iamdudum; non est homo acutior quisquam , nec fuit J excogitat , inquam , quemadmodum mense illo legitimo comitia

habere itur, nec tamen Herodotus adesse posset. Est consuetudo Siculorum , caeterorumque Gnaeorum , quod suos dies , mensesque congruere volunt cum solis lunaeque ratione , ut nonnunquam , si quis discrepet, eximant unum aliquem diem, aut summum, biduum ex mense; quos illi ἐξυ- ρεσίμους '' dies nominant : item nonnunquam uno die longi

4o J Esunt, quae e- eodem libro ait, in anno Graeco unum diem vimuntur de mense duplici ex causa , aut aliundare . non quidem lunae supra annum, ut rationes solis cum lunarihus congruant , sed anni supra iunam . Huic rei remedium ut in anno veteri Gracorum , & in ennea- evcmitatum esse et, , , eum diem e deciuaeride paschali, salius lutiat Latinis di- ximerent in aliquo mense , unde dies , quinctus , Graecis i r ' χη et aut ut sole- eetimebatur, dicta suerit Sed ni-mnia sella eum seria sepitu aliae, ut in anno hi l cetii de hi, diebuη eu emptilibus dici pot- Iudaico . IV. seatis. a. d. amend. temp. Is est & definiri , cum videantur nonnunquam

extra

304쪽

Is 8 IN VERREM

rem mensem faciunt, aut biduo . Quae iste cum cognovisset, novus astrologus , qui non tam caeli rationem , quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense , sed ex an. no unum dimidiatumque mensem hoc modo , ut, quo die

s verbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, eo die Kalendas

Martias proscriberet. Itaque fit, omnibus recusantibus & pi rantibus . Dies is erat legitimus comitiis habendis. Eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est. Herodotus, cum Roma revertitur, diebus ut ipse putabat, quindecim ante comitia , offendit eum mensem comitialem , comitiis jam abhinc triginta diebus habitis . Tunc Cephaloeditani decreverunt intercalarium xLv dies longum , ut reliqui

menses in suam rationem reverterentur . Hoc si Romae fieri

posset, certe aliqua ratione expugnasset iste , ut dies xLv inter binos ludos tollerentur , per quos solos judicium fieri posset. LIII. Jam vero censores quemadmodum in Sicilia illo praetore creati sunt, Operae pretium est cognoscere. Ille enim est magistratus apud Siculos, qui diligentissime mandatur a populo , propter hanc causam , quod omnes Siculi ex censu qu tannis tributa conserunt: in censu habendo potestas omnis a stimationis habendae, summaeque faciundae, censori permittitur . Itaque eum populus, cui maximam fidem suarum rerum habebat , maxima cura deligit : & propter magnitudinem potestatis, hic magis iratus a populo summa ambitione contenditur . In ea re iste nihil obscure facere voluit, non in sortitione fallere, neque dies de fallis eximere . Nihil sane vas re, nec malitiose facere conatus est: sed , ut studia , cupiditatesiaque honorum, atque ambitiones ex omnibus civitatibus tolleret , quae res evertendae reipublicae solent esse , ostendit , sese in omnibus civitatibus censores esse facturum . Tanto mercatu praetoris indicto, concurritur undique ad istum Syracusas . Flagrabat domus tota praetoria studio hominum , & cupiditate :

extra ordinem id fecisse siculos. Tradii Ge- eausam extra ordinem diem unum, aut sum mi nux post annes a , ut solis motui respon- mum duos mensi alicui detria herent et idque deret annus lunaris Graecorum , triduum eis iacietiant, ut omnes mense lai eum sile dixti aptum esse de octa teride Gr.eca . similis luna convenirent . Die bux his exemptilibus vide: ut suisse, quae 9 Petavii est sententia, opponuntur intercalares. Gno.

Hic detractio , cum Siculi propiet eandem

305쪽

ACTIONIS II. LIBER IL 29snec mirum, omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. Exquisiitis palam pretiis, & licitationibus factis, describebat censores binos in singulas civitates Timarchides . Is suo labore , suisque accessionibus , hujus negotii , atque operis molestia consequebatur , ut ad illum sine ulla sollicitudine , summa pecunia referretur . Iam hic Timarchides

quantam pecuniam fecerit, plane adhuc cognoscere non potuistis: veruntamen priore actione , quam Varie , quam improbe praedatus esset, multorum ex testimoniis cognovistis. LIV. Sed , ne miremini , qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit , exponam vobis breviter , quid hominis sit e ut & istius nequitiam , qui illum secum habuerit , eo praesertim numero ac loco, & calamitatem provinciae cognoscatis. In mulierum corruptelis , 8c in omni ejusmodi luxuria atque nequitia, mirandum in modum reperiebam hunc Timam chidem ad illius flagitiosas libidines, singularemque nequitiam natum , atque aptum fuisse 2 investigare , adire , appellare , corrumpere , quidvis sacere in eiusmodi rebus , quamvis callide , quamvis audacter , quamvis impudenter e eundem mira quaedam excogitare genera furandi . Nam ipsum Verrem , tantum avaritia semper hiante , atque imminenti fuisse ; ingenio& cogitatione nulla : ut, quidquid sua sponte faciebat , item ut vos Romae cognovistis, eripere potius, quam fallere vide.

retur .

Haec vero huius erat ars, & malitia miranda, quod acutissime tota provincia , quid cuique accidisset , quia cuique esset necesse , indagare & odorari solebat: omnium adversarios, Omnium inimicos diligenter cognoscere , colloqui , attentare; ex utraque parte causas , voluntates perspicere , facultates Sccopias: quibus opus esset, metum afferre : quibus expediret, spem ostendere .' accusatorum , & quadruplatorum quidquid Grat, habebat in potestate : quod cuique negotii conflare volobat , nullo labore faciebat : istius omnia decreta , imperia , literas peritissime, & callidissime venditabat.

. Ac non solum erat administer istius cupiditatum , verum et iam

306쪽

iam ipse sui meminerat aeque . Non solum nummos , si qui isti exciderant , tollere solebat , ex quibus pecuniam maximam secit; sed etiam voluptatum , flagitioremque istius ipse reliquias colligebat . Itaque in Sicilia non Athenionem , qui nullum oppidum coepit ; sed Timarchidem fugitivum omnibus oppidis per triennium scitote regnasse : in Timarchidis potestate sociorum populi Romani antiquissimorum , atque amici Lsimorum liberos , matresfamilias , bona , sortunasque omnes fuisse . Is igitur, ut dico , Timarchides in omnes civitates, accepto pretio , censores dimisit. Comitia , isto praetore , cen-1orum , ne simulandi quidem causa , suerunt.

LU. Iam hoc impudentissime : palam licebat enim videlicet legibus singulis censoribus denarii trecenti ad statuam

praetoris imperati sunt . Censores Cxxx facti sunt . Pecuniam 1llam ob censuram contra leges clam dederunt; haec denarium xxxix millia palam salvis legibus contulerunt in statuam . Primum quo tantam pecuniam ξ deinde quamobrem censores ad statuam tibi conserebant Τ ordo aliquis , censorum est collegium 8 genus aliquod hominum Z nam aut publice civitates istos honores habent: aut generatim homines, ut aratores, ut mercatores, ut navicularii . Censores quidem qui magis, quam

a diles Τ ob beneficium 8 ergo hoc fatebere , abs te haec petita

esse : nam empta non audebis dicere . Te eos magistratus hominibus , beneficii, non reipublicae causa , permisisse ρ hoc amtem cum tute fatebere , quisquam dubitabit , quin tu istam apud populos provinciae istius invidiam atque offensionem , non ambitionis , neque beneficiorum collocandorum , sed pecunia conciliandae causa susceperis ΤItaque illi censores fecerunt idem , quod in nostra republica solent ii, qui per largitionem magistratus adepti sunt: de

derunt operam, ut ita potestatem gererent, ut illam lacunam rei familiaris explerent. Sic census habitus est , te praetore , ut eo censu nullius civitatis respublica posset administrari . Nam locupletissimi cujusque census extenuarant: tenuissimi auxerant . Itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur , ut etiamsi homines tacerent, res ipsa illum censum Di i troa by Corale

307쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 3orsum repudiaret : id quod intelligi facillime re ipsa potest . LVI. Nam L. Metellus , qui , posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni , repente Letilii adventu , istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est ; is , quod videbat istius censum stare nullo modo posse , eum censum ob servari iussit, qui viro sortissimo , atque innocentissimo Sex.

Peducaeo praetore habitus esset. Erant enim tum censores legibus facti, delecti a suis civitatibus : quibus, si quid commisissent , poenae legibus erant constitutae . Te autem prassore , qui censor aut legem metuerat, qua non tenebatur , quoniam creatus lege non erat; aut animadversionem tuam , cum id , quod abs te emerat, vendidisset Teneat jam sane meos testos Metellus: cogat alios laudare , sicut in multis conatus est : modo haec faciat, quae facit. Quis enim unquam tanta a quoquam contumelia , quis tanta ignominia affectus est Quinto quoque anno Sicilia tota , censetur. Erat censa praetore Peducaeo . Quintus annus cum te praetore 'incidisset, censa denuo est . Postero anno L. Metellus mentio nem tui census fieri vetat : censores dicit de integro sibi cre ri placere : interea Peducaranum censum observari jubet . Hoc

si tuus inimicus tibi secisset, tamen etsi animo aequo provincia tulisset , inimici judicium grave videretur . Fecit amicus recens, & cognatus voluntarius. Aliter enim , si provinciam retinere , si salvus ipse in provincia vellet esse , facere non

potuit.

LVII. Expectas etiam , quid hi judicent 8 Si tibi magistratum abrogasset '' , minore ignominia te affecisset, quam cum

ea , quae in magistratu gessi iti , sustulit, atque irrita jussit esse. Neque in hac re sola suit ejusmodi ; sed , antequam ego in Siciliam veni , in maximis rebus , ac plurimis . Nam &Heraclio Syracusano tuos illos palaestritas hona restituere jus sit , dc Epicrati Bidinos , & pupillo Drepanitano A. Claudium : & , nisi mature Letilius in Siciliam venisset cum lite- m. IV. P p ris,

4 si tu. mammarum a Masa J Aινυμ suus magistratu a populo tollatur , privatus τὸ magistratiun est legem ferte , ut alicui que reddatur. Imrom.

308쪽

3or IN VERREM

ris, minus xxx diebus Metellus totam triennii praeturam tuam rescidisset. Et, quoniam de ea pecunia , quam tibi ad statuam censo iares contulerunt, dixi : non mihi p termittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae, quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. Video enim ejus pecuniae summam esse pergrandem .' ad H-S Cxx millia . Tantum conficitur ex testimoniis, ac literis civitatum : & iste hoc concedit , nec potest aliter dicere . Quare cujusmodi putamus esse illa , quae negat, cum haec tam improba sint, quae fatetur ρ Quid enim vis constitui Τ consumptam esse omnem istam pecuniam in statuis λ Fac ita esse . Tamen hoc ferendum nullo modo est , tantam ab sociis pecuniam auferri , ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi statuae ponantur, qua vix tuto transiri posse videatur . LVIII. Verum ubi tandem , aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est ρ Consumetur , inquieς . Scilicet expectemus legitimum illud quinquennium . Si hoc intervallo non consumpserit; tum denique nomen ejus de repetundis pecuniis statuarum nomine deseramus . Reus est maximus , pluriminque criminibus in judicium vocatus. H-S Cxx millia ex hoc uno genere capta videmus . Si condemnatus erit o non , opinor , id ages, ut ista pecunia quinquennio consumatur in sta tuis . Sin absolutus eris: quis erit tam amens, qui te , ex tot,

tantisque criminibus elapsum , post quinquennium statuarum nomine arcessat 8 Ita si neque adhuc contumpta ista pecunia est , & est perspicuum non consumptum iri : licet jam intelligamus, inventam esse rationem , quare & iste Η-S Cxx millia uno genere conciliarit , & ceperit : 3c caeteri , si a vobis

hoc erit comprobatum , quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint . Ut jam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere : sed , cum genera quaedam pecunia rum capiendarum comprobarimus , honesta nomina turpissimis

rebus imponere .

Ete 4a ha via ista a Lepide quas vertis statua spoliandi vim & ipsa habeant . Ηον-

309쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 3o3

Etenim , si C. Verres H-S Cxx millia populum , verbi gratia , Centuri pinum poposcisset, eamque ab his pecuniam abstulisset: non opinor , esset dubium , quin eum, si tum id planum fieret, condemnari necesse esset. Quid, si eundem populum H-S xxx millia poposcit, eaque coegit , atque abstulit 8 num idcirco absolvetur, quod adscriptum est , eam pecuniam datam statuarum nomine ρ. non , opinor : nisi forte id agimus , non ut magistratibus nostris moram accipiendi , sed ut sociis causam dandi afferre videamur. Quod si quem statuae magnopere delectant, & si quis earum honore & gloria ducitur ; is haec tamen constituat necesse est e primum , averti pecuniam domum non placere : deinde, ipsarum statuarum modum quendam esse oportere e deinde illud , certe ab invitis , exigi non oportere .

LIX. Ac de avertenda pecunia , quaero abs te , utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciendas locare et , cui possent optima conditione locare , an aliquem curatorem praeficere , qui statuis faciendis praeesset, an tibi , an cui tu imperasses , adnumerare pecuniam 8 Nam si per eos statuae fiebant, a quibus tibi iste honos hahebatur : audio . Sin Timarchidi pecunia numerabatur: desine ἰ quaeso , simulare , te , cum in manifesto surto teneare , gloriae studiosum , ac monumentorum fuisse . Quid vero P modum statuarum haberi nullum placet Atqui habeatur necesse est . Etenim sic considerate . Syracusana civitas ut eam potissimum nominem dedit ipsi statuam rest honos . Et patri e bella haec pietatis , Sc quaestuosa smul tio. Et filio : serri hoc potest ; hunc enim puerum non oderant . Verum quoties, & quot nominibus a Syracusanis statuas auferes 3 Ut in foro statuerent, abstulisti: ut in curia , coegisti: ut pecuniam conserrent in eas statuas , quae Romae pinnerentur , imperasti: ut iidem darent homines aratorum no mine ; dederunt : ut iidem pro parte in commune Siciliae comserrent ; etiam id contulerunt. Una civitas cum tot nomini bus pecuniam contulerit, idemque hoc civitates caeterae secerint : non res ipsa vos admonet, ut putetis, modum aliquem

huic cupiditati constitui oportere ρ Quod si hoc voluntate sua P p a nulla

310쪽

3o4 IN VERREM

nulla civitas secit: si omnes imperio, me tu , vi , malo adductae, tibi pecuniam statuarum nomine contulerunt : per deos immortales t num cui dubium esse poterit , quin , etiam si quis italuerit , accipere ad statuas licere , idem tamen statuat, eripere certe non licere 3 Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo :quae mihi una voce statuarum nomine masnam pecuniam per vim coactam esse demonstrat . Nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus , quae sere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, Ut satum no cui, nisi cum is de proυincia decus et , pollicerentur . LX. Tot praetores in Sicilia suerunt e toties apud majores nostros Siculi senatum adierunt e toties hac memoria: tamen liujusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit . Quid enim tam novum , non solum re , sed genere ipso postulandi 8 Nam caetera , quae sunt in iisdem postulatis de

injuriis tuis, sunt nova : sed tamen non novo modo postulantur. Rogant & orant Siculi patres conscriptos, ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. Tu primus contra vendideras : audio . Ne , in cellam quod imperatur, instiment : hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur : sed genus istud postulandi non est novum . Ne absentis nomen recipiatur : ex Sthenii calamitate , & tua natum est iniuria. Catera non colligam . Sunt omnia Siculorum Postulata ejusmodi, ut crimina collecta in unum te reum esse videantur . Quae tamen omnia novas injurias habent, sed postulationum formulas usitatas.

Hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur ei, qui rem sententiamque non perspiciat. Postulant enim , non , utine cogantur statuere . Quid igitur λ ut ipsis ne liceat. Quid est hoc Z petis a me , quod in tua potestate est , ut id tibi

facere non liceat: pete potius, ne quis te invitum polliceri, aut facere cogat. Nihil ergo, inquit. Negabunt enim omnesse coegisse . Si me salvum esse vis, mihi impone istam vim, ut omnino mihi non liceat polliceri . Ex tua praetura primum nata est haec postulatio : qua cum utuntur, hoc significant , atque - Disti Q Orale

SEARCH

MENU NAVIGATION