M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

AC T IONIS II. LIBER II. 3os

atque adeo aperte ostendunt , sese ad statuas tuas pecuniam , metu ac malo coactos, invitissimos contulisse . Quid, si hoc non dicant , tibi non necesse sit ipsi id confiteri ρ Vide, &perspice , qua desensione sis usurus. Iam intelliges, hoc tibi de statuis confitendum esse. LXΙ. Mihi enim renuntiatur, ita 'in constitui a tuis patronis , hominibus ingeniosis, causam tuam , & ita eos abs te institui 3c doceri: ut quisque ex provincia Sicilia gravior homo , atque honestior, testimonium vehementius dixerit, sicuti Siculi multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere : Inimicus est propterea , quod arator es.

Itaque uno genere, opinor , circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum , quod eos insenso animo , atque inimico venisse dicatis, quia fuerit in decumis iste vehementior . EOgo aratores, inimici omnes, adversarii sunt : nemo eorum est, quin perisse te cupiat . Omnino praeclare te habes , cum is

ordo , atque id genus hominum , quod optimum atque honostissimum est , a quo uno Sc summa reipublicae , & illa provincia maxime continetur , tibi est inimcissimum . Verum esto : alio loco de aratorum animo , & injuriis videro . Nunc , quod mihi abs te datur , id accipio , eos tibi esse inimicissimos. Nempe, ita dicis, propter decumas . Conis cedo ; non quaero , jure , an injuria sint inimici . Quid ergo illae sibi statuae equestres inauratae volunt , quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Vulcani nam inscriptum esse video , quandam ex his statuam ara tores dedisse . Si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt. Credamus testibus : tum enim honori tuo , nunc jam religioni suae consigunt . Sin autem metu coacti dederunt , confiteare necesse est , te in provincia pecuniam statuarum n mine per vim , ac metum coegisse . Utrum tibi commodum

est , elige . LXII. Equidem libenter hoc jam crimen de statuis . relinquam , ut mihi tu illud concedas , quod tibi honestissimum

est , aratores tibi ad statuam honoris tui causa , voluntate sua

43 Ita a Cum dixisti , Zeno , sapientem nunquam irasci.

312쪽

3os IN VERREM

sua contulisse . Da mihi hoc . Iam tibi maximam partem defensionis praecideris. Non eni in poteris aratores tibi iratos esse , atque inimicos , dicere . O causam singularem l ode sensionem miseram , ac perditam i nolle hoc accipere reum ab accusatore , & eum reum , qui praetor in Siciliasuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse: aratores de eo bene existimare, amicos esse , salvum esse cupere t metuit , ne hoc vos existimetis. Obruitur enim aratorum testiis montis.

Utar co , quod datur . Certe hoc ita vobis judicandum est , eos , qui isti inimicissimi sunt , ut ipse existimare vult , ad istius honores, atque monumenta pecuniam non voluntate sua contulisse . Atque ut hoc totum facillime intelligi possit, quem voles eorum testium , quos produxero , qui ex Sicilia testes sint, sive togatum Velis, sive Siculum , rogato, & eum , qui tibi inimicissimus esse videbitur , qui se spoliatum a te dicit ;ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit . Neminem reis peries , qui neget: etenim omnes dederunt. Quemquam igitur putas dubitaturum , quin is , quem inimicissimum tibi esse oporteat, qui abs te gravissimas injurias acceperit, pecuniam statuae nomine dederit, vi , atque imperio adductus , non ossicio ac voluntate δ Et hujus ego pecuniae , Iudices , quae permagna est , impudentissimeque coacta ab invitis, non habui rationem , neque habere potui , quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus , qui Syracusis, qui Agrigenti , qui Panormi , qui Lil ybaei negotiantur,

esset coactum : quoniam intelligitis, ipsius quoque consessione ab invitissimis coactam esse . LXIII. Venio nunc ad civitates Siciliae : de quibus lacillime iudicium fieri voluntatis potest . An etiam Siculi inviti contulerunt P non est probabile . Etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat , ut , cum utrisque satisfacere non posset, & Siculis, & togatis; ossicii potius in socios , quam ambitionis in cives rationem duxerit . Itaque eum non solum PATRONUM istius insulae , sed etiam SoTE A inscriptum vidi Syracusis. Hoc quantum est Z ita magnum , ut Latino uno Ver-

313쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 3or

bo exprimi non possit '' . Is est nimirum Soter, qui salutem dedit. Hujus nomine etiam dies festi agitantur , pulchra illa Verrea , non quasi Marcellea, sed pro Marcelleis, quae illi istius iussu sustulerunt . Hujus fornix in foro Syracusis est , in

quo nudus filius stat: ipse autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit . Hujus statuae omnibus locis i quae hoc demonstrare videntur, propemodum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis , quam abstulisse . Huic etiam Romae videmus in basi statuarum , maximis literis incisum , A COMMUMi SICILI E datas . Quamobrem qui hoc Probari potest cuiquam, tantos honores habitos esse ab invitis ΘLXIV. Hic tibi etiam multo magis, quam ante in aratoribus , videndum & considerandum est , quid velis . Magna res est . Utrum tibi Siculos , publice , privatimque amicos , an inimicos existimari vis 3 Si inimicos , quid te futurum est quo confugies 8 ubi nitere Τ modo aratorum honestissimorum hominum , ac locupletissimorum , & Siculorum , & civium Romanorum numerum abs te abalienasti : nunc de Siculis civitatibus quid ages Dices tibi Siculos esse amicos qui poteris ρqui quod nullo in homine antea secerant , ut In eum p . blice testimonium dicerent , cum praesertim ex ea provinci condemnati sint complures, qui ibi praetores suerunt, duo soli absoluti huc conveniunt cum literis, veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis . Qui , si te publice laudarent , tamen id more potius suo , quam merito tuo , facere viderentur: hi cum de tuis iactis publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse injurias , ut multo maluerint de suo more decedere, quam de tuis moribus non dicere.

Confitendum est igitur tibi necessario , Siculos inimicos esse , qui quidem & in te gravissima postulata consulibus ediderint , & me, ut hanc causam , salutisque suae defensionem susciperem, obsecrarint : qui cum a praetore prohiberentur , aquatuor quaestoribus impedirentur , Omnium minas , atque Omnia

44 in Latias aena Oeνιο estpjimi non pol a J ut dudum viri docti monuerunt . Sed tempo- In inscriptione tamen antiqua legitur r Iois re Cieeronis usus huius vocis nondum ino- astrina Ialtiatori με δειtire Caesaris μν- , leuerat. G-vitis. ut 9 ia glossario stephani t Grip sa ator,

314쪽

3o8 IN VERREM

mnia pericula , pro salute sua, levia duxerint: qui priore actione ita testimonia graviter , vehementerque dixerint , ut Artemonem Centuri pinum legatum , & publice testem , Q.

Hortensius accusatorem , non testem esse diceret. Etenim cum

propter virtutem , & fidem cum Androne , homine honestissimo , 8c certissimo, tum etiam propter eloquentiam , legatus a suis civibus electus est , ut pollet multas illius & varias imjurias , quam apertissime vobis , planissimeque explicare . LXV. Dixerunt Halesini, Catinenses, Tyndaritani , Ennenses, Herbi tenses, Agyrinentes , Netinenses, Segestani . Num rare omnes non est necesse . Scitis quam multi , & quam multa priore actione dixerint . Nunc & illi , & reliqui dicent . Omnes denique hoc in hac causa intelligent, hoc animo esse Siculos , ut , si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos , ac sedes suas , & ex Sicilia decedendum , atque

adeo fugiendum esse arbitrentur. Hos homines tu persuadebis ad honores , atque amplitudinem tuam , pecunias maximas voluntate sua contulisse Z Credo , qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae, ac nominis , in suis civitatibus esse cupiebant . Res declaravit : ut cupierint . Iamdudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluearint tibi statuere , an coacti sint. De quo homine hoc auditum est unquam , quod tibi accidit , ut ejus in provincia statuae , in locis publicis positae ,

partim etiam in aedibus sacris, per vim , per universam multitudinem dejicerentur λ Tot homines in Asia nocentes , tot in

Africa, tot in Hispania , Gallia , Sardinia , tot in ipsa Sicilia fuerunt, ecquo de homine hoc unquam audivimus Novum est , Iudices: in Siculis quidem , R in omnibus Gradicis, monstri simile . Non crederem hoc de statuis, nisi jacentes revulsasque vidissem : propterea quod apud omnes Grainos hic mos est , ut honorem hominibus habitum in monumentis hujusmodi nonnulla religione deorum consecrari arbitrentur . Itaque cum Rhodii bellum illud prope soli superius cum Mithridate rege gesserint, omnesque ejus copias , acerrimumque

315쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 3

impetum , moenibus , litoribus, classibusque suis exceperint: cum & regis inimici praeter ceteros ement: statuam ejus, quae erat apud ipsos in celeberrimo urbis loco , ne tum quidem in ipsi urbis periculis attigerunt . Forsitan vix convenire videretur , quem ipsum hominem cuperent evertere , ejus effigiem simulacrumque servare : sed tamen videbam , apud eos cum essem , & religionem esse quandam in his rebus , a majoribus traditam , & hoc disputare : cum statua se ejus habuisse temporis rationem, quo posita esset; cum homine vero, quo gereret bellum , atque hostis esset . LXVI. Videtis igitur consuetudinem , religionemque Graecorum , quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere , cam summa in pace praetoris populi Romani statuis prassidio non fuisse . Tauro minitani , quorum est civitas foederata , homines quietissimi, qui maxime ab injuriis nostrorum magistratuum remoti conluerant esse , praesidio foederis: hi tamen illius evertere statuam non dubitaverunt. Qua ablata , basin tamen in foro manere voluerunt: quod gravius in istum fore putabant, si scirent homines, statuam ejus a Tauromi nitanis esse deiectam, quam si nullam unquam positam arbitrarentur . Tyndaritani dejecerunt in foro : & eadem de causa equum inanem reliquerunt. Leontinis , misera in civitate atque inani, tamen istius,

in gymnasio , statua dejecta est . Nam quid ego de Syracusaianis loquar, quod non est proprium Syracusanorum , sed & illorum commune , & conventus illius, ac prope totius provinciae quanta illuc multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum, cum statuae simi illius deiectae atque eversae Pat quo loco ρ celeberrimo ac religiosissimo : ante ipsum Serapim , in primo aditu vestibuloque templi . Quod nisi

Metellus hoc tam graviter egisset, atque illam rem imperio edictoque prohibuisset vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum . Atque ego hoc non vereor , ne quid horum non modo impulsu, verum omnino adventu meo factum esse videatur . Omnia ista ante facta sunt , non modo, quam ego Siciliam , verum etiam quam iste Italiam attigit. Dum ego in Sicilia sum, nulla statua de-

316쪽

jecta est. Posteaquam illinc discessi, quae gesta sunt , cogno-1cite .

LXVII. Centuri pinorum senatus decrevit, populusque jussit, ut, quae statuae C. Verris ipsius , & patris , & filii , essent ,

eas quaestores demoliendas locarent : dumque ea demolitio fisret , senatores ne xxx minus adessent . Videte gravitatem civitatis , & dignitatem . Neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt , quas inviti per vim atque imperium dedissent; neque eius hominis , in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice , quod nunquam antea, Romam mandata legatosque misissent: & id gravius esse putaverunt, si publico consilio, quam si per vim multitudinis factum videretur. Cum hoc consilio statuas Centuri pini publice sustulissent, a

dii Metellus: graviter seri : evocat ad se Centuripinum magistratum , & decem - primos. Nisi restituissent statuas , vehementer iis minatur . Illi ad senatum renuntiant . Statuae , quae istius causae nihil prodessent, reponuntur . Decreta Centuri pin rum , quae de statuis erant facta, non tolluntur . Hic ego a

liud alii concedo : Metello , homini sapienti , prorsus non possum ignoscere, si quid stulte iacit . Quid Τ ille hoc putabat Verri criminosum fore, si ejus statuae essent dejectae, quod saepe vento , aut aliquo casu fieri solet ρ Non erat in hoc ne que crimen ullum , neque reprehensio. Ex quo igitur crimen, atque accusatio nascitur λ ex hominum judicio , & volunta-

te .

LXVIII. Ego , si Metellus statuas reponere Centuripi nos non coegisset, haec dicerem : Videte , Iudices , quantum & quam

acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius injuriae , cum Centuri pinorum amicissima & fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est, ut non solum rempublicam nostram , sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum Romanorum semper dilexerit , ea publico consilio atque auctoritate judicarit , C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere . Recitarem decreta Centuri pinorum . Laudarem illam civitatem : id quod verissime possem . Commemorarem decem millia civium Centuri pinorum , fortis- D. M od: ν Os c

317쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 3Irsortissimorum , fidelissimorulique sociorum : eos omnes si tuisse , Monumentum istius in sua civitate nullum esse opor

Haec tum dicerem , si statuas Metellus non reposuisset. V lim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi & auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. Eadem opinor omnia convenire. Neque enim , si maxime statuae dejectae essent, eas ego vobis possem jacentes ostendere . Hoc uno uterer: civitatem tam gravem statuas judicasse C. Verris demoliendas. Hoc mihi Metellus non eripuit: hoc etiam addidit , ut quererer , si mihi videretur , tam iniquo jure sociis atque amicis imperari , ut iis ne in suis quidem beneficiis libero judicio uti liceret e ut vos rogarem , ut conjecturam faceretis , qualem in

his rebus in me L. Metellum fuisse putaretis , in quibus rebus obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate suerit , in qua nihil obfuit. Sed ego Metello non irascor , neque ei si iam purgationem eripio , qua ille apud omnes utitur, ut nihil malitiose , neque consulto secisse videatur . LXIX. Iam igitur est ita perspicuum , ut negare non possis, nullam tibi statuam voluntate cujusquam datam : nullam pecuniam statuarum nomine , nisi vi expressam & coactam . Quo quidem in crimine non illud solum intelligi volo , te ad statuas , H-S Cxx. millia coegisse : sed multo etiam illud magis, quod simul demonstrandum est, quantum odium in te arato rum , quantum omnium Siculorum si, & fuerit. In quo quae vestra defenso sutura sit, conjectura assequi non queo. Oderunt Siculi : togatorum enim causa multa seci . At hi quidem acerrimi, inimicissimique sunt. Inimicos habeo cives Romanos: quod sociorum commoda ac iura defendi . At socii in hostium numero se abs te habitos queruntur . Aratores

inimici sunt propter decumas. Quid Z qui agros immunes liberosque arant, cur oderunt ρ cur Halesini Τ cur Centuri pini Τcur Segestani λ cur Halicienses Quod genus hominum , quem

numerum , quem Ordinem proserre postis, qui te non oderit, sive civium Romanorum , sive Siculorum Z Ut etiam si causam , cur te Oderint , non possim dicere , tamen illud dicen-

318쪽

312 IN VERREM

dum putem : Quem omnes mortales oderint , eum quoque vobis odio esse oportere .

An hoc dicere audebis; utrum de te aratores, utrum denique Siculi universi bene an male existiment, ad rem id non pertinere λ Neque tu hoc dicere audebis : neque , si cupias, licebit . Eripiunt enim tibi istam orationem contemnendorum Siculorum , atque aratorum , statuae illae equestres, quas tu paulo ante, quam ad urbem venires, poni , inscribique jussi- iii , ut omnium inimicorum animos, accusatorumque tardares . Quis enim tibi molestus e sibi, aut quis appellare auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus, ab aratoribus, a communi

Siciliae 3 quod est aliud in illa provincia genus humanum P nubium . Ergo ab universa provincia , generatim a singulis ejus partibus non solum diligitur , sed etiam ornatur . Quis hunc attingere audeat 8 Potes igitur dicere , nihil tibi obesse oportere aratorum , negotiatorum , Siculoriamque omnium testim nia , cum , eorum nominibus in statuarum inscriptione politis , omnem te speraris invidiam atque infamiam tuam posse extinguere Θ An , quorum auctoritate tu statuas cohonestare tuas

conatus es, corum ego dignitate accusationem meam compro

bare non potero Z Nisi sorte , quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. Quae gratia , ne quid tibi prodesse posset, ego mea diligentia perseci : ut et

iam obesse deberet, tu tua sapientia curasti. Etenim rem to tam , Iudices , breviter cognoscite .

LXX. In Scriptura Siciliae 'Τ pro magistro est 'M quidam L. Carpinatius, qui & sui quaestus causa, Sc fortasse quod locio

rum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. Is cum praetorem circum omnia fora lectaretur

4s In foripitiis Siedii 4 s. ψrti, a diees 1. de societatis ne otii resciendi potestate a ha tur eorum ratio , qui pa eua publica con uis heret e curamque omnem gereret fabularum,cebant di ut exipeuda a socii, suo periculo & ratinuum , qui undique ab iis qui ope ex agerent , quae tamen reipublicae repraesema. ras dabant , Romam mitterentur . Hic prabant. Horomamns . niaxi rem in provincia habebat , sui quos 46 Pro magis est 3 31 sis se erat a in muneris xicarium , & societati praeia 'iam , nus aliqui, e socii, dicebatur , qui Romae qui etiam dicebatur. Promar ro au- societati alicui, id est , aut scripturae , aut tem coniunctiin dieitur , ut Preemistile , P a portorii, aut vecti lium ita praeerat, ut es praetora . Idem . .ecumanos quasi senatum cogendi, S ad eos

319쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 313tur, neque ab eo unquam discederet: in eam jam venerat f miliaritatem , consuetudinemque in vendendis istius decretis Scjudiciis, transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur . Hoc erat etiam capitalior , quod idem pecuniam iis, qui ab isto aliquid mercabantur, scenori dabat . Ea autem sceneratio erat hujusmodi , Judices, ut etiam hic quaestus huic cederet. Nam , quas pecunias iis serebat ex pentas , quibuscum contrahebat ; aut scribae illius, aut Timarchidi, aut etiam ipsi isti reserebat acceptas . Idem praeterea pecuniri istius extraordinarias grandes suo nomine scenerabatur. Hic primo Carpinatius antequam in illius tantam familiaritatem pervenisset , aliquoties ad socios literas de istius injuriis miserat . Canuleius vero , qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat ea , quae sinu portorio Syracusis erant exportata : portum autem , & scripturam eadem societas habebat . Ita factum est, ut essent permulta , quae ex societatis literis dicere in istum , ac proserre possemus . Uerum accidit, ut Carpinatius , qui jam

cum isto summa consuetudine , praeterea re , ac ratione conjunctus esset , crebras postea literas ad socios de istius summis ossiciis in rem communem , beneficiisque mitteret . Etenim cum iste omnia, quaecunque Carpinatius postulabat, facere ac decernere solebat ; tum ille etiam plura scribebat ad socios: ut, si posset, quae antea scripserat, ea plane extingueret . Ad extremum vero , cum iste jam decedebat, eiusmodi literas ad eos misit, ut huic frequentes obviam prodirent, gratiasque Mgerent ; iacturos se, si quid imperasset , studiose pollicerentur.

Itaque 1 ocii fecerunt : vetere inlii tuto publicanorum , non quod istum ullo honore dignum arbitrarentur , sed quod sua interesse putabant, se memores, gratosque existimari, gratias isti gemni et Carpinatium saepe ad se de ejus officiis literas misisse

dixerunt.

LXXI. Iste cum respondisset, se ea libenter secisse , opera Dque Carpinatii magnopere laudasset dat amico suo cuidam negotium , qui tum magister erat ejus societatis, ut diligenter caveret , atque prospiceret, ne quid esset in literis sociorum ,

320쪽

3r IN VERREM

quod contra suum caput, atque existimationem valere posset. Itaque ille multitudine sociorum remota , decumanos convocat : rem desert. Statuunt illi , atque decernunt, ut eae lit rar, quibus existimatio C. Verris laederetur, removerentur: Operaque daretur , ne ea res C. Verri fraudi esse posset .

Si ostendo , hoc decrevisse decumanos si planum facio hoc decreto remotas esse literas, quid expectatis amplius 8 possumne rem magis judicatam asterre 3 magis reum condemnatum in judicium adducere ρ At quorum iudicio condemnatum ρ nempe eorum , quos ii , qui severiora judicia desiderant , arbitranturres iudicare oportere : publicanorum iudicio , quos videlicet nunc populus judices poscit et de quibus , ut eoς judices habeamus , legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco prosesto , sed nobilissimo , promulgatam videmus . Decumani , hoc est , principes , & quasi senatores publicanorum , removendas de medio literas censuerunt . Habeo ex

iis, qui inuerunt, quos producam , homines honestissimos, ac locupletissimos, istos ipsos principes equestrix ordinis i quorum splendore vel maxime istius , qui legem promulgavit, oratio& causa nititur. Venient in medium ; dicent , quid statuerint.

Profecto , si recte homines novi, non mentientur. Literas enim communes de medio removere potuerunt: fidem suam , iareligionem removere non postiant. Ergo equites Romani, qui

te suo judicio condemnarunt, horum iudicio condemnari noluerunt . Vos nunc utrum illorum iudicium , an voluntatem sequi malitis , considerate . LXXII. At vide, quid te amicorum tuorum studium , quid tuum consilium , quid sociorum voluntas adjuvet. Dicam paulo promptius : neque enim iam vereor , ne quis hoc me magis accusatorie , quam libere, dixisse arbitretur si istas literas non, decreto decumanorum , magistri removissent tantum postem in te dicere , quantum in literis invenissem. Nunc, decreto isto facto , literisque remotis , tantum mihi licet dicere , quantum possiim; tantum iudici suspicari, quantum velit. Dico, te maximum pondus auri, argenti,' eboriS, pur purae , plurimam vestem Melitensem , plurimam stragulam ,

SEARCH

MENU NAVIGATION