M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 3II

multam Deliacam supellectilem , plurima vasa Corinthia , magnum numerum frumenti , vim mellis maximam , Syracusis exportasse: his pro rebus, quod portorium non esset datum , literas ad socios misisse L. Canulejum , qui in portu operas

daret a

Satisne magnum hoc crimen videtur λ nullum , Opinor, majus . Quid defendet Hortensius 8 postulabit, ut literas Canuleii proseram P crimen hujusmodi , nisi literis confirmetur , inane esse dicet λ Clamabo , literas remotas esse de medio : decreto sociorum erepta mihi esse istius indicta , ac monumenta surtorum . Aut hoc contendat nunquam esse factum : aut omnia tela excipiat necesse est. Negas esse factum ρ placet mihi ista defensio : descendo : aequa enim conditio , aequum certamen proponitur. Producam testes , & producam plures eodem tempore : quoniam tum , cum actum est, una fuerunt: nunc quoque una sunt : cum interrogabuntur , obligentur non solum

jurisiurandi , atque existimationis periculo , sed etiam commuis ni inter se conscientia. Si planum fit, hoc ita , quemadmodum dico , esse factum , num poteris dicere , Hortensi , nihil in istis suisse literis , quod Verrem laederet 8 Non modo id non dieex; sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum , quantum ego dicam, non fuisse . Ergo hoc vestro consilio , & gratia persecistis , ut quemadmodum paulo ante dixi , & mihi summa facultas ad accusandum daretur, & judicibus libera potestas ad credendum . LXXIII. Quod cum ita sit, nihil fingam tamen . Memineis ro , me non sumpsisse , quem accusarem : sed recepisse , quos desen erem : vos ex me causam non a me prolatam , sed ad me delatam , audire oportere : me Siculis satis esse facturum ,

si , quae cognovi in Sicilia , quae accepi ab ipsis , diligenter exposuero : populo Romano , si nullius vim , nullius potentiam pertimuero e vobis , si facultatem vere , atque honeste judicandi , fide , & diligentia mea fecero : mihimet , si neminimum quidem de eo curriculo vitae , quod mihi semper propositum fuit, decessero . Quapropter nihil est , quod metuas , ne quid in te confim

322쪽

31 6 IN VERREM

gam : etiam quod laetere , habes. Multa enim , quae scio abgte esse commissa , quod aut nimium turpia , aut parum credibilia sunt , praetermittam . Tantum agam de hoc toto nomine societatis . Ut jam scire possis: quaeram , decretum ne sit. Cum id invenero : quaeram , remotaene sint literae . Cum id

quoque constabit , vos jam , me tacito , intelligetis , si illi,

qui hoc istius causa decreverunt, equites Romani, nunc iidem in eum judices essent, illum sine dubio condemnarent, de quo literas eas , quae illius furta indicarent , & ad se missas , Sc1uo decreto remotas scirent esse . Quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia , qui ab eo b nignissime tractati sunt, condemnari necesse esset: is a vobis, Judices , ulla vi , aut ratione absolvi potest λAc , ne sorte ea , quae remota de medio , atque erepta vobis sunt , omnia ita condita suisse , atque ita abdite latuisse videantur , ut hac diligentia , quam ego a me expectari maxime puto , nihil horum investigari , nihil assequi potuerit: quae consilio aliquo , aut ratione inveniri potuerunt, inventa sunt, Iudices . Manifestis in rebus hominem jam teneri videbitis . Nam quod in publicanorum causis, vel plurimum aet

tis meae versor , vehementerque illum ordinem observo , satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu , tractandoque cognosse . LXXIV. Itaque ut hoc comperi, remotas esse literas societatis ; habui rationem annorum , per quos iste in Sicilia fuisset e deinde quaesui , quod erat inventu facillimum , qui per

eosdem annos magistri istius societatis suissent . Sciebam enim hanc magistrorum , qui tabulas haberent, consuetudinem esse, ut , cum tabulas novo magistro traderent , exempla literarum ipsi habere non nollent. Itaque ad L. Vibium , equitem Romanum , Virum primarium , quem reperiebam magistrum sui Dse eo ipso anno , qui mihi maxime quaerendus erat , primum veni . Sane homini praeter opinionem improviso incidi . Scrutatus sum quae potiu , & quaesivi omnia r inveni duos solos libellos ab L. Canulejo missos sociis ex portu Syracusis r in quibus erat ratio scripta mensium complurium , rerum expor

tata

323쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 3i7

tatarum istius nomine sine portorio . Itaque obsignavi statim. Erant haec ex eo genere , quod ego maxime genus ex sociorum literis reperire cupiebam ; verum tantum inveni , Iudices , quod apud vos quasi exempli causa proferre possem. Sed tamen , quidquid erit in his libellis , quantulumcunque videbitur esse , hoc quidem certe manifestum erit : de caeteris ex hoc conjecturam facere debebitis. Recita mihi, quaeso , hunc primum libellum : deinde illuna alterum . LIBELLI CANULEII . Jam non quaero , unde CCCC amphoras mellis habueris , unde tantum Melitensium , unde quinquaginta tricliniorum lectos, unde tot candelabra : non , inquam , jam quaero , unde haec habueris: sed quo tibi tantum opus fuerit, id quaero . Mitto de melle : sed tantii mne Melitensium 8 quasi etiam amicorum uxores : tantum lectorum 8 quasi etiam omnium istorum vil

las ornaturus esses.

LXXV. Cum haec paucorum mensium ratio in his libellis si , facile , ut vobis triennii totius veniat in mentem . Sic contendo ; ex his parvis libellis apud unum magistrum societatis repertis , vos jam coniectura assequi posse , cuiusmodi

praedo ille in illa provincia fuerit e quam multas cupiditates, quam varias , quam infinitas habuerit : quantam. pecuniam non solum numeratam , verum etiam hujusmodi in rebus positam , consecerit: quae vobis alio loco planius explicabuntur. Nunc hoc attendite . His exportationibus , quae recitatae

sunt, scribit Η-S Lx socios perdidisse ex vicesima portorii SPracusis. Pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli , & contempti

libelli indicant , furta praetoris , quae essent H-S duodecies , ex uno oppido solo exportata sunt. Cogitate nunc , cum illast haec insula , quae undique exitus maritimos habeat , quid ex caeteris locis exportatum putetis : quid Agrigento , quid

Lilybaeo , quid Panormo , quid Thermis , quid Halesa, quid

Catina , quid ex caeteris oppidis : quid vero Messana : quem iste sibi locum maxime tutum arbitrabatur ; ubi animo semper soluto liberoque erat , quod sibi iste Mamertinos delegerat , ad quos omnia , quae aut diligentius servanda , aut occultius exportanda erant , deportaret . His inventis libellis,

324쪽

318 I N VERREM

caeteri remoti , & diligentius sunt reconditi .' nos tamen , uromnes intelligant , hoc nos sine cupiditate agere , his ipsis libellis contenti sumus . LXXVI. Nunc ad sociorum tabulas accepti & expensi , quas

removere honeste nullo modo potuerunt , & ad amicum tuum Carpinatium revertemur . Inspiciebamus Syracusis a Carpinatio consectas tabulas societatis, quae significabant , multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio secisse , qui pecuniam Verri dedissent . Erit vobis luce clarius , Iudices , cum eos ipsos produxero , qui dederunt . Intelligetis enim , illa tempora , per quae , cum essent in periculo, pretio sese redemerunt , cum locietatis tabulis, non solum consulibus, verum

etiam mensibus , convenire .

Cum haec maxime cognosceremus , & jam in manibus tabulas haberemus ; repente adspicimus lituras eiusmodi , quasi quaedam vulnera tabellarum recentia . Statim sus icione offensi , ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus. Erant acceptae pecuniae a C. VERRUTIo; sic tamen, ut usque ad alterum R , literae constarent integrae : reliquae omnes essent in litura. Alterum, tertium, quartum, permulta erant ejusdemismodi nomina . Cum manifesta res, tum flagitiosa tabularum , atque insignis turpitudo teneretur: quaerere incepimus de Ca pinatio , quisnam esset is Verrutius , quicum tantae pecuniae rationem haberet. Haerere homo , versari , rubere . Quod i ge excipiuntur tabulae publicanorum , quo minus Romam de portentur 2 ut res quam maxime clara ac testata esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium voco ; tabulasque societatis in forum desero . Fit maximus concursus hominum : & quod erat Carpinatii nota cum isto praetore societas, ac sceneratio; summe exspectabant omnes , quidnam in tabulis contineretur . LXXVII. Rem ad Metellum desero , me tabulas perspexisse sociorum : in his tabulis magnam rationem C. Verrutii permultis nominibus esse ; meque hoc perspicere ex consulum , mensiumque ratione , hunc Verrutium neque ante adventum C. Verris , neque post decessionem quidquam cum Carpinatio

rationis habuisse . Postulo, mihi respondeat, qui si iste Verrutius:

325쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 3ry

rutius : mercator , an negotiator , an arator , an pecuarius e

in Sicilia sit , an jam decesserit . Clamare Omnes ex conUen tu , neminem unquam ex Sicilia fuisse verrutium . Ego instare , ut mihi responderet , quis esset , ubi esset , unde esset: cur servus seeietatis , qui tabulas consecerit , semper in Verrutii nomine , certo ex loco , mendosus esset. Atque haec postulabam , non quo illum cogi putarem opo tere , ut ea mihi responderet invitus : sed ut omnibus istius furta , illius flagitium , utriusque audacia perspicua esse pol-set. Itaque illum in jure , metu , conscientiaque peccati mutum , atque exanimatum , ac vix vivum relinquo : tabulas in foro summa hominum frequentia exscribo : adhibentur in ex-1 cribendo de conventu viri primarii : literae , lituraeque omnes assimulatae, expressae, de tabulis in libros transseruntur . Haec omnia summa cura & diligentia recognita , & collata , & ab hominibus honestissimis obsignata sunt. Si Carpin tius tum mihi respondere noluit : responde mihi nunc tu, Verres , quem esse hunc tuum pene gentilem Verrutium putes . Fieri non potest , ut , quem video , te praetore , in Sicilia fuisse , & quem ex ipsa ratione intelligo locupletem fuisse , eum tu in tua provincia non cognoris . Atque adeo ne

hoc aut longius , aut obscurius esse possit , procedite in medium ; expsi cate descriptionem , imaginemque tabularum : ut omnes mortales istius avaritiae non jam vestigia, sed ipsa cubilia videre possint . LXXVIII. Videtis Verrutium 8 videtis primas literas integras videtis extremam partem nominis, caudam illam Verris , tanquam in luto , demersam esse in litura 3 Sic habent se tabulae , Iudices , ut videtis . Quid expectatis ' quid quaeritis amplius Z tu ipse Verres , quid sedes P quid moraris ZNam aut exhibeas nobis Verrutium , necesse est o aut te esse Verrutium fateare . Laudantur oratores veteres, Crassi illi , &Antonii , quod crimina diluere dilucide , quod copiose reorum causas defendere solerent . Nimirum illi non ingenio solum

his patronis , sed sortuna etiam praestiterunt . Nemo enim tunc ita peccabat , ut defensioni locum non relinqueret : ne- R r a mo

326쪽

3eto N VERREM

mo ita vivebat , ut nulla ejus vitae pars summae turpitudinis esset expers : nemo ita in manifesto peccato tenebatur , ut , cum impudens sui stet in sacto , tum impudentior videretur,

si negaret.

Nunc vero quid faciat Hortensius λ Avaritiaene crimina fruagalitatis laudibus deprecetur λ At hominem flagitiosissimum , libidinosissimum , nequissimumque defendit . An ab hac ejus infamia , nequitia , vestros animos in aliam partem , sortitudinis commemoratione , traducat Τ Αt homo inertior , ignavior , magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proserri non potest . At mores commodi . Quis contuma

cior ξ quis inhumanior quis superbior 8 At haec sine cujunquam malo . Quis acerbior Z quis insidiosior 3 quis crudelior unquam fuit In hoc homine , atque in ejusmodi causa quid

facerent omnes Crassi, Sc Antonii Z Tantum , opinor , Hortens , ad hanc causam non accederent , ne in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent . Liberi enim ad causas , solutique veniebant : neque committebant '' , ut , si impudentes in defendendo esse noluissent , ingrati in deserendo existimarentur.

4. Neque eommisse ani J Non committe- nismara tion Areu uerae Moans t deseνe, qti bant id , quod cona inisit Hortensus t qui, s niam Spbiastem domi faberet . Quintilianu defendit verrem , impudens ea di s deserit , lib. o. his verbi r Ea si ria etiam diacere cum ab eo benescia inulta aceeperit, ingra- ινbavitatem, ejuditum t tit cicera fecit, cumtus existi arabitur. Manuti Sphin em Horten. e. resim in ,,Iicio Vesris euanti dixi νι ΗΟ - so a Verre datam , notum est omnibus mea tensus, Mis iis Ilio Me aenigmara et Atquidiocriter quidem eruditis. pituitis, libro 34, d. δει , inruit , eum Spoingem domi habeas . Ciceronis dictum in Hortensum commem, Aeceperat atirens Ala a Verae sphiugem aeneam rat . cum, inquit, orta iis Veret, iuuieto alis nivisi peetimi. Et idem tradit Plutarchus recatione, Horrensus diciter , ciceranis se ais in vita Ciceronis, & Apoplite . Ηοtomam

327쪽

ACCUSATIONIS

IN C. VERREM

LIBER TERTIUS. DE MENTO.

ARGUMENTUM. Ontinet his liber furta Verris in omni frumenti genere.

Frumenti autem , quod praetor Siculus ab aratoribus exigore poterat o debebat , erat primo decumanum , quod aratores pro agris Ibi attributis dabant : alterum erat emptum , quod vilegis Rupiliae tenebantur populi Siciliae vectigales populo Romano certo pretio vendere . Id rear vel decumanum alterum , cui protium erat a senatu Romano consitutum in modios singulos mSterni : vel imperatum , cui H-S quaterni consituri erant . Conis Rituebatur autem a senatu in annos singulos e lege Terentia σCaspia frumentaria , quanta pecuniae summa in utrumque empti genus ex aerario impenderetur . Tertium erat aesti matum , sive in cellam , quod ex S. C. O legibus Praetori in celiam ad usius suos imperabatur . Dabat senatus Guaesori Praetoris certam ex aerario pecuniam , unde ab aratoribus emeret, o quidem modium triticimS I v. hordei autem mS II. Illam pecuniam aratoribus adnumerabat , re delude frumentum vehebatur quo volebat . Licebat autem Praetori certam pecuniam , quantum scilicet aequum erat,

ab aratoribus pro frumento ο υectura pacisci . Iam senix a cap. 6. ad 7o. fraudes re furta Verris in decumano : a cap. 7O. ad 8 I. in empto , o deinde in aestimato . ERNEsTUS .

328쪽

l3ra IN VERREM MNES , qui alterum , Judices , nullis impulsi inimicitiis , nulla privatim laesi injuria , nullo praemio adducti , in iudicium reipublicae

causa vocant , providere debent , non solum quid oneris in praesentia tollant , sed etiam quantum in omnem vitam negotii suscipere conentur. Legem enim sibi ipsi dicunt innocentiae , continemtiae , virtutumque omnium , qui ab altero rationem vitae reposcunt : atque eo magis , si id , ut ante dixi, faciunt nullare commoti alia , nisi utilitate communi . Nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum , ac peccata reprehendat,

quis huic ignoscat , si qua in re ipse ab religione officii declinarit 8 Quapropter hoc etiam magis ab omnibus ejusmodi civis laudandus , ac diligendus est , qui non solum reipublicae

civem improbum removet , Verum etiam se ipsum eiusmodi sore profitetur , ac praestat , ut sibi non modo communi voluntate virtutis , atque ossicii , sed etiam ut quadam magis necessaria ratione recte sit, honesteque vivendum . Itaque hoc , Judices, ex homine clarissimo , atque eloquentissimo, L. Crasso , saepe auditum est , cum se nullius rei tam poenitere diceret , quam quod C. Carbonem unquam in judicium vocavisset . Minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat; & vitam suam pluribus , quam vellet , observari oculis arbitrabatur. Atque ille his praesidiis ingenii, sortunaeque munitus , tamen hac cura continebatur , quam sibi , nondum cofirmato consilio , sed ineunte aetate , susceperat. Quo minus etiam perspicitur eorum virtus, & integritas, qui ad hanc rem adolei centuli , quam qui jam firmata aetate descendunt. Illi enim , antequam potuerunt existimare , quanto liberior vita sit eorum , qui neminem accusarint, gloriae causa ra C. Carianem J C. Papirius Carbo sum. euntioim Crassianae , in qua pesinum L. Crasimus suit orator. Seditiosissimum testit tribu- sus eloquentiae summae dedit experimentum. natum. Itaque L. Crassu , anno natus at , C. Carbo voluntaria morte se a severitaleemn statim ab iplius ecinsulatu initio anni iudicum vindicavit . C e. in Bisto , a . 634. accusavit maiestatis . Celebratum suit Cantharida, sumpsisse dicitur , Fanti I x. a I. hoe publicum iudicium marno populi coii- Hortens cursu: & tuemiuit Cicero variis in locis ac-

329쪽

AC TIO NI S II. LIBER III. 323sa , atque ostentationis, accusant: nos, qui jam , & quid facere , & quantulum judicare possemus , ostendimus , nisi facile cupiditates nostras teneremus , nunquam ipsi met nobis praecideremus istam licentiam , libertatemque vivendi . II. Atque hoc ego plus oneris habeo , quam qui caeteros accusarunt , si onus est id appellandum , quod cum laetitia seras , ac voluptate ) veruntamen hoc ego amplius suscepi , quam caeteri quod ita postulatur ab omnibus , ut ab iis se

abstineant maxime vitiis , in quibus alterum reprehenderint . Furem aliquem , aut rapacem accusaris vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio . Maleficum quempiam adduxeris, aut crudelem Z cavendum erit semper, ne qua in re asperior, aut inhumanior fuisse videare. Corruptorem, adulterum 8 providendum diligenter , ne quod in vita vestigium libidinis appareat . Omnia postremo , quae vindicaris in altero , tibi ipsi

vehementer fugienda sunt . Etenim non modo accusator , sed

ne objurgator quidem serendus est is , qui , quod in altero vitium reprehendit , in eo ipse deprehenditur . Ego in uno homine Omnia vitia , quae possitnt in homine perdito , nefarioque esse , reprehendo : nullum esse dico indicium libidinis , sceleris , audaciae , quod non in istius unius vita perspicere

possitis . Ego in isto reo legem hanc , Iudices, mihi statuo ;vivendum ita esse , ut isti non modo factis , ὸictisque omnibus , sed etiam oris, oculorumque illa contumacia , ac superisbia , quam videtis , dissimillimus esse , ac semper fuisse videar . Patior non moleste , Iudices , eam vitam , quae mihi sua sponte antea jucunda fuerit, nunc jam mea lege , & co

ditione necessariam quoque suturam .

III. Et in hoc homine Lepe a me quaeris , Hortensi , quibus inimicitiis, aut qua injuria adductus, ad accusandum descenderim . Mitto iam rationem ossicii mei , necessitudinisque Siculorum : de ipsis tibi inimicitiis respondeo . An tu majores ullas inimicitias putas esse , quam contrarias hominum sentientias, ac dissimilitudines studiorum , & voluntatum Τ Fidem sanctissimam in vita qui putat , potest ei non inimicus esse , qui quaestor consulem suum , consiliis commissis, pecunia tradita I

330쪽

3r IN VERREM

dita , rebus omnibus creditis , spoliare , relinquere , prodere , oppugnare ausus sit 8 Pudorem, & pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius quotidiana adulteria, meretriciam disciplinam , domesticum lenocinium videre ρ Qui religiones deorum immortalium retinere vult , et , qui sana spoliarit omnia , qui ex thensarum orbitis ' praedari sit ausus , inimicus non esse qui potest Qui jure aequo omnes putat esse oportere , is tibi non infestissimus sit; cum cogitet varietatem , libidine misque decretorum tuorum 8 Qui sociorum injuriis, provinciarumque incommodis doleat , is in te non expilatione Asiae , vexatione Pamphyliae , squalore & lacrymis Siciliae concitetur ρQui civium Romanorum jura , ac libertatem , sanctam apud omnes haberi velit , is non tibi plus etiam , quam inimicus

esse debeat , cum tua verbera , cum secures , cum cruces ad

civium Romanorum supplicia fixas recordetur ρ An , si qua in re contra rem meam decresset aliquid injuria, jure me ei inimicum esse arbitrarer : cum omnia contra omnium honorum rem , causam , rationem , utilitatem , voluntatemque secerit,

quaeris , cur ei sim inimicus , cui populus Romanus infestus sit 8 qui praesertim plus etiam , quam pars virilis postulat, pro voluntate populi Romani , Oneris ac muneris suscipere debeam ΤΙV. Quid illa , quae leviora videntur esse , non cujusvis ani in mum possunt movere Τ quod ad tuam ipsius amicitiam , caeterorumque hominum magnorum , atque nobilium, faciliorem aditum istius habet nequitia , & audacia , quam cujusquam nostrum virtus , & integritas P odistis hominum novorum i dustrias: despicitis eorum frugalitatem: pudorem contemnitis: ingenium vero , & virtutem , depressam , extinctamque cupitis . Verrem amatis . Ita credo : si non virtute , non industria, non innocentia, non pudore , non pudicitia; at sermone , at literis, at humanitate ejus delectamini . Nihil horum est : contraque sunt omnia cum summo dedecore , ac turpitudine , tum singulari stultitia , atque inhumanitate oblita. Huic

SEARCH

MENU NAVIGATION