M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

risque aratoribus nihil omnino superfuisse : si cui quid aut remissum , aut relictum sit , id fuisse tantum , quantum ex

eo , quo istius avaritia contenta fuit, redundarit. XLIV. Duarum mihi civitatum reliquos feci agros , Iudices, sere optimos ac nobilissimos, .ssitnensem, & Leontinum, Horum agrorum ego missos faciam quaestus triennii : unum annum eligam , quo facilius id, quod institui, explicare possim . Sumam annum tertium , quod & recentissimus est , &ab isto ita administratus , ut , cum se certe decessurum videret , non laboraret, si aratorem nullum in Sicilia omnino esset relicturus . Agri AEtnensis , & Leontini decumas agemus. Attendite , Iudices, diligenter. Agri sunt feraces: annus ter tius : decumanus Apronius . De AEtnensibus perpauca dicam . Dixerunt enim ipsi priore actione publice . Memoria tenetis, Artemidorum AE tnensem , legationis ejus principem , publice dicere , Apronium venisse Elnam cum Veneriis: vocasse ad se magistratum : imperasse, ut in soro sibi medio lecti stemerentur : quotidie solitum esse non modo in publico , sed etiam de publico convivari reum in eis conviviis symphonia caneret , maximisque poculis ministraretur, retinere solitum esse aratores; atque ab iis non modo per injuriam , sed etiam per contumeliam , tantum exinprimi frumenti, quantum Apronius imperasset. Audistis haec, Iudices , quae nunc ego omnia praetereo , ac relinquo . Nihil

de luxuria Apronii loquor , nihil de insolentia, nihil de sim

gulari nequitia , ac turpitudine : tantum de quaestu, ac lucro dicam unius agri , & unius anni , quo facilius vos conjectu ram de triennio , & de tota Sicilia facere possitis . Sed mihi .minensium brevis est oratio . Ipsi enim venerunt : ipsi publicas literas deportarunt . Docuerunt vos , quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, Apronius. Id, quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite. Recita testimonium AEtnem

sum . TEsTI MONUM AETNENSIUM .

XLV. Quid ais P dic, dic , quaeso clarius , ut populus Romanus de suis vectigalibus , de suis aratoribus, de suis sociis

atque amicis audiat, L. MEDIMNUM, L. HAE MILLIA. Per deos m. IV. Z et immorin

372쪽

366 IN VERREM

immortales I unus ager uno anno ccc millia modium tritici & praeterea H-S L. millia, lucri dat Apronio 8 tantone mino ris decumae venierunt , quam suerunt Z an cum satis magno venissent , hic tantus tamen frumenti , pecuniaeque numerus ab aratoribus per vim ablatus est P Utrum enim horum di

xeris , in eo culpa & crimen haerebit . Nam illud quidem non dices , quod utinam dicas , ad Apronium non pervenisse tantum. Ita te non modo publicis tenebo , sed etiam privatis aratorum pactionibus , ac literis : ut intelligas , non te diligentiorem in faciendis sertis fuisse , quam me in deprehendendis. Hoc tu seres hoc quisquam defendet 8 hoc hi , si aliter de te statuere voluerint, sustinebunt 8 Uno adventu , ex uno agro, Q. Apronium, praeter eam, quam dixi , pecuniam numeratam, ccc millia modium tritici lucri nomine sustulisse ZQuid ρ hoe AEtnenses soli dicunt immo etiam Centuri pini , qui agri AEtnensis multo maximam partem possident rquorum legatis , hominibus nobilissimis , Androni & Arthemoni , senatus ea mandata dedit , quae publice ad civitatem ipsorum pertinebant : de iis injuriis , quas cives Centuripini non in suis, sed in aliorum finibus acceperunt, senatus & populus Centuri pinus legatos noluit mittere r ipsi aratores Cenis turi pini , qui numerus est in Sicilia maximus , hominum honestissimorum , & locupletissimorum , tres legatos , cives suos ,

delegerunt: ut eorum testimonio non unius agri, sed prope totius S1ciliae calamitates cognosceretis . Arant enim tota Sicilia fere Centuri pini. Et hoc in te graviores, certioresque te instes sunt , quod caeterae civitates suis solum incommodis comis moventur : Centuripini , quod in omnium sere finibus habent

possessiones, etiam caeterarum civitatum damna, ac detrimenta senserunt.

XLVI. Verum , uti dixi , ratio certa est AEtnensum , &publicis , & privatis literis consignata . inae diligentiae pen-1um ρ' magis in Leontino agro est exigendum , propter hanc

ara culo alligatus. Et a verbo penda . Nam pro ossicio usurpatur ab ipsis etiam oratori. erat lanam ancillis olim appendebant nenis uus. Idem .dam per divinum opus , reddendamque iu

373쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 367

causam , quod ipsi Leontini publice non sane me multum adjuverunt . Neque enim eos , isto praetore , hae decumanorum injuriae laeserunt et potius etiam , Judices, adjuverunt. Mirum fortasse hoc vobis , aut incredibile videatur , in tantis aratorum incommodis , Leontinos , qui principes rei frumentariae suerunt , expertes incommodorum , atque injuriarum fuisse. Hoc causae est , Iudices , quod in agro Leontino , praeter unam Mnasistrati Lamiliam , glebam Leontinorum possidet ne. mo '' . Itaque Mnasistrati , hominis honestissimi , atque optimi viri testimonium , Iudices , audietis. Caeteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris , sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, expectare nolite . Etenim non modo incommodi nihil ceperunt : sed etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt , compendioque versati. Quapropter, quoniam me Leontina civitas, atqfle legatio , propter eam , quam dixi , causam , defecit : mihimet ineun

da ratio , & via reperienda est , qua ad Apronii quaestum ,

sive adeo , qua ad istius ingentem , immanemque praedam possim pervenire . Agri Leontini decumae anno tertio Uenierunt tritici medimnum xxxv I , hoc est , tritici modium ccxv I. Magno , Iudices , magno . Neque enim hoc possum negare , Itaque necesse est aut damnum , aut certe non ma gnum lucrum fecisse decumanum . Hoc enim solet esuvenireris, qui magno redemerunt.

Quid , si ostendo , in hac una emptione Iucri fieri tritici modium c Z quid , si cc Z quid , si ccc quid , si cccc millia Τdubitatis etiam , cui ista tanta praeda quaesta sit 8 Iniquum me esse quispiam dicet, qui ex lucri magnitudine conjecturam faciam furti, atque praedae. Quid , si doceo , Iudices, eos, qui cccc millia modium lucri faciunt, damnum fasturos '' fuisse ,

si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent P num quis poterit in tanto lucro, tantaque iniquitate dubitare , quin propter improbitatem tam magnos quaestus secen

ris ρ propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris P Z Σ Σ XLVII. Quomo-

ur po dis nemo I sed ineo, soli possi- ratoribus in iudicium condemnati essent , dent. Sie Halieyenses, s r. cap. 4. . Icie . nisi Uertes eκ cohorte sua , qui iudicarent , sa Damnum se Misa J Quia voeati ab a- tecuperatures dedisset. Mania

374쪽

368 IN VERREM

XLVII. Quomodo igitur hoc assequar , Iudices, ut sciam , quantum lucri factum sit non ex Apronii tabulis , quas ego cum conquirerem , non inveni : & cum in jus ipsum eduxi , expressi , ut conficere tabulas se negaret . Si mentiebatur quamobrem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obsuturae 3 Si omnino nullas consecerat literas : ne id quidem satis significabat , illum non suum negotium gessiste 8 Ea est enim ratio decumanorum , ut sine plurimis literis confici non poLst. Singula enim nomina aratorum , & cum singulis pactiones decumanorum , literis persequi , & conficere necesse est . Iugera professi sunt aratores omnes imperio , atque instituto

tuo . non opinor quemquam minus esse prosessum , quam , quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia , tot ex cohorte recuperatores proponerentur . In jugere agri Leontini medimnum fere tritici seritur , perpetua , atque aequabili satione . Ager efficit ' , cum octavo bene ut agatur : verum , ut mmnes dii adjuvent , cum decimo . Quod si quando accidit , tum fit, ut tantum decumae sit , quantum severis : hoc est , ut, quot jugera sunt sata , totidem medimna decumae debeam

tur.

Hoc cum ita esset : primum illud dico , pluribus millibus medimnum venisse decumas agri Leontini , quam quot millia

iugerum sata erant in agro Leontino . Quod si fieri non poterat , ut plus quam decem medimna ex jugere ararent: medimnum autem ex iugere decumano dari poterat, cum ager , id quod perraro evenit , cum decumo '' extulisset : quae erat ratio decumani, si quidem decumae , ac non bona venibant aratorum ut pluribus aliquanto medimnis decumas emeret , quam jugera erant sata ΤXLVIII. In Leontino jugerum subscriptio, ac prosessio non est plus xxx millium . Decumae xxxv I medimnis Venierunt . Erravit, an potius insanivit Apronius 8 immo tum insanisset , .s aratoribus, quod deberent licitum esset; & non, quod, Apronius

p χεν effieis 3 Agri sui ubertate coniis. decem pro uno reddit medimna. Hortensitis..tus arator est, cum pro uno medimno quod s4. Ciam de ma I Cum decem medimna satum est , octo medimna colligit . At agor reddidisset . Idem .seracissimus est, cum, Diis ipsis iuvantibus,

375쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 36s

pronius imperasset , necesse fuisset dare . Si ostendo , minus tribus medimnis in jugerum neminem dedisse decumae e conc des , opinor , ut cum decumano fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse . Atqui hoc in beneficii loco petitum est ab Apronio , ut in jugera singula ternis

medimnis decidere liceret. Nam cum a multis quaterna , e iam quina , exigerentur : multis autem non modo granum nullum , sed ne paleae quidem ex omni frustii, atque ex annuo labore relinquerentur : tum aratores Centuri pini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt: hominem suae civitatis, in primis honestum ac nobilem , A dronem Centuri pinum , legarunt ad Apronium , eundem , quem hoc tempore ad hoc judicium , legatum , & testem Centuripina civitas misit : ut is apud eum causam aratorum ageret , ab eoque peteret , ut ab aratoribus Centuri pinis ne amplius in iugera singula , quam terna medimna , exigeret . Hoc vix ab Apronio in summo beneficio , pro iis, qui etiam tum incolumes crant, impetratum est. Id cum impetrahatur , hoc videlicet impetrabatur , ut pro singulis decumis ternas decumas dare liceret . Ouod si tua res non ageretur , a te potius postularent, ne amplius, quam singulas , quam ab Apronio , ut ne plus , quam ternas decumas darent. Nunc, ut hoc tempore ea , quae regie, seu potius tyrannice , statuit in Aratores Apronius, praetermittam neque eos appellem , a

quibus omne frumentum eripuit , & quibus nihil non modo de fructu , sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit : ex his ternis medimnis quod beneficii , gratiaque causa concessit )quid lucri fiat , cognoscite . XLIX. Prosessio est agri Leontini ad jugerum xxx millia. Haec sunt ad tritici medimnum xc , id est, tritici modium DxLmillia . Deductis tritici modium ccxvi millibus, quanti decumae venierunt , reliqua sunt tritici cccxxIv millia . Adde totius summae DxL millium modium tres quinquagesimas , id est , tritici modium xxxta millia cccc , ab omnibus enim Iernae praeterea quinquasesimae exigebantur ) sunt haec iam adcccLVI millia , ccc modium tritici . At ego cccc millia lucri

376쪽

37o 'IN VERREM

fahia esse dixeram . Non enim duco in hac ratione , eos, quibus ternis medimnis non est licitum decidere. Verum , ut hac ipsa ratione summam mei promissi compleam , ad singula medimnum multi H-S duo , multi H-S quinque accessionis cogebantur dare : qui minimum , singuluς nummos. Hoc minimum ut sequamur, quoniam xc medimnum millia duximuς , accedant eo novo, pessimoque exemplo H-S xc millia . Hic mihi etiam dicere audebit, magno se decumas vendi in

disse , cum ex eodem agro , dimidio plus ipse abstulerit, quam populo Romano miserit Θ cc vi modium millibus decumas agri Leontini vendidisti . Si ex lege , magno e si, ut lex esset libido tua , parvo : si, ut, quae dimidiae essent , decumae vocarentur , parvo vendidisti. Multo enim pluriς fructus annui Siciliae venire potuerunt , si id te senatus, aut populus Roma

nus facere voluisset Etenim 'Τ saepe decumae tanti venierunt , cum lege Hieronicae venirent, quanti nunc lege Verrea venierunt . Cedo mihi C. Norbani decumas venditas . C. NORBANI DECUMAE VENDITAE AGRI LEONTINI . Atqui tum neque judicium de modo jugerum dabatur : neque enim erat Artemidorus Corneliuς recuperator et neque ab aratore magistratus Siculus tantum exigebat, quantum decumanus ediderat e nec be

neficium petebatur a decumano , ut in jugera singula ternis

medimnis decidere liceret nec nummorum accessionem coge batur arator dare, nec ternas quinquagesimas frumenti addere:& tamen populo Romano magnuς frumenti numerus mittebatur α

L. Quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro num m rum accessiones volunt 8 quo id jure, atque adeo , quo id po

tius

os Etanim J Redit ad deeumas , dimidiis

omissis , & alia ratione verris propuenaculum appreditur. Quid gloriaris, inmuit, magno a te venditas esse decumas ' tantidem alii quoque saepe vendiderunt , nee tamen , ut tu , contra leaem Hieronteam . Qui fit autem, ut alii decumas magno vendiderint , alva lete Hierontea , Verri autem eademtiee tantidem vendere non licuerit 3 solvit hunc nodum Manutius hoc modo e Verres , etsi non dena medimna in iugero nascerentur , quod saepe fit, ad eam tamen rationem

decumas et iennio vendidit , ut messim norum numerus iugerum numerum a quaret : lex autem Hieronica medimnum ex iugero , decumae nomine, concedebat duntaxat, cum deisna medimna arator ex iugero eaperet i ubi vero minus perciperet, decuma minuehatur eid est, medimno minor eratia Norbanus a

tem ει alii, qui tanti decumas iure ven/iderunt , quanti verres iniuste, per legen: Hieronic in id sacere potuerunt, in mallima a prorum ubertate , denis medimnis ex iugero perceptis. Idem vi

377쪽

ACTIO NI S II. LIBER III. 3 I

tius ore secisti Nummos dabat arator . Quomodo aut unis de P qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur , ut antea solebant facere in decumis, cum aequa lege ,& conditione venibant. Is nummum dabat ξ unde Τ de frumenato i quasi habuisset, te praetore, quod venderet . De vivo 'ε igitur aliquid resecandum , ut esset , unde Apronio ad illos

fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. Iam

id porro utrum libentes, an inviti dabant 8 Libentes amabant , credo , Apronium . Inviti ξ qua re, nisi vi, & malo , cogebantur Z Jam iste, homo amentissimus , in vendendis decumis nummorum , faciebat =7 accessiones ad singulas decumas: neque multum '' : bina , aut terna millia addebat. Fiunt per triennium P S sortasse I millia . Hoc neque exemplo cuiuia quam , neque ullo jure secit : neque eam pecuniam retulit Pneque hoc parvum crimen quemadmodum defensurus sit , homo quisquam unquam excogitavit. Quod cum ita sit, audes dicere , te magno decumas vendidisse , cum sit perspicuum , te bona , fortunasque aratorum ,

non populi Romani , sed tui quaestus causa , vendidisse P Ut ,

si quis villicus ex eo fundo , cui H-S dena merces esset , excisis arboribus, ac venditis, demptis tegulis, instrumento , p . Core abalienato , domino xx millia nummum pro x miserit :sibi alia praeterea centum confecerit: primo dominus, ignarus

incommodi sui , gaudeat , villicoque delectetur , quod tanto sibi plus mercedis ex fundo resectum sit: deinde, cum audierit, eas res, quibus fundi mictus , & cultura continetur , amotas, &venditas, summo supplicio villicum assiciat , & secum male

actum putet: item populus Romanus, cum audit, pluris decumas vendidisse C. Verrem , quam innocentissimum hominem , cui iste successit, C. Sacerdotem , putat se bonum inarationibus, fructibusque suis habuisse custodem , ac villicum :cum senserit, istum omne instrumentum aratorum , Omnia su sidia vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua

D. viis. J Id est , de libari ἱή a de iis tiam de vivo reseeant. Idem .

subsuliis , quihus unicis se , suamque fami- w DHω- , ----- , facisoae J Emea tiam aratores sustentabant . Translatum de dar Aetimis, nsmmovum faciebat. medieis, qui non modo putrescentia , sed e. os Nortio mistitim J Ironice.

378쪽

37a IN VERREM

sua sustulisse , arationes , & agros vectigales vastasse , atque exinanisse, ipsum maximos quaestus, praedasque secisse, intelliget secum actum esse pessime : istum autem summo supplicio dignum existimabit. LI. Unde ergo hoc intelligi potest ex hoc maxime, quod ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam desertus est . Neque id solum accidit, uti minus multis jugis ararent, si qui in agris remanserunt ; sed etiam , ut permulti

locupletes homines , magni & navi aratores, agros laetos ac fertiles desererent, totasque arationes derelinquerent . Id adeo sciri facillime potest ex literis publicis civitatum , propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribitur. Recita tandem, quot acceperit aratores agri Leontini Verres . OCTOGINTA TREs . Quot anno tertio profiteantur . TRIGINTA Duo . Unum & quinquaginta aratores ita video dejectos, ut his ne vicarii quidem successerint. Quot aratores, adveniente te , fuerunt agri Mutycensis 3 videamus ex literis publicis. CENTvM OCTOGINTA OCTO . Quid Zanno tertio λ CENTvM ET vrivs . Octoginta septem aratores unus ager istius injuria desiderat : atque adeo nostra respublica ,

quoniam illa populi Romani vectigalia sunt , hunc tot patrum-familias numerum desiderat, & reposcit. Ager Herbitem sis primo anno habuit aratores ducentos quinquaginta septem, tertio centum viginti . Hinc centum triginta septem patres- . familias extorres profugerunt . Agyrinenss ager, quorum hominum i quam honestorum i quam locupletumi ducentos qui quaginta aratores habuit primo anno praeturae tuae. Quid teristio anno octoginta , quemadmodum legatos Agyrinenses recitare ex publicis literis audistis. LII. Pro dii immortales t si ex provincia tota centum septuaginta ejecisses, possesne , severis judicibus, salvus esse λ nus ager Agyrinensis centum septuaginta aratoribus inanior cum sit, Vos conjecturam totius provinciae non facietis P Atque hoc peraeque in omni agro decumano reperietis e quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio , eos in agris minore instrumento , minus multis jugis, remansisse , quod metuebant, Digiti le

379쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 3 3

si recessissent, ne reliquas fortunas omnes amitterent : quibus autem iste nihil reliqui , quod perderent, fecerat, eos plane non solum ex agris, Verum ex civitatibus suis profugisse . Illi ipsi , qui remanserant , vix decuma pars aratorum , relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma literas misisset, se decumas lege Hieronica venditurum; Sc nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum : quod illi semper sui causa secerant, cum eos nemo rogaret, quamdiu intelligeb int, fele sibi, & populo Romano , non Verri Sc Apronio serere , impendere, laborare . Iam vero , Iudices, si Siculorum fortunas negligitis : si , quemadmodum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur, non laboratis : at vos communem populi Romani causam suscipite , atque defendite . Ej,

ctos aratores esse dico : agros Vectigales vexatos atque exinanitos a Verre: populatam vexatamque provinciam : haec omnia doceo literis civitatum , & privatis primariorum virorum testimoniis .

LIII. Quid vultis amplius 8 num expectatis, dum L. Me tellus is , qui multos in istu in testes imperio dc potestate deterruit , idem absens de istius scelere , improbitate , audacia testimonium dicat Z non opinor o At is optime , qui successit isti , potuit cognoscere . Ita est e verum amicitia impeditur At debet nos certiores facere, quo pacto se habeat provincia.

Debet: verumtamen non cogitur . Num quis in Verrem L.

Metelli testimonium requirit 8 nemo . Num quis postulat 3 non opinor. Quid si testimonio L. Metelli ac literis haec omnia vera esse docebo ρ quid dicetis ρ utrum Metellum fallunt scri here ρ an amicum laedendi esse cupidum P an praetorem , quemadmodum provincia affecta sit, nescire Recita literas L. Μetelli , quas ad Cia. Pompejum , & M. Crassum consides, quas

ad M. Mummium praetorem , quas ad quaestores urbis misit. EprsTOLA L. METELLI . Decumas frumenti lege Hieronica vendiadi . Cum scribit, se lege Hieronica vendidisse , quid scribit Zita se vendidisse, ut omnes, praeter Verrem. Cum scribit, se lege Hieronica vendidisse, quid scribit J se per istum erepta Siculis majorum nostrorum beneficia , jus ipsorum , conditionem societ

Tom. IV. A a a tis,

380쪽

g74 IN VERREM

tis , amicitiae, foederum reddidisse . Dicit, quanti cujusque agri decumas vendiderit. Deinde quid scribit 8 Recita de epistola reli

qua . Summa vi data es opera a me , ut quam plurimo decumas υen

derem. Cur igitur , Metelle , non ita magno vendidisti Z Quia de

sertas arationes, inanes agros, provinciam miseram , perditamque offendi. Quid Z id ipsum , quod satum est , qua ratione

quisquam , qui sereret, inventus est Τ Recita literas. LITERAR. Ait se misisse , & praesentem confirmasse , suam interposuisse auctoritatem . Tantum quod aratoribus Metellus obsides non dedit, se nulla in re Verri similem futurum . At quid est tandem , in quo se laborasse dicat Τ Recita . Ut aratores , qui reliqui erant , quamphirimum sererent. Qui reliqui Z quid hoc est , reliqui λ quo ex bello Τ qua ex vastitate ' quaenam in Sicilia

tanta clades , aut quod bellum tam diuturnum , tam calamitosum , te praetore , versatum est , ut is , qui tibi successerit , reliquos aratores collegisse, & recreasse videatur PLIV. Cum bellis Carthaginensibus Sicilia vexata est , R post

nostra patrumque memoria , cum bis in ea provincia magna fugitivorum copiae versatae sunt , tamen aratorum interitio facta nulla est. Tum , semente prohibita , aut messe amissa , fructus annuus interibat : tamen incolumis numerus manebat dominorum , atque aratorum . Tum , qui M. Levinio , aut P. Rupilio , aut M'. .Aquilio praetoribus in eam provinciam successerant, aratores reliquos non colligebant . Tantone plus Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit, quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu , aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis simulatque hostis superatus esset, ager araretur omnis , neque aratori praetor per literas supplicaret, neque eum pretesens oraret , ut

quam plurimum sereret: nunc autem , ne post abitum quidem hujus importunissimae pestis , quisquam reperiretur , qui sua voluntate araret P pauci essent reliqui , qui L. Metelli auctoritate in agros, atque ad suum larem familiarem redirent ρHis te literis, homo audacissime, atque amentissime, jugulatum esse non sentis Τ non vides, cum is, qui tibi successit , aratores reliquos appellet , hoc eum diserte scribere , reliquos hos Digiti co by oste

SEARCH

MENU NAVIGATION