M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

ACTIONIS II. LIBER IV. 493

nova turba , atque rixa . Ne tamen istum omnino Syracusis sine amicis , sine hospitibus , plane nudum esse , ac desertum putetis : retinere coepit tabulas Theomnastus quidam , homo ridicule insaniis, quem Syracusani Theoractum vocant 'R : qui illic ejusmodi eit , ut eum pueri sectentur : ut omnes , cum loqui caeperit , irrideant . Hujus tamen insania , quae ridicula est aliis , mihi tum molesta sane fuit . Nam cum spumas ageret in ore , arderent oculi , voce maxima vim me sibi afferre clamaret : copulati in jus pervenimus. Hic ego postulare coepi, ut mihi tabulas obsignare , ac deportare liceret. Ille ' contra . Instare ego , omnium mihi tabularum , Sc literarum fieri potestatem oportere . Contra ille furiosus urgere , nihil ad se nostras leges pertinere. Prae ror intelligens , negare sbi placere , quod 1enatus-consultum ratum esse non deberet '' , id me Romam deportare . Quid multa 8 nisi vehementius homini minatus essem : nisi legum sanctionem , poenamque recitassem e tabularum mihi potestas facta non esset . Ille autem insanus , qui pro isto contra me

vehementissime declamasset , postquam non impetravit 2 cre

do , ut in gratiam mecum rediret , libellum mihi dat , in quo istius surta Syracusana perscripta erant et quae ego antea jam ab illis cognoram , & acceperam . LXVII. Laudent te sane jam Mamertini, qui ex tanta proin vincia soli sunt , qui te salvum velint : ita tamen laudent, ut Hejus, qui ejus princeps legationis est, adsit δ' : ita lauis dent , ut ad ea , quae rogati erunt , mihi parati sint respondere . Ac ne subito a me opprimantur , haec sum rogaturus: Navem populo Romano debeantne ρ Fatebuntur . Praebuerintne , praetore C. Verre 3 Negabunt . AEd caverintne navem onerarιam

27 Nearasum vaeana 3 Per contumeliam: nam Theomnoctiis , qui Dei memor est a The ractus , quem Dinax setiit , ae furore perculit. Horam istis. De illo iam LM est mentio lib. II. cap. 21.

Lege Cornelia repetuudarum , quae iubebat accusatori votestatem fieri , omnia quae ad ipsius ae sationem instituendam pertiner possent , praeter publicanorum literas , R mam deportare, vel exscribere. Hotom. ao Non deberer a Propter appellationem praetoris. Hortensitis. 3o Adsis 3 Et rogatus mihi respondeat, sacrarium suum a te expilatum suisse . Vide cap. a. Idem.

502쪽

maximam publice, quam Verri dederunt λ Negare non poterunt . Frumentumue ab his sumpserit Verires , quod populo Romano mitteret , sicuti superiores ρ Negabunt . uid militum , aut navim, una per triennium dederint 8 Nullum datum dicent Fuisse

Messanam omnium istius furtorum , ac praedarum receptricem , negare non poterunt. Permulta multis navibus illinc exportata et hanc navem denique maximam a Mamertinis datam , o

nullam , cum isto praetore prosectam fatebuntur. Quamobrem tibi habe 1 ne istam laudationem Mamertinam : Syracusanam quidem civitatem , ut abs te affecta est , ita in te esse animatam videmus : apud quos etiam Verrea illa flagitiosa sublata sunt . Etenim minime conveniebat δ' , et deorum honores haberi , qui simulacra deorum sustulisset. Etiam mehercule illud in Syracusanis merito reprehenderetur,

si , cum diem sestum )' ludorum de saltis suis sustulissent celeberrimum , & sanctissimum , quod eo ipso die Syracusae a

Marcello captae esse dicuntur , iidem diem festum Verris nomine agerent; cum iste Syracusanis, quae ille calamitosus dies reliquerit , ademisset . At videte hominis impudentiam , atque arrogantiam , Iudices, qui non solum Verrea haec turpia , ac ridicula ex Heraclii pecunia constituerit , verum etiam Marcellea tolli imperarit, ut ei sacra facerent quotannis , Cujus opera omnium 'in annorum sacra , deosque patrios amiserant; ejus autem familiae dies festos tollerent, per quam caeteros quoque selios dies recuperaram .

3r Minime coistieisiabat J Subea vi ar - tollere videtur. Hotomanus. menii e et repuntiantibu . Non & Dii nulli 31 F amis I Marcelle i. si 'ci 'γάρ , non sunt , & honores divini cuiquam tribuendi sponte tamen, sed verris iussi. Hret. sunt. Himum aurem ex eo confirmat: quod 33 ovinium J Nam cui Deo iam sacra simulacra Deorum verres tollens , Deo; i. serent . cum verres omnium Deorum s mu- Psos , hoc est , numea ae mentem diuiuam laeta sustulissei 3 IAm.

503쪽

ACCUSATIONIS

IN C. VERRE Μ

ORATIO X.

ARGUMENTUM. HIC liber quinius Accusationis in C. Verrem , re ultimus , es omnium , mea quidem sententia , longe pulcherrimus .

Quoties animo mecum retracto tot elegantes Libri quarti narra

tiones de signis ablatis I de pollutis religionibus , stolatisque Si

ciliae monumentis ς quories venit in mentem quanto animi dolore, quanto impetu orationis explicentur Libris superioribus , vel Sibe

nil calamitas ct fuga , vel Hilodamorum casus re supplicium Inihil addi jam posse videtur ad illam dicendi elegantiam , ct ita

bertatem , aut ad hanc eloquentis vim o gravitatem . At tibi refeci oculos ad hunc Librum , vere dicam , tunc videtur mihi Tullius consulto ct cogitato caetera Verris flagitia tantum artigisse , ut ad hanc eius in cives Romanos crudelitatem fortior a cederet ' ρο eam viribus quam integerrimis agitaret . Audacius

dicam . Pene crediderim Tullium in illis exponendis oe deplorandis sumpsisse de rivulo , ut in hanc partem de Na roborum re Gavii hippliciis eloquentia suae flumen totum profunderet , atque in rem tam atrocem quidquid in seipso esset oratoriae facultatis , consumeret ἰ s non cogitarem novis semper orationis virtutes ex seipso efferre immortalis ingenii beatissima ubertate virum , dono quodam providentiae genitum , in quo totas vires suas eloquentia experiretur. Nemini dubium erat , quin Verres apertis e versatus esset in

omni

504쪽

08 IN VERREM omni genere furandi atque praedandi ; σ quin bonio flagirio ἄ-mis, o libidinos mus in manifestis criminibus ita teneretur , ut jam illi nullus defensioni , nullus etiam deprecationi locus relictus

esse videretur . At quia provinciale munus magi ratuum erat du

plex ; nempe iurisdictis , o belli administrandi ratio ; huc pol

rat Hortensus defensionem suam convertere , re avaritiae crimina inutis imperatoriae laudibus deprecari . Ergo hanc Tullius arcem

ad ersarii, disiectis caeteris re everss, hoe libro jam aggreditur: ct ut libris superioribus innuit Verri defensiones, Quod nempe

Reipublicae utilitatis gratia tam magno decumas vendidisset ;quod signa , tabulas & caetera Siciliae monumenta emisset , non eripuisset , quas flatim convellit : isum eodem artificio hie impugnat . Fingit causam ita consilui , ut ab Hortenso virtus sius bellica iactetur re contendatur ab eodem , isum , hoc uno nomine , quod honus sit imperator , iudicum sententiis eripi oportere . ractam hanc adversario defensionem Tullius ref hirnon argumentando , sed ornando σ amplificando ; ae nihil ei aeque opponit , quam laeti mam illam , ci aequabiliter in omni narratione fusim , facete dicendi venustatem , qua Verris illa defenso rota risu dissokitur .

me es prima pars contentionis . At ubi Navarchis Orator , quae pars est altera , o civibus Romanis , in quos eruciatus ser- Ciles admoti sunt , fuas lacrymas dat ' in ea narratione omnes

movet indignationis assectus , odii , incidiae , misericordiae , non solum conditione ipsorum ἰ loco injuriae ; genere suppliciorum ' sed

animi quoque commendatione .

Ergo genus huiusce orationis illud est , quod maxime teneat eos qui legunt ἰ er quod maxime sensus nosti os impelias Cy ais cerrime commoveat e quod non solum delectet , sed etiam horrore perfundat . Hoc ο illud inciunt tum narrationis suppliciorum gravitas ct dolor tum facetae , o fatium copia conspersae irrisonis mira iucunditas , quam adjuvant descriptiones re polypo-ses , quae hoc in libro crebrae sunt ἰ re quarum ea vis est , ut sensus intimos acutissime percellant , rem ante Oculos ponen do ; ita ut geri coram , spectarique potius, quam audiri, Vim deatur . Sed cum voluptatibus maximis fastidium finitimum si, Di tig os

505쪽

ACTIONIS II. LIBER IV. 499

ρο cum ornata sne intermissone oratio , quamυis elaris sit coloribus picta , non possis in Pelectatione esse diuturna ; summae a iis fuit , ut haberet illa in dicendo admiratis , ae summa laus , umbram interdum , ct intervalla recessus , quibus , variata oratione , feret , ut ornatus perpetui fasidio occurreretur I ct id , quod es illuminatum , extare magis, o eminere videretur . HOR

TENSIUS ,

EMINI video dubium esse , Iudices, quin apertissime C. Verres in Sicilia , sacra , prosanaque omnia , & privatim , & publice spoliarit , versatusque sit sine ulla , non modo religione , verum etiam dissimulatione in omni genere furandi, atque praedandi . Sed quaeindam mihi magnifica , bc praeclara ejus de sensio ostenditur : cui quemadmodum resitam , multo mihi ante est , Iudices, providendum. Ita enim causa coni ituitur , provinciam Siciliam vim tute ejus, & vigilantia singulari , dubiis , sormidolosisque temporibus, a fugitivis, atque a belli periculis tutam esse servatam . Quid agam , Judices ὶ quo accusationis meae rationem conia seram quo me vertam Z Ad omnes enim meos impetus, quasi murus quidam , boni nomen imperatoris opponitur. Novi lo cum : video, ubi se iactaturus sit Hortensius. Belli pericula , tempora reipublicae, imperatorum penuriam commemorabit: tum deprecabitur a vobis, tum etiam pro suo iure contendet, ne patiamini, talem imperatorem populo Romano Siculorum testimoniis eripi : neve obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiae velitis. Non possum dissimulare , Iudices: timeo , ne C. Verres propter hanc virtutem eximiam in re militari, omnia , quae se .cit, impune secerit. Venit enim mihi in mentem, in judicio M'. Aquilii ' quantum auctoritatis, quantum momenti oratio

1 ML Aήtidii 4 Meminit Tullius propiae. quilius eonsul fuit anno sue a. siciliam proinco , cav. o. his verbis r ML Aquatiam pavi consul rexit anno os 3. & consecto hello su-ενο νεο,. mtitiis aυaritia re inlisue testima- gitivorum , ovans in Urbem ingressus est .miisque eonii sum, quia eum sua risis μνtiιam Repetundarum ex sicilia deinde postulatus 4e tam aegerat , susicia Iiseraverunt . M: A- c de ostie. II. i M. Antonii oratoris

patro.

506쪽

sco IN VERREM

M. Antonii habuisse existimata sit: qui, ut erat in dicendo non solum sapiens, sed etiam sortis ', causa prope perorata , ipse arripuit M'. Aquilium , constituitque in conspectu omnium, tunicamque ejus a pectore abscidit, ut cicatrices populus Romanus , iudicesque aspicerent, adverso corpore exceptas. Simul& de illo vulnere, quod ille in capite ab hostium duce ' a ceperat , multa dixit : coque adduxit eos, qui erant judicaturi , vehementer ut vererentur, ne , quem Virum fortuna ex

hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem , sed ad judicum crudelitatem

videretur esse servatus. Haec eadem nunc ab illis defensionis ratio, viaque tentatur: idem quaeritur. Sit fur , sit sacrilegiis, sit flagitiorum omnium , vitiorumque princeps: at est bonus imperator, & selix ,& ad dubia reipublicae tempora reservandus. II. Non agam summo jure tecum e non dicam id, quod debeam sorsitan obtinere : cum judicium certa lege sit constitutum , non quid in re militari sortiter seceris , sed , quemadmodum manus ab alienis pecuniis absti nueris, abs te doceri oportere : non , inquam , sic agam , sed ita quaeram , quemadmodum te velle intelligo , quae tua opera , & quanta suerit

in bello. Quid dices Z an bello sugitivorum Siciliam virtute tua liberatam 3 magna laus, honesta oratio : sed tamen quo bello p Nos enim post id bellum, quod M'. Aquilius consecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum bellum fuisse . At

in Italia fuit ' . Fateor, & magnum quidem , ac vehemens.

patro Inio est liberatus . LA. II. δὲ D at. Hora tunseam , ω iti/kisus ei reices a Iυρο eap. 46. postea inissus in Asiam testatus , ut sat senis impeνatoris o reisdeνe Idem . Nicomedem , 8c Ariobarranem , in suum scritim duce J Athenione pastore et quemque tertium restitueret: pee Mitylenam quem Aquiliu ipse sua manu inter feeit. Devinctu traditu ea Mithridati , eui bellum Athenione . lib. 2. cap. I . Is , interfecto ut inferretur auctor pracipuus fuerat ;& au- ίnmino , familiam ergastulo liberavit et subro liquefacto in os eius infuso, Pe rami ne. siqnis ordinavit et ingentem exercitum tons catus est . Velietur Par. l. a. e. 18. Appian. cir: Romanos exercitus cecidit; Servilii, deo an Mithri idem. inde Luculli castra vi cepit. Denique ni issus a Focli. J Crassus, de Orat. l. a. e. 28 , in siciliam Aquilius sua itivorum eetercitum ubi de Antonio apit , apte ad huius voci ς delevit; Athenionem interseeit: hellum con-

vim deinonstrandam , ait, ρυσέ -vamentum, secit, quod annos propemodum quatuor fla quae vir, qui animtis , 4tia dι enitas irii εν - graverat . Adi Flor. III. ro. Diodor. in fragm. rori risuit, qui in ratio peνονanda non δει - Idem . talis excitare νeum eo titiνem , o ejus dii 4 At in Italia suis I Duce Spartaco gladiat

507쪽

Num igitur ex eo bello partem aliquam laudis appetere conaisti; ρ Num tibi illius victoriae gloriam cum M. Crasso , aut Cn. Pompeio communicandam putas ρ non arbitror hoc etiam deesse tuae impudentiae q, ut quidquam ejusmodi dicere audeas.

Obstitisti videlicet, ne ex Italia transire in Siciliam fugitiv rum copiae possent. Ubi Z quando qua ex parte 8 cum aut

navibus, aut ratibus conarentur accedere ρ Nos enim nihil unquam prorsus audivimus: δc illud audivimus, M. Crassi sorti Lsimi viri, virtute, consilioque factum, ne ratibus conjunctis, freto fugitivi ad Messanam transire possent: a quo illi conata non tantopere prohibendi fuissent , si ulla in Sicilia praesidia ad illorum adventum opposita putarentur. At tum in Italiae bellum tam prope a Sicilia , tamen in Sicilia non fuit. Quid mirum P ne cum in Sicilia quidem fuit, eodem intervallo, pars ejus belli in Italiam ulla pervasit. III. Etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc I co profertur 3 utrum aditum facilem hostibus , an contagionem imitandi ejus belli periculosam suisse P Aditus omnis hominibus sine ulla facultate navium non modo disiunctus, sed etiam clausus fuit: ut illis , quibus Siciliam propinquam fuisse dicis, facilius suerit ad oceanum ' pervenire, quam ad P

loridem accedere .

Contagio autem ista servilis belli, cur abs te potius , quam

ab iis omnibus, qui caeteras provincias obtinuerunt, praedica- Tom. IV. R r r tur '

di tora nobili, qui eum aliis septuaginta qui Capua in ludo Lentuli exercebantur , Lai.

tivorum maena coacta manu . comparatisque copiis . bellum aduersus Romano, maanum

& periculosum prope quadriennium gessit rsed a Crasso postea & Pompeio consectumhoe bellum fuit. Appian. mutare Athenaeus lib. vi. s Cum M. CValso a inalsum ti Pompeium coniunctim nominat orator , quas pertineat ad utrumque helli spartaei eonfecti gloria , quae Crassi tota est et nisi quod homines, ad quinque millia , elapsos Crassi de caede Pom. peius ex Hispania post deuictum sertorium reuertens, oppressit . Sed hic uti in illa proleste Manilia , N amicitiae Pompeii indui et Orator,& levitati hominis, gloriae etiam alienae, plus nimio appetendis qui ex levi

illa laeeessu oecupaverat prior ad senatum scribere, cν sum tiidem audiat OVer aiae sti risse ; se mera beIIum parientia plane extimasse. Plutarch. in Pomp. Horiensiae. o Non ambireον hae etiam deesse etia imp viatii J Quod deest , Dotest accedere . Est itaque sensus r Non athitror , id posse aecedere impudentiae tuae ; posse te adeo esse impudentem . vel , ut vult M. Ant. Ferraistius a Adeo sui neet est hoc absurdum , uequamuis id non audeat Verres dicere, nihil tamen illius summae impudentia deesse vi

deatur . Anonrmias.

se antim J Terrestri nἱmarum itinere per Galliam de Hispaniam. Pelaνis, sis P Iortia , nam utrumque dicitur , unum e tri bus est siciliae promontoriis. Harten.

508쪽

Ioa IN VERREM tur 3 An quod in Sicilia jam ante bella fugitivorum fuerunt 3

At ea ipsa causa est , cur ipsa provincia minimo in periculo sit, & fuerit . Nam posteaqtiam illinc Μ'. Aquilius decessit, omnium instituta , atque edicta praetorum suerunt eiusmodi ,

ut ne quis cum telo servus esset . Vetus est quod dicam , &propter severitatum exempli nemini fortasse vestrum inauditum : L. Domitium praetorem in Sicilia, cum aper ingens ad eum allatus esset, admiratum requisisse , quis eum percussisset . Cum audisset, pastorem cujusdam suisse , eum ad se vocari jussisse: illum cupide ad praetorem , quasi ad laudem , atque ad praemium accurrisse : quaesisse Domitium , qui tantam hestiam percussisset: illum relpondisse , venabulo . Statim deinde jugii praetoris in crucem ' esse sublatum . Durum hoc fortasse videatur: neque ego ullam in partem disputo . Tantum intelligo , maluisse Domitium crudelem in animadvertendo, quam in praetermittendo dissolutum videri .

IV. Ergo his institutis provinciae , jam tum , cum bello

fugitivorum tota Italia arderet , homo non acerrimus, nec

fortissimus C. Norbanus, in summo otio fuit. Perfacile enim sese Sicilia tuebatur, ne quod in ipsa bellum posset existere . Etenim cum nihil tam conjunctum sit , quam negotiatores nostri cum Siculis, usu , re , ratione , concordia: & cum ipsi Siculi res suas ita constitutas habeant, ut his pacem expediat esse : imperium autem populi Romani sic diligant , ut id imminui , aut commutari minime velint: cumque haec ab servo.

rum bello pericula, & praetorum institutis, & dominorum disciplina provisa sint : nullum malum est domesticum , quod ex ipsa provincia nasci possit. Quid igitur 3 nulline motus in Sicilia servorum , Verre praetore ξ nullame contensiones factae esse dicuntur Nihil sane, quod

ad senatum, populumque Romanum pervenerit e nihil, quod iste Romam publice conscripserit : Κ tamen coeptum esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. Id adeo non tam ex re, quam ex istius factis, decretisque cognosco . Ac Videte , quam non inimico animo sun acturus. Ego ipse haec,

quae

8 In riticem a Quia eum telo fuisset, contra edictum pratoris. Idem.

509쪽

ACTIONIS II. LIBER V. Sol

quae ille quaerit , quae adhuc nunquam audistis, commemorainbo , & proferam . In Tricalino ' quem locum fugitivi jam ante tenuerunt, Leonidae cujusdam Siculi familia in suspicionem Vocata est coniurationis. Res delata ad istum. Statim ut par suit ) jussu ejus homines, qui nominati erant, comprehensi 1unt, adductique Lilybarum . Domino denuntiatum est, ut adesiet : causa dicta damnati sunt . V. Quid deinde quid censetis 3 surtum sortasse , aut praedam expectatis aliquam . Nolite usquequaque eadem quaerere.

In metu belli , furandi qui locus potest esse Τ etiam si qua

fuit in hac re occasio , praetermissa '' est. Tum potuit a Le nida nummorum aliquid auferre , cum denuntiavit , ut adesset. Fuit nundinatio aliqua , & isti non nova , ne causam diceret . Etiam alter Iocus , ut absolverentur . Damnatis quidem servis, quae praedandi potest esse ratio P Produci ad supplicium necesse est . Testes enim sunt, qui in consilio fuerunt : testes, publicae tabulae: testis, splendidissima civitas Lilybaeiana : testis, honestissimus, maximusque conventus civium Romanorum . Fieri nihil potest : producendi sunt. Itaque producuntur , & ad palum alligantur.

Etiam nunc mihi expectare videmini, Iudices, quid deinde factum sit: quod iste nihil unquam fecit sine aliquo qiuestu , atque praeda. Quid in ejusmodi re fieri potuit quod comm

dum est Θ Expectate facinus, quam vultis improbum o vincam tamen expectationem omnium . Nomine sceleris , coniurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente , multis millibus hominum inspectantibus, soluti sunt,& Leonidae illi domino redditi . Quid hoc loco potes dicere , homo amentissime i nisi id , quod ego non quaero : quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen, ne, si dubitetur quidem , quaeri oporteat e quid , aut quan tum , aut quomodo acceperis. Remitto tibi hoc totum , at-R r r a queo In Τν olino J Certum est urbem mediis subaud. atro. temneam in monte stam , dictam fuisse io PνH. missis a Minime. sie enim intel- τυοκαλὰ, a tribus pulchris, sed pro hoc di- ligendum. Mariti iras xerunt vulgo , ut patet non solum it A Leonida I seruorum domino , qui ex siepiano , sed 3c ex nummis antiquis a conscius sorte coniurationix suisset . Horrere & incolae stoliis. Ia Dicarino , I s.

510쪽

5o IN VERREM

que ista te cura libero. Neque enim metuo, ne hoc cuiquam persuadeatur , ut, ad quod facinus nemo , praeter te, ulla pecunia adduci potuerit, id tu gratis suscipere conatus sis. Verum de ista surandi, praedandique ratione nihil dico : de hac imperatori a jam tua laude disputo . VI. Quid ais , bone custos , defensorque provinciae ρ tu , quos servos arma capere , ac bellum facere in Sicilia voluisse cognoras , & de consilii sententia judicaras: hos ad supplicium

jam more majorum traditos, & ad palum alligatos , ex media morte eripere, ac liberare ausus es ut , quam damnatis servis crucem fixeras, hanc indemnatis civibus Romanis reservares Perditae civitates, desperatis omnibus rebus, hos solent exitus exitiales habere , ut damnati In integrum restituantur, vincti solvantur , exules reducantur, reς judicatae rescindantur.

Quae cum accidunt , nemo est, quin intelligat ruere illam rempublicam . Haec ubi eveniunt, nemo est , qui ullam spem salutis reliquam esse arbitretur . Atque haec sicubi facta sunt , facta sunt, ut homines populares, aut nobiles supplicio , aut exilio levarentur; at non ab his ipsis , qui judicassent; at non statim ' at non eorum facinorum damnati , quae ad vitam, &Omnium fortunas pertinerent . Hoc vero novum , & ejusmodi est, ut magis propter reum , quam propter rem ipsam cred bile videatur, ut homines servos; ut ipse , qui judicarat ' ut statim e medio supplicio dimiserit; ut ejus facinoris damnatos servos, quod ad omnium liberorum caput , & sanguinem pertineret .

O praeclarum imperatorem, nec iam cum M'. Aquilio, somtissimo viro , sed vero cum Paulis , Scipionibus, Mariis conferendum Tantumne vidisse in metu , periculoque proVin cIae Cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret: ne quis se commovere auderet, quantum terroris injecit c Comprehendi jussit. Quis non Pertimescat i Causam dicere dominos . Quid servis tam so mid

et , nonne marandum est

a 3 causam diem ..mia, I Pro servis sui Maurum, non pro se . Nam servi cum iurciuili sint ignoti , & non sine eive aeque Pro se, neque pro altero causam dicere que

SEARCH

MENU NAVIGATION