M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

A TIONIS II. LIBER V. II 3

qui te toties seniorum , iuniorumque centuriis illo honore ine; pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam reipublicae partem tibi creditam λ annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis p Cum tibi sorte obtigisset, ut jus diceres: quantum negotii , quid oneris haberes, nunquam cogitasti: neque illud rationis habuisti, si forte expergefacere te posses, eam provinciam Τ', quam tueri singulari sapientia, atque integritate di Lficile esset, ad summam stultitiam , nequitiamque venisse . Itaque non modo domo tua Chelidonem in praetura extrudere noluisti, sed in Chelidonis domum praeturam tuam totam de

tuli sti .

Secuta provincia est: in qua tibi nunquam venit in mentem , non tibi idcirco fasces , 3c secures , & tantam imperii

vim , tantamque ornamentorum omnium dignitatem datam ;ut earum rerum vi , & auctoritate omnia repagula juris , pudoris , & ossicii perfringeres : ut omnium bona , praedam tuam duceres : nullius res tuta , nullius domus clausa , nullius vita septa , nullius pudicitia munita contra tuam cupiditatem , Maudaciam posset esse . In qua tu te ita gessisti , ut , cum omnibus teneare rebus, ad bellum fugiti Uorum confugias : ex

quo iam intelligis , non modo tibi nullam defensionem , sed maximam vim criminum exortam . Nisi sorte Italici belli fumgitivorum reliquias , atque illud Temsanum '' incommodum rostras. Ad quod recens cum te peropportune fortuna obtuis

isset, si quid in te virtutis , atque industriae suisset : idem ,

qui semper fueras, inventus es . XVI. Cum ad te Valentini '' venissent , & pro his homo disertus & nobilis, M. Marius , loqueretur , ut negotium susciperes, ut, cum penes te praetorium imperium , ac nomen esset, ad illam parvam manum extinguendam ducem te , principemque praeberes: non modo id refugisti , sed eo ipso tempore , cum esses in litore , Tertia illa tua, quam tecum de-

3o Eam ννευ neiam J Ram proeurationemr 4o Temsaistim I Cum Temiam oppidum Iueam iuris allitiinistrationem i cuius adinini- Bruttiis residua Spartaei manus oecupavit . arationis onus sustinere vix posset homo ovi Manutitie. mnium sapientissimus , atque integerrimus t 4r ι I-uria. J Temianorum vieini . v. ad te, omnium stultissimum, nequissimumque Cluver. Ital. ant. Iv. I s. perveni se . Hem .

522쪽

portabas, erat in omnium conspectu . Ipsis autem Valentinis ex tam illustri , nobilique municipio , tantis de rebus responissum nullum dedisti , cum esses cum tunica pulla , & pallio . Quid hunc proficiscentem , quid in ipsa provincia secisse existimatis, qui cum jam ex provincia, non ad triumphum , sed ad iudicium decederet , ne illam quidem infamiam fugerit ,

quam sine ulla voluptate capiebat λο divina senatus frequentis in aede Bellonae admurmuratio l

Memoria tenetis, Iudices, cum advesperasceret , & paulo ante esset de hoc Temiano incommodo nuntiatum , cum inveniretur nemo '' , qui in illa loca cum imperio mitteretur , dixisse quendam; Verrem esse non longe a Temsa : quam valde universi admurmurarint , quam palam principes contra dix rint . Et is tot criminibus , testimoniisque convictus , in eorum tabellis spem sibi aliquam ponit , quorum omnium palam , causa incognita , voce damnatus est ρ

XVII. Esto : nihil ex fugitivorum bello , aut suspicione belli laudis adeptus est , quod neque bellum ejusmodi , neque belli periculum fuit in Sicilia , neque ab isto provisum est , ne

quod esset. At vero contra bellum praedonum classem habuit

ornatam , diligentiamque adhibuit in eo singularem . Itaque , isto praetore , praeclare defensa provincia est. Sic de bello praedonum , sic de classe Siciliensi, Iudices , dicam , ut hoc iam

ante confirmem , in hoc uno genere omnes inesse culpas istius maximas, avaritiae, majestatis, dementiae ' , libidinis, crudeli ta-41 cum invenireruν nemo J Non quod ire certa crimina exponuntur. De mentia non est nemo vellet, sed quod in Italia eum impe- crimen. Neque ideo tamen scribendum , m rio tune nemo esset e extra ordinem autem leuaris dimi tae, ut quidam reponi volebant decerni, qui contra sustitivorum reliquias eum contra Ciceronis , L lingine Latinae consum imperio mitteretur , dignitatis publicae non tudinem . Nam, ut iam a clarissimo Gratui esse videretur. Quam ob eausam secta Verris observatum est, quod nos crimen usa , mis- mentio est , quod is & cum imperio esset , Iari, nam Minis maiestatis diei mus , id Tulinnee longe a Temsa , iam e prouincia deee- lici, aliisque smpliciter dicebatur, m Uar. dens . In quo senatus universus , quid de Itaque aut tollenda vox aementiae , aut ex verre sentiret, admurmuratione ostendit: se- pectandi eodices, quorum ope sanari possit. natus vero principes, ut e nsulares, S prae. Porro maiesarir nomine significatur imperii torii , quique magistratum petebant , palam maenitudo, quam quis laedere iudicatur, ubi contradixerunt. Nantiritis. quid in populum , vel in rempublicam , 43 Dementia I Quid sani ficet hoe loeci vel in magistratus committit . Hortenstis . verbum istud , non satis liquet . Nam hie Dementia non est crimen d esto. sed erimi in

num s

523쪽

ACTIONIS IL LIBER V. II

litatis. Haec dum breviter expono , quaeso , ut secistis adhuc, diligenter attendite . Rem navalem primum ita dico esse administratam , non uti provincia defenderetur, sed ut classis nomine pecunia quaereretur. Superiorum praetorum consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus, certusque numerus nautarum , militumque i peraretur , maximae , & locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti . Ob quam rem quid tibi Mamertini clam dederint pecuniae , post videbitur '' : ex ipsorum literis,& testibus quaeremus. Navem vero Cybeam 'in maximam , triremis instar , pulcherrimam , atque ornatissimam , palam aedificatam sumptu publico , sciente Sicilia , per magistratum , s natumque Mamertinum , tibi datam , donatamque esse dico . Haec navis onusta praeda Siciliensi , cum ipsa quoque esset ex praeda , simul cum iste decederet , appulsa Veliam est , cum

plurimis rebus , & iis, quas ante Romam mittere cum caeteris furtis noluit, quod erant carissimae, maximeque eum delectabant . Eam navem nuper egomet vidi Veliae, multique alii viderunt , pulcherrimam , atque ornatissimam , Iudices : quae quidem omnibus , qui eam aspexerant , prospectare jam exilium , atque explorare fugam domini 'M videbatur .

XVIII. Quid mihi hoc loco respondebis P nisi forte id, quod tametsi probari nullo modo potest , tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse est , de tua pecunia

aedificatam esse eam navem . Aude hoc saltem dicere , quod necesse est . Noli metuere , Hortensi , ne quaeram , qui licuerit aedificare navem senatori . Antiquae sunt istae leges , Scmortuae , quemadmodum tu soles dicere , quae vetant . Fuit ista respublica quondam , fuit ista severitas in iudiciis , ut istam rem accusator in magnis criminibus objiciendam putaret.

Quid enim tibi nave opus suit Z cui , si quo publice profici-

Tullius inducitur affrmana id, quod non ex sequitur vostra . Ηονtensias.

4s δει am 3 vide lib. IV. cap. g. Domini J Verris, qui iudicio damnatus in exilium ibit, avectus ipsa navi.

num . ubi praesertim de imperatore agitur , soni & origo est . Peccare potest , non tan tum quia avarus , quia legum contemptor , quia libidinoses , aut crudelis , sed etiam quia demens. Itaque nihil muto. 44 Pol ιd.bitu. 3 Carol. Stepli. editio , prest, si videbittir, ex illorum, oeci sic enim

524쪽

si 8 IN VERREM scereris , & praesidii , & vecturae causa , sumptu publico navi

gia praeberentur : privati in autem nec proficisci quoquam potes , nec arcessere res transmarinas ex iis locis, in quibus tibi habere '' , mercari nihil licet. Deinde cur quidquam contra leges parasti λ Valeret hoc crimen in illa veteri severitate , ac dignitate reipublicae . Nunc non modo te hoc crimine non arguo : sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo. Postremo tu tibi hoc nunquam turpe, nunquam criminosum , nunquam invidiosum fore putasti , celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem in ea provincia , quam tu cum imperio obtinebas PQuid eos loqui , qui videbant: quid existimare eos, qui audiebant , arbitrabare 8 inanem te navem esse in Italiam deducturum 8 naviculariam ' te , cum Romam venisses , esse facturum Z Ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te habere in Italia maritimum fundum , & ad fructus deportandos onerariam navem comparare 3 Ejusmodi de te voluisti sermonem esse omnium , palam ut loquerentur , te illam navem parare , quae praedam ex Sicilia deportaret, & quae ad ea sur-ta , quae reliquisses , commearet 8 Verum haec omnia , si doces, navem de tua pecunia aedificatam , remitto , atque concedo . Sed hoc , homo amentissime , non intelligis priore actione ab ipsis istis tuis Mamertinis laudatoribus esse sublatum ρ Nam dixit Heius , princeps civitatis , princeps istius legationis , quae ad tuam laudatio nem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse aedificatam , eique faciendae senatorem Mamertinum publice praefuisse . Reliqua est materies . Hanc Rheginis , ut ipsi dicunt , tametsi tu negare non potes ) publice , quod Mamertini materiem non habent, imperavisti . XIX. Si

47 mkra I Quid , s legamus . --. 3 ut plaeet Nannio r seu , ut uulgo interpre Lamb. Habere certe menciosum est. Nam ha tes , ex navigatione : quomodo pecuariam sabebant, & licebat habere senatori hu4 in Si. erie, c Sueton. in Caesar. cap. 42. est , a cilia , Asrica, Asa , aliisque proeineti . la. lere armenta N pretes & ea cum lucr tisundia. Non improbo coniecturam Lamhi- vendere . Sie , araentaνιam Lacera, s infra, Mi. G ν vive. cap. so est areentarii munus ad quaestum 48 lv. υι tiriam J subaud. rem , fareis, exercere . myreusMηι.est, quaestum sacere , seu locandis navibus,

525쪽

ACTIONIS II. LIBER V. II pXIX. Si & ex quo fit navis , & qui faciunt , imperio tibi

tuo , non pretio , praesto fuerunt ; ubi tandem istuc latet, quod tu de tua pecunia dicis impensum Τ At Mamertini in tabulis nihil habent . Primum video potuisse fieri , ut ex aerario nihil darent . Etenim vel Capitolium '' , sicut apud majores nostros fastum est , publice coactis fabris , operisque imperatis , gratis exaedificari , atque estici potuit . Deinde id

quoque perspicio, quod & ostendam , cum istos produxero

ipsorum ex literis, multas pecunias illi erogatas , in operum locationes fallas, atque inanes esse perscriptas. Jam illud minime mirum est , Mamertinos , a quo itimmum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem , quam populo Romano e se cognoverant , ejus capiti literis suis pepercisse . Sed si argumento est , Mamertinos pecunias tibi non dedisse , quia scriptum non habent : sit argumento , tibi gratis constare navem, quia quid emeris , aut quid locaveris , scriptum proferre non

potes.

At enim idcirco navem Mamertinis non imperasti , quod sunt foederati . Dii approbent . Habemus hominem in fetialium γ' manibus educatum e unum , praeter caeteros , in publicis religionibus foederum sanctum , & diligentem . Omnes , qui ante te praetores suerunt , dedantur Mamertinis , quod iis navem contra pactionem foederis imperarint . Sed tamen , tu , sancte homo , ac religiose , cur Tauromi nitanis item foederatis navem imperasti an hoc probabis , in aequa cau

sa populorum sne pretio varium ius , & disparem conditionem sui Te pQuid , si ejusmodi esse haec duo scedera duorum populO

rum , Judices, doceo , ut Tauromi nitanis nominatim cautum , & exceptum sit foedere , Ne navem dare debeant e Mamertinis in ipso scedere sanctum, atque perscriptum sit, Uti naυem da neceste sit: istum autem contra foedus, & Tauro nitanis im-T t t et peras-

4o Via Capitolium I Id est , Capitolium ,

quod longe operosius aedifieatum est quam una navis . Hae enim vis est hoe loco E. eι. Artumentum a maiori . suem so M Feaialliam J Iocus in verrem ah osia sicio Fetialium , quorum erat , tuter cate ra , curare, ut ne armi , aut iniuria quavis alia, Lederatae civitate violarentur . Foede rum , pacis, helli , induciarum oratores F

eralet erant . Cicer. ae Legatis , II. cap. s. Idem α

526쪽

32o IN VERRE M

perasse , & Mamertinis remisisse ρ num cui dubium poterit este , quin , Verre praetore , plus Mamertinis Cybea , quam Tauro minitanis foedus opitulatum sit P Recitentur foedera .

MAMERTINORUM , ET TAUROMINITANORUM CUM POPULO Ro-MANO FOEDERA .

XX. Isto igitur tuo , quemadmodum ipse praedicas , beneficio ; ut res indicat , pretio , atque mercede , minuisti majestatem reipublicae , minuisti auxilia populi Romani, minuisti

Copias , majorum virtute , ac sapientia comparatas : sustulisti jus imperii , conditionem sociorum , memoriam foederis . Qui ex foedere ipso navem , vel usque ad oceanum , si imperassemus , sumptu , periculoque suo armatam , atque Ornatam , mittere debuerunt: hi, ne in freto ante sua testa, & domos navigarent; ne sua moenia , portusque defenderent, pretio abs te jus sideris δ' , R imperii conditionem emerunt. Quid censetis in hoc *dere iaciendo voluisse Mamertinopimpendere laboris, operae, pecuniae, ne haec hiremis adscriberetur, si id ullo modo possent a nostris majoribus impetrare ZNam , cum hoc munus imperaretur tam grave civitati , inerat nescio quomodo in illo sqdere societatis , quasi quaedam nota servitutis. Quod tum recentibus sitis ossiciis, integra re, nullis populi Romani dissicultatibus , a majoribus nostris Φdere assequi non potuerunt: id nunc nullo novo ossicio suo , tot annis post, jure imperii nostri quotannis usurpatum , ac semper retentum , summa in dissicultate navium , a C. Verre pretio assecuti sunt. At non hoc solum sunt assecuti, ne navem darent. Ecquem nautam , ecquem militem , qui aut in classe, aut in praesidio esset , te praetore , per triennium Mamertini dederunt ρXXI. Denique cum ex senatus-consulto , itemque ex lege Terentia & Cassia , frumentum aequabiliter emi ab omnibus Siciliae civitatibus oporteret : id quoque munus leve , atque commune, Mamertinis remisisti . Dices , frumentum Mamertinos non debere . Quomodo , non debere ρ an , ut ne Venderent Τ

33 Ius fastris a Ptetio abs te ius foederi, ne teneremur ex lege seu conditione foede- amertint, sue, ut mavult Nuretus , νedem ris, naui re. Idem etina e hoc est , dederunt tibi pecuniam , ut

527쪽

ACTIONIS II. LIBER V. Ia I

rent non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere δ', quod exigeretur , sed ex eo , quod emeretur ΤΦ . Te igitur auctore & interprete , ne foro quidem , & commeatu , MMmertini populum Romanum juvare debuerunt. Quae tandem civitas fuit , quae deberet P Qui publicos agros arant , certum est , quid ex lege censoria dare debeant rcur iis quidquam praeterea ex alio genere imperavisti Z Quid Z decumani num ψuid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent ρ cur iis quoque statuisti , quantum ex hoc genere frumenti empti darent P Qui sunt immunes, ii certe nihil debent . At his non modo imperasti : verum etiam , quo plus darent , quam poterant , haec lexagena millia modium , quae Mamertinis remiseras , addidisti . Neque hoc dico : caeteris

non recte imperatum esse . Mamertinis , qui erant in eadem causa , quibus superiores omnes praetores item , ut caeteris , imperaram , pecuniamque ex senatus-consulto , & ex lege dissolverant , his dico non recte remissum . Et , ut hoc beneficium , quemadmodum dicitur , trabali clavo figeret , cum comsilio causam Mamertinorum cognoscit, & de consilii sententia Mamertinis se frumentum non imperare pronuntiat. Audite decretum mercenarii praetoris ex ipsius comment rio : & cognoscite , quanta in scribendo gravitas , quanta inconstituendo iure sit auctoritas . Recita commentarium . DECRETUM EX COMMENTARIO. Libenter ait se faceret itaque per- .

scribit. Quid , si hoc verbo non esses usus , libenter P nos videlicet invitum te quaestum facere putarem Ae de consilii sententia . Praeclarum recitari consilium , Iudices, audistis . intrum vobis consilium recitari tandem praetoris videbatur, cum audiebatis nomina , an praedonis improbissimi societas, atque comitatus ΤΕn s derum interpretes , societatis pactores , religionis auctores . Nunquam in Sicilia frumentum publice est emptum,

quin

s a Ea eo aeneis J Ex gerrere decumani, quod ab aratoribus sine pretio exigebatur.

sa auia em νειαν I siciliae civitates ea conssitione in foedus receptae suerant, ut cura usus seeret, sumentum populo Romano certo pretio darent. Quod genus e tram vocabatur, pro quo ex s. C. pecunia solvebatur .

528쪽

quin Mamertinis pro portione imperaretur , ante quam hoc det quin , praeclarumque consilium iste dedit , ut ab his num- acciperet , ac sui similis esset . Itaque tantum valuit istius decreti auctoritas , quantum debuit ejus hominis , qui, a quibus frumentum emere debuisset , iis decretum vendi disiasset. Nam statim L. Metellus, ut isti successit , ex C. Sace dotis , & Sex. Peducaei instituto , ac litteris, frumentum Μamertinis imperavit. XXII. Tum illi intellexerunt , se id , quod a malo auctore δ' emissent , diutius obtinere non posse . Age porro , tu , qui te tam religiosum existimari volui iti interpretem sqderum , cur Tauro minitanis frumentum , cur Netinis imperasti P quarum civitatum utraque s*derata est . Ac Netini quidem sibi non desuerunt . Nam simul ac pronuntiasti , libenter te Mamertinis quiddam remittere : te adierunt, & eandem suam causam sideris esse docuerunt . Tu aliter decernere in eadem causa non potuisti . Pronuntias , Netinos frumentum dare non oportere: & ab his tamen exigis. Cedo mihi ejusdem praetoris literas , Sc rerum decretarum , & frumenti imperati , iatritici empti . LITERE PRETORlS RERUM DECRETARUM , FRUMENTI IMPERATI , ET TRITICI EMPTI . Quid potius in hac tanta, ac tam turpi inconstantia suspicari possumus, Iudices , quam id, quod necesse est, aut isti a Netinis pecuniam , cum posceret , non datam : aut id etae actum , ut intelligerent Mamertini, bene se apud ilium tam multa pretia , ac munera collocasse , cum idem alii juris ex eadem causa non obti

nerent Hic

s4 A niati auctui. J ηον dicit ut i , a quo quis ius in rem quampiam titulo aliquo tractus cst, ut pro empto, pro donato, di ii

qui sunt penetis eiusdem . Quod nomen aue ιο nhvie dedue m opinor , in quibus is rem aufert, qui maxime pretium auxit. Unde & atictes, ar verbum deelinatum est i de quo in Orat. pro Geina explicavimuΑ. Nam quod urruinque verbum sine e plerique scribunt , id eos praeter veterem consuetudinem si ere tum ex antiquis monumentis intelli etitur , in quihu e litera semper adiem ei ditum ex Valerii Probi votis antiquis , qui AUC prci Atime notari solitum testatur. Hoei itur orator dixit ἀθων οὐκ ia . Qua res a malo auerare accepta est , ea iure civili retverum dominum nullo neeotio aufertur. Ηο- tona. Au e proprie diee, tur , qui aliquid nexu mancupioque vendebat , pericui unaque e ictioni in se recipiebat , s ει fide itiuor addehatur, i dicebatur auctor secundus, ute et lib. a. D. de evictionibus patet, quod a libi pluribus notamua . Hi ne vide , cur hie Verres multis atis ιν appelletur et quia praestare non ptiterat . nuod tu, Mamertinis , accepto p:ctio , vendiderat. Graυι tis.

529쪽

ACTIONIS II. LIBER V. 323Hie mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinae laudationis in qua quam multa sint vulnera , quis est vestrum ,

Iudices, quin intelligat 3 Primum , ut in judiciis γγ , qui de

cem laudatores dare non potest , honestius est ei nullum dare , quam illum quasi legitimum numerum consuetudinis non explere . Tot in Sicilia civitates sunt , quibus tu per triennium praesuisti : arguunt caeterae: paucae, ic parvae , metu r

pressae , silent : una laudat . Hoc quid est , nisi intellisere , quid habeat utilitatis vera laudatio; sed tamen ita provinciae praefuisse , ut hac utilitate necessario sit carendum 8Deinde , id quod alio loco ante dixi, quae est ista tandem laudatio , cujus laudationis legati principes , & publice tibi navem aedificatam , & privati in se ipsos abs te spoliatos, e pilatosque esse dixerunt 8 Postremo , quid aliud isti faciunt , cum te soli ex Sicilia laudant , nisi testimonio nobis sunt, te omnia sibi esse largitum , quae tu de republica nostra detraxeris 8 Quae colonia est in Italia tam bono jure , quod tam

immune municipium , quod per hosce annos tam commoda vacatione sit usum omnium rerum , quam Mamertina civitas

per triennium P Soli , ex Φdere quod debuerunt , non dederunt : soli , isto praetore , omnium rerum immunes fuerunt soli in istius imperio ea conditione vitae fuerunt , ut populo Romano nihil darent, Verri nihil denegarent .XXΙΙΙ. Verum, ut ad classem , quo ex loco sum digressiis, revertar: accepisti a Mamertinis navem contra leges ; remisisti contra qdera . Ita in una civitate bis improbus fuisti:

cum & remisisti , quod non oportebat ; & accepisti , quod

non licebat . Exigere te oportuit navem , quae contra praedones

ues in iis itisse; s J Defendebant reos pa

troni v laudabant viri nobiles , vel voce, si adessent et vel literis , si abessent; ut eorum au itas ae testimonium quas commenis daret illoc iudicibus . Cis. ad FamiI. lib. I. Pp. p. Dso, lib. M. Maurum, qu-m Cicero defendit , laudatum a novem consularibus, quor im manua par laudavit per tahula , quia ahet int , scribit Asconius . Istiusmodi autem laudatorum numerus, ut patet ex hoe

loco, erat , si non lege , at consuetudine , certus ti definitus di decem ut essent lauda- in re , consuetudo obtinuerat. Quod eonfrinatidem Asconius , ubi nouem illis Mauri laudatoribu Faustum eius fratrem adiunait . sensita est istitur . Primum vulnus verrinae laudationis illud est , quod decem ex civitatibus laudatores Aare verres non potuit et i mo una tantum laugat. Porro , ut in iudiciis , se in hi. rebu4 honestius est nullum dare, quam illum. Ece. Hortensitis.

530쪽

nes ; non , quae cum praeda navigaret : quae defenderet , ne provincia spoliaretur ; non quae nova provinciae spolia portaret. Mamertini tibi & urbem, quo serta undique deportares,& navem , qua exportares , praebuerunt . Illud tibi oppidum receptaculum praedae fuit : illi homines , testes , custodesque furtorum : illi tibi & locum surtis , & furtorum vehiculum

comparaverunt . Itaque ne tum quidem , cum classem avaritia , ac nequitia tua perdidisti , navem Mamertinis imperare ausus es: quo tempore in tanta inopia navium , tantaque ca- Iamitate provinciae , etiam si precario essent rogandi Τρ , tamen ab his impetraretur . Reprimebat enim tibi & imperandi vim , & rogandi conatum praeclara illa , non populo Romano reddita biremis , sed praetori donata Cybea . Ea fuit merces imperii , auxilii , iuris , consuetudinis , qderis .

Habetis unius civitatis firmum auxilium amissi im , ac venditum pretio . Cognoscite nunc novam praedandi rationem , ab hoc primum excogitatam . XXIV. Sumptum omnem in classem frumento , stipendio , caeterisque rebus navarcho suo quaeque civitas semper dare solebat. Is neque ut accusaretur a nautis, committere audebat;& civibus suis rationem referre debebat . In illo omni negotio , non modo labore , sed etiam periculo suo versabatur. Erat hoc, ut dico, factitatum semper, nec solum in Sicilia, sed in omnibus provinciis; etiam in sociorum , & Latinorum stipendio ac sumptu; tum cum illorum auxiliis uti solebamus. Verres post imperium constitutum primus imperavit , ut ea pecunia omnis a civitatibus sibi adnumeraretur ; ut is pecuniam tractaret , quem ipse praefecisset . Cui potest esse dubium , quamobrem & omnium consuetudinem veterem primus immutaris, & tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae neglexeris , & tantam difficultatem cum crimine , molestiam cum suspicione susceperis ΤDeinde alii quaestus instituuntur , ex uno genere navali , videte quam multi. Accipere a civitatibus pecunias , ne nau

SEARCH

MENU NAVIGATION