M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

ACTIONIS II. LIBER V. Ias

tas darent : pretio certo missos facere nautas : missorum mira ne stipendium lucrari e reliquis , quod deberet , non dare . Haec omnia ex civitatum te itimoniis cognoscite . Recita .

XXV. Hunccine hominem ρ hanccine impudentiam , Judices hanccine audaciam 8 civitatibus , pro numero militum , pecuniarum summas describere Τ certum pretium , sexcentenos nummos , nautarum missioni constituere P quos qui dederat, commeatum totius aestatis abstulerat : iste , quod ejus nautae nomine pro stipendio, frumentoque acceperat , lucrabatur. Ι-taque quaestus duplex δ' unius missione fiebat . Atque haec homo amentissimus in tanto praedonum impetu , tantoque peri culo provinciae , sic palam faciebat , ut & ipsi praedones scirent , 3c tota provincia tellis esset. Cum propter istius lianc tantam avaritiam , nomine classis esset in Sicilia , re quidem vera naves inanes , quae praedam

praetori , non quae praedonibus metum afferrent : tamen , cum P. Caesetius , & P. Tadius decem navibus his semiplenis navigarent , navem quandam piratarum praeda resertam non ceperunt , sed abduxerunt , onere suo plane captam , atque deis pressam . Erat ea navis plena juventutis sermosissimae , plena

argenti secti , atque s gnati , multa cum stragula veste . Haec una navis a classe nostra non capta est , sed inventa ad Megaridem , qui locus est non longe a Syracusis . Quod ubi isti nuntiatum est; tametsi in acta cum mulierculis jacebat ebriuς, erexit se tamen , & statim quaestori , legatoque suo custodes misit complures , ut omnia sibi integra quam primum exhiberentur. Appellitur navis Syracusas: expectatur ab omnibus: supplicium sumi de captivis putatur . Iste , quasi praeda sibi advecta , non praedonibus captis ; si qui senes , aut deformes erant , eos in hostium numero ducit : qui aliquid sormae , aetatis, artificiique habebant, abducit omnes, nonnullos scribis suis , stio , cohortique distribuit : symphoniacos homines sex

set duplae J Recte nam lucraba tua sexcentenos nummos pro nautae uniuscu. ivsque missione et & is erat primus quaestin. Lucraharar deinde quod acceperat a civitis tibus pro stipendio , Si frumento eius nautae, citiem dimiserat . Ita quaessum in nauta uno dimittendo duplieem Leiebat . Morte fusa

532쪽

cuidam amico suo Romam muneri misit . Nox illa tota exinanienda navi consumitur . Archipiratam ipsum Videt nemo,

de quo supplicium sumi oportuit . Hodieque omnes sic habent persualum , quid ejus sit γ' , vos conjectura quoque auiequi debetis ) illum clam a piratis ob hunc archipiratam ,

pecuniam accepisse . XXVI. Conjectura bona est. Judex esse bonus nemo potest, qui suspicione certa non movetur . Hominem nostis ; consuetudinem omnium tenetis: qui ducem praedonum , aut hostium ceperit , quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur . Hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem , Iudices , qui archipiratam captum vidisse se diceret :cum omnes , ut mos est , ut solet fieri , concurrerent , quaererent, Videre cuperent. Quid accidit, cur tantopere iste homo occultaretur , ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset Homines maritimi δ' Syracusis , qui saepe istius ducis nomen audissent, cum eum saepe timuissent, cum eius crucia- tu , atque supplicio pascere oculos , animumque exsaturare vellent: potestas aspiciendi nemini faela est . Unus plures praedonum duces vivos cepit P. Servilius, quam omnes antea . Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret 8 At contra , quacunque iter fecit , hoc jucundissimum spectaculum omnibus vinctorum , captorumque hostium praebebat . Itaquo ei concursus undique fiebant, ut non modo ex his oppidis , qua ducebantur , sed etiam ex finitimis , visendi causa , convenirent . Dpse autem triumphus quamobrem omnium triumphorum gra

tissimus populo Romano suit , atque iucundissimus λ quia nihil est victoria dulcius. Nullum est autem testimonium victo

riaess Quis eius fit 3 sensuin obseurat pri- praspexi , Θ Ithia litae . In Hec. ad od te cita locutio. Sed exemolorum similitudo tu. IM Iopi, o t. solus , ne quid si hujus, cem affert. Quid ebur sι , valet , quid e tu, νε . Noster autem In ep. ad Attic. lib. ro. rei sit , ver ne si ea res . an salsa . Sie Neis vi9ea sis urum me , uid eius si , mTerentius in Eunuch. uias titu sisitii s.ei, Iuliis asiquid lue. νωm . Plautus in Aulula- mi Rinis eatisa seei. Ubi Donatus Q, id/tiis ria plene dixit i Iha intra , ωι , quid hu ushuyus: rei, stiba,2 eiadum est tia I atiis axis sa rei, sciana. Manutius. cius serar . Idem in Heaut. ruili fido so Majitim. J id est , e et iis Siciliae urbi. opus stine es, visti me istitia fasti m , pa- bus, qvie ad mare sunt positae. Bote .

533쪽

ACTIONIS II LIBER V. sar

riae certius , quam , quos saepe metueris , eos te vinctos ad supplicium duci videre. Hoc tu quamobrem non fecisti quamobrem ita iste pirata celatus est , quasi eum aspicere nefas esset ρ quamobrem supplicium non sumpsisti Z quam ob causam hominem reservasti Θ ecquem audisti in Sicilia antea captum archipiratam , qui non securi percussus sit 8 unum cedo auctorem tui facti : unius

proser exemplum . Vivum tu archipiratam servabas , quem per triumphum , credo , quem ante currum tuum duceres.

Neque enim quidquam erat jam reliquum , nisi ut , classe populi Romani pulcherrima amissa , provinciaque lacerata,

triumphus navalis tibi decerneretur .

XXVII. Age porro , custodiri ducem praedonum novo m re , quam securi feriri omnium exemplo , magis placuit. Quae sunt istae custodiae ρ apud quos homines 3 quemadmodum est

asservatus 3 Latumias '' Syracusanas omnes audistis : plerique nostis . opus est ingens, magnificum , regum , ac tyrannorum. Totum est ex saxo in mirandam altitudinem depreta , &multorum operis penitus exciso . Nihil tam clausum ad exitus , nihil tam septum undique , nihil tam tutum ad custo

dias, nec fieri , nec cogitari potest . In has latum ias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex caeteris oppidis Siciliae deduci imperantur . Eo quod multos captivos cives Romanos conjecerat , & quod eodem caeteros piratas contrudi imperarat 1 intellexit , si hunc subdititium μ' archipiratam in eamdem custodiam dedisset , fore , ut a multis illis in latum iis

verus ille dux quaereretur. Itaque hominem huic optimae, tutissimaeque custodiae non audet committere . Denique Syracusas totas timet : amandat hominem . Quo ρ Lilybaeum sortasse . Video e tamen homines maritimos non plane ε resormidat. V u u a Mini

xliis , fit doctissimis quidem , ιatirtimis di- quem in locum veri archipiratae supposuerat. cunilae . Alii , originem semii , praeserunt Sed, ut verum satear, Q. hune, mihi mole-ιaismiis. Fie, inquit Horrensus , a Cratera , fliam exhibet e seniseat enim mentionem, lapis , & τοῦ nati , prael. med. verbi de isto subdititio arehipirata iam factam eaedere. Quas vero Siculi Graea non fuisse , qua tamen nulla supra occurrit. ει- corruperint persaepe . Carcerem hune Thucy- po fortasse quidpiam dest . aut hie , aut dides , habita ratione originis , λο-- supra . Nemensus. arpellat, lib. 7. . ει Non pl-a J Non omnes. Id -

534쪽

sag IN VERREM Minime , Judices . Panormum igitur Z Audio : quanquam

Syracusis , quoniam in Syracusano captus erat , maxime , si minus supplicio assici , at custodiri oportebat. Ne Panormum quidem . Quid igitur P quo putatis 3 Ad homines a piratarum metu , & sulpicione alienissimos; a navigando , rebusque maritimis remotissimos ; ad centuripi nos , homines maxime media terraneos , summos aratores : qui nomen nunquam timui Dsent maritimi praedonis: unum , te praetore , horruissent Apr nium , terrestrem archipiratam . Et , ut quivis facile perspi-eeret, id ab isto actum esse , ut ille suppositus , facile & liabenter se illum, qui non erat , esse simularet : imperat Centuri pinis , ut is victu , caeterisque rebus quam liberalissime , commodissimeque habeatur. XXVIII. Interea Syracusani , homines periti & humani , qui non modo ea , quae perspicua essent , Videre , verum etiam occulta suspicari possent; habebant rationem Omnes quotidie piratarum , qui securi ferirentur : quam multos esse o. porteret , ex ipso naVigio , quod erat captum , & ex remorum numero conjiciebant. Iste , quod omnes, qui artificii aliquid habuerant , aut formae , removerat , atque abduxerat; reliquos si , ut consuetudo est , universos ad palum alligasset, clamorem populi sore suspicabatur , cum tanto plures abducti essent , quam relicti . Propter hanc causam cum instituisset

alios alio tempore producere e tamen in tanto conventu neismo erat , quin rationem , numerumque haberet , & reliquos non desideraret solum , sed etiam posceret, & flagitaret. Cum maximus numerus deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum , quos domum suam de piratis abduxerat , suta stituere , & supponere coepit cives Romanos , quos in carcerem antea conjecerat: quorum alios, Sertorianos milites fuisse insimulabat , R ex Hispania fugientes ad Siciliam appulsos esse dicebat: alios , qui a pradonibus erant capti, cum me caturas facerent , aut aliquam aliam ob causam navigarent , sua

63 AEusis J verbum assentientis , ut supra, videst. Idem. PDditerraneos a In medix Stellia longe a mari positos. Mem.

535쪽

ACTIONIS II. LIBER V. 329

sua voluntate cum piratis suisse arguebat . Itaque alii civem Romani ne cognoscerentur , capitibus obvolutis e carcere ad palum , atque ad necem rapiebantur : alii cum a multis civibus Romanis recognoscerentur, ab omnibus defenderentur , securi seriebantur. Ouorum ego de acerbissima morte , crudelissimoque cruciatu dicam , cum eum locum tractare coepero :& ita dicam , ut , si me in ea querimonia , quam suim habiturus de istius crudelitate , & de civium Romanorum indignissima morte, non modo vires, verum etiam vita deficiat, id mihi praeclarum , & jucundum putem . Haec igitur est gesta res , haec victoria praeclara : myoparone piratico capto , dux liberatus , symphoniaci Romam missi : formosi homines,& adolescentes , & artifices domum abducti : in eorum locum , & ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati , & necati : omnis vestis ablata : Omne aurumia argentum ablatum , & aversum .

XXIX. At quemadmodum ipse sese induit priore acti ne λ qui tot dies tacuisset , repente in M. Annii , hominis splendidissimi , testimonio , cum is cives Romanos dixisset, &

archipiratam negasset securi esse percussum , exiluit ; conscientia sceleris , & furore ex maleficiis concepto excitatus dixit ,

se , quod sciret sibi crimini datum iri , pecuniam accepisse , neque de vero archipirata sumpsisse supelicium , ideo securi non percussisse : domi esse apud sese archipiratas dixit duos. O clementiam populi Romani , seu potius patientiam miram , ac singularem l Civem Romanum securi esse percussum Annius, eques Romanus , dicit: taces . Archipiratam negat: fateris . Fit in eo gemitus omnium , & clamor; cum tamen a praesenti supplicio tuo se continuit populus Romanus , &repressit , & salutis tuae rationem iudicum severitati reses

vavit. 6, D is J Id est , irretiuit, illaqueavit:

tisita a Ciceroni metaphora , simpla de seris , qvie in plagas sibi a venatoribus posista stulte in eurrunt: & quihus se, quo magis expedire conantur, eo magis impediunt.

66 sartitia atiis νationem 4 An populus salutis rationem servavit iudieibu olim inline loco haes. Sed eupedite me Regἰus cmdex , qui seribit i solstia sua rationem. Continuit se populus Romanus , & te non puniit, qui eivem Romanum pro Archipira ta percussisti securi , in quo sua salus agi tur , quam eommisit iu3icibus vindicandam . Nihil certius. Gaisus.

536쪽

s3o IN VERREM

vavit. Qui sciebas tibi crimini datum iri ρ quamobrem sciebas ρ quamobrem etiam suspicabare ρ Inimicum habebas neminem . Si haberes , tamen non ita vixeras μ' , ut metum imdicii propositum habere deberes. An te , id quod fieri solet, conscientia timidum , suspiciosumque faciebat Θ Qui igitur, cum esses cum imperio , jam tum judicium , & crimen horrebas : reus cum tot testibus coarguare , potes de damnatione

dubitare ρ. Verum , si crimen hoc metuebas , ne quis abs te suppositum esse diceret , qui pro archipirata secuti seriretur e utrum tandem tibi ad defensionem firmius fore putasti , in iudicio , coactu , atque efflagitatu meo , producere ad ignotos tanto post eum , quem archipiratam esse diceres : an recenti re , Syracusis , apud notos , inspectante Sicilia pene tota , securi seri re Vide quid intersit , utrum faciendum fuerit . In illo reprehensio nulla esse potuit: hic defensio nulla est . Itaque illud semper omnes secerunt: hoc quis ante te, quis praeter te s cerit , quaero . Piratam vivum tenuisti . Quem ad finem Z dum

cum imperio suisti. Quamobrem quam ob causam Z quo exemplo Τ cur tamdiu Z cur, inquam , civibus Romanis, quosi iratae ceperant , securi statim percussis , ipsis piratis lucis uisuram tam diuturnam dedisti Verum esto: si tibi illud libearum omne tempus , quod cum imperio fuisti . Etiamne privatus 3 etiamne reus ρ etiamne pene damnatus, hostium duces privata in domo retinuisti Θ Unum , alterum mensem , prope annum denique , domi tuae piratae , a quo tempore capti sunt , quoad per me licitum est , suerunt : hoc est , quoad per M'. Acilium Glabrionem licitum est : qui, postulante me, produci , atque in carcerem condi imperavit. XXX. Quod est hujusce rei jus 8 quae eonsuetudo P quod exemplum 8 Hostem acerrimum , atque infestissimum populi Romani , seu potius communem hostem gentium , nationumque Omnium , quisquam omnium mortalium privatus intra Irisi i a domi suae retinere poterit ρ id si pridie , quam a me tu coactus es confiteri , civibus

537쪽

ACTIONIS IL LIBER V. 13 Ibus Romanis securi percussis, praedonum ducem vivere , apud te habitare : si , inquam , pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra populum Romanum facere potuisset ,

quid diceres Z Apud me habitavit : mecum fuit : ego illum ad iudicium meum , quo facilius crimen inimicorum diluere possetn , vivum , atque incolumem reservavi . Itane vero ρ tu tua pericula communi periculo defendes 8 tu supplicia , quae debentur hostibus victis , ad tuum , non ad populi Romani tempus conseres populi Romani hostis privatis custodiis al- servabitur λ At etiam qui triumphant , eoque diutius vivos hostium duces servant , ut , his per triumphum ductis, pulcherrimum spectaculum , fructumque victoriae populus Romanus percipere possit : tamen cum de foro in Capitolium currum flectere incipiunt , illos duci in carcerem iubent : idemque dies 3c victoribus imperii , & victis vitae finem facit . Et nunc cuiquam credo esse dubium , quin tu id commissurus non fueris , praesertim cum statuisses , ut ais , tibi causam esse dicendam ) ut ille archipirata non potius securiferiretur, quam , quod erat ante oculos positum , tuo periculo viveret . Si enim esset mortuus , tu , qui crimen ais te

metuisse , quaero , cui probares Z Cum constaret , istum Syra cusis ab nullo visum esse archipiratam , ab omnibus desideratum : cum dubitaret nemo , quin abs te pecunia liberatus e set : cum vulgo loquerentur , suppositum in ejus locum, quem pro illo probare velles : cum tute fassus esses , te id crimen tanto ante metuisse : si eum diceres esse mortuum , quis te audiret Nunc, cum vivum istum nescio quem produces , t menne id credi voles M' 8Quid , si aufugisset 8 si vincla rupisset , ita , ut Nico ille nobilissimus pirata secit , quem P. Servilius , qua selicitate

ceperat, eadem recuperavit Θ Quid diceres Verum hoc erat . Si ille semel verus archipirata securi percussus esset: pecuniam illam non haberes. Si hic salsus esset mortuus, aut profugi Dset o non esset dissicile alium in suppositi locum supponere . Plura

os Et istiae I Ironia . sensus est et Nemo is . .. dejiινί .id i . Atque ita victorius iam dubitare potest. θα Hortensus. ediderat. vulgatam ab Hotomano & Manu os Tamen, ad Dedi υοIes J Gravius : -- aio retinuerunt cateri omnes.

538쪽

332 IN VERREM

Plura dixi , quam volui , de illo archipirata : & tamen ea ,

quae certissima sunt hujus criminis argumenta, praetermisi. Vo aenim mihi totum esse crimen hoc integrum . Est certus locus 7', certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur. XXXI. Hac tanta praeda auctus, mancipiis, argento , veste locupletatus , nihilo diligentior ad classem ornandam , milites revocandos , alendosque esse cipit : cum ea res non solum provinciae saluti, verum etiam ipsi praedae 7' esse posset . Nam aestate summa , quo tempore caeteri praetores obire provinciam, & concursare consueverunt, aut etiam in tanto praed num metu & periculo ipsi navigare : eo tempore ad luxuriam , libidinesque suas, domo sua regia , quae regis Hieronis

suit , qua praetores uti solent , contentus non fuit . Tabernacula , quemadmodum consueverat temporibus aestivis , quod antea jam demonstravi , carbaseis intenta velis, collocari jus sit in litore t quod est litus in insula Syracusis post Arethusae sontem , propter ipsum introitum , atque ostium portus , a-mqno sane , & ab arbitris remoto loco . Hic dies aestivos sexaginta praetor populi Romani , custos, defensorque provinciae sic vixit , ut muliebria quotidie convivia essent; vir accumberet nemo , praeter ipsum , & praetextatum filium . Tametsi recte sine exceptione dixeram , virum , cum isti essent, neminem suisse . Nonnunquam etiam libertus Timarchides adhibebatur. Mulieres autem nuptae nobiles, praeter unam mimi Isidori filiam , quam iste , propter amorem , ab Rhodio tibicine abduxerat; Pippa quaedam , uxor Aschrionis Syracusani , de qua muliere plurimi versus , qui in istius cupiditatem facti sunt , tota Sicilia percelebrantur . Erat &Nice , facie eximia , ut praedicatur , uxor Cleomenis Syracusani . Hanc Cleomenes vir amabat . veruntamen hujus libidini adversari nec poterat , nec audebat , & simul ab isto donis , beneficiisque plurimis devinciebatur. Illo autem tempore iste , tametsi ea est hominis impudentia , quam nostis , ipse

tamen , cum vir esset Syracusis, uxorem ejus parum poterat,

antis

o EI ee ius Leus J Certus hie non est, te . M- utius. ubi de repetundia agitus , non de nialest - ri Ips praeda I Ex praedonibus. Urma

539쪽

ACTIONIS II LIBER V. 333

animo soluto ac libero , tot in acta dies secum habere . Itaque excogitat rem singularem . Naves, quibus legatus yy pG- fuerat , Cleomeni tradit : classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse jubet , atque imperare . Hoc eo facit, ut ille non solum abesset a domo tum , cum navigaret , sed etiam libenter, cum magno honore , beneficioque abesset: ipse autem , remoto , atque ablegato viro , non liberius, quam

ante, quis enim unquam istius libidini obstitit 8 sed paulo

solutiore tamen animo secum illam haberet, si non tanquam virum , at tanquam aemulum removisset . Accipit navem sociorum , atque amicorum Cleomenes Syracusanus.

XXXII. Quid primum aut accusem , aut querar , Iudices 8Siculone homini , legati, quaestoris , praetoris denique potesta

tem , honorem , auctoritatem dari Si te impediebat ista con-Viviorum , mulierumque occupatio : ubi quaestores ubi legati λ ubi ternis denariis aestimatum frumentum 7 ubi muli 7 ὶ ubi tabernacula Τ ubi tot , tantaque ornamenta magistratibus, & legatis, a senatu , populoque Romano permissa ,δc data denique ubi praesecti , & tribuni tui P Si civis Romanus dignus illo negotio nemo fuit, quid civitates , quae in amicitia , fideque populi Romani perpetuo manserant ρ ubi Segestana 3 ubi Centuripina civitas , quae tum ossiciis , fide, vetustate , tum etiam cognatione populi Romani nomen attingunt 8 O dii immortales t quid , si harum ipsarum civitatum militibus , navibus , navarchis , Syracusanus Cleomenes jussiis est imperare Z non omnis honos ab isto dignitatis 'in , aequitatis , ossiciique sublatus est λ Ecquod in Sicilia bellum gessimus , Tom. IV. X x x quin

1 Leenus J P. Tadius. s Disnitatis I Indignum est enim e lassi

a G, ternis denariιι issimarum stimenis populi Romani Siculum hominem praeesse. itiis 3 J Cur enim tibi in cellam datum est A uitatis, nam s homini siculo, cerae Se- tumentum illud , quod tu , cum esset H-s gestano potius, aut Centuri pino , quam s hinis, ternis denariis in sngulos modios ν- racusano , mandandus honos fuit , quia eae si massi , nis, ut opera tua, tuorumque po- eivitates , quae in amieitia fideque populi pulus Romanus pro salute sociorum utere- Romani perpetuo manserunt , iis , quae artur Manutius . . mis victae suerunt , omnino praeserendae via νι Ubi misti J Mae; stratus euntes in pro- dentur. Ost eii, nam referri gratiam decebat vineias mulis , tabernacutis tie , & omni alio his ipfs civitatibus. quibus in omni bello, instrumento militari ornabantur, ne quid ta- quod in Sicilia pessum ess , sociis popua te imperarent sociis. Hortens. Romanus usus est. Maniarius.

540쪽

quin Centuripinis sociis , Syracusanis hostibus uteremur araque haec omnia ad memoriam vetustatis , non ad contumeliam civitatis reserti volo . Itaque ille vir clarissimus , summusque imperator , M. Marcellus , cujus virtute captae , mi - 1ericordia conservatae sunt Syracusae , habitare in ea parte urbis , quae insula est , Syracusanum neminem voluit . Hodie , inquam , Syracusanum in ea parte habitare non licet. Est enim locus, quem vel pauci possunt defendere. Committere igitur eum non fidelissimis hominibus noluit : simul quod ab illa parte urbis navibus aditus ex alto est . Quamobrem qui

nostros exercitus saepe excluserant , iis claustra loci committenda non existimavit. Vide quid intersit inter tuam libidinem , maiorumque auctoritatem : inter amorem , furoremque tuum , & illorum consilium , atque prudentiam . Illi aditum litoris Syracusanis ademerunt e tu maritimum imperium concessisti . Illi habitare in eo loco Syracusanum , quo naves accedere possent , noluerunt : tu classi, & navibus Syracusanum praeesse voluisti . Quibus illi urbis tuae partem ademerunt , iis tu nostri imperii partem dedisti ; & , quorum sociorum opera Syracusani nobis dicto audientes sunt , eos Syracusanis didio audientes esse jussisti. XXXIII. Egreditur Centuri pina quadriremi Cleomenes e portu : sequitur Segestana navis , Tyndaritana , Herbi tensis , Heracliensis, Apolloniensis, Haluntina : praeclara classis in speciem : sed inops L infirma, propter dimissionem propugnatorum , atque remigum . Tamdiu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit , quamdiu convivium ejus flagitiosissim lm praetervecta est . Ipse autem , qui visus multis diebus non esset , tum se tamen in conspectum nautis paulisper dedit . Stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio pu pureo , tunicaque talari , muliercula nixus in litore . Jam hoci plo istum vestitu Siculi, civesque Romani permulti saepe via

derunt .

Posteaquam paulum provecta classis est, & Pachynum quinto die denique appulsa est i nautae fame coacti , radices pal

SEARCH

MENU NAVIGATION