M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ACTIONIS II. LIBER V. 333marum a restium , quarum erat in his locis, sicut in magna parte Siciliae , multitudo , colligebant, & his miseri , perditique alebantur . Cleomenes autem , qui alterum se Verrem cum luxuria , atque nequitia , tum etiam imperio , putaret: similiter totos dies , in litore , tabernaculo posito , perpota bat . XXXIV. Ecce autem repente , ebrio Cleomene , esurientibus caeteris , nuntiatur piratarum naves esse in portu Edissae :nam ita is locus nominatur. Nostra autem classis erat in portu Pachyni . Cleomenes autem , quod erat terrestre praesidium

non re , sed nomine , sperabat, iis militibus, quos ex eo loco deduxisset, explere se numerum nautarum , & remigum posse. Reperta est eadem istius hominis avarissimi ratio in praesidiis , quae in classibus . Nam erant perpauci reliqui , caeterique dimissi . Princeps Cleomenes in quadriremi Centuri pina malum erugi , vela fieri , praecidi anchoras imperavit : & simul , ut se

caeteri sequerentur , signum dari jussit . Haec Centuri pina navis erat incredibili celeritate velis . Nam scire , isto praetore, nemo poterat , quid quaeque navis remis facere posset i etsi in hac quadriremi , propter honorem & gratiam Cleomenis, minime multi remiges & milites deerant . Evolarat jam e conspectu sere sugiens quadriremis , cum etiam tunc caeterae naves suo in loco moliebantur. Erat animus in reliquis . Quanquam erant Pauci , quoquo modo sese res habebat , pugnare tamen se velle clamabant r& , quod reliquum vitae , viriumque fames secerat , id serro potissimum reddere volebant . Quod si Cleomenes non tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. Erat enim sola illa navis constrata , & ita magna , ut propugnaculo caeteris posset esse . Quae , si in praedonum pugna vers retur , urbis instar habere , inter illos piraticos myoparones, videretur : sed tunc inopes relicti a duce , praesectoque classis ,

eundem necessario cursum tenere cς perunt.

Elorum verius, ut ipse Cleomenes , ita caeteri navigabant. Neque hi tamen tam praedonum fugiebant impetum , quam X x x a imin

542쪽

336 IN VERRE M

imperatorem sequebantur . Tum ut quisque in suga postremus , ita periculo princeps erat . Postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur. Ita prima Haluntinorum navis capitur, cui praeerat Haluntinus, homo nobilis , Philarchus : quem ab illis praedonibus Locrenses postea publice redemerunt : ex quo vos priore actione jurato rem omnem , causamque cognostis . Deinde Apolloniensis navis capitur , &ejus praffectus Anthropinus occiditur. XXXV. Haec dum aguntur , interea Cleomenes jam ad Ε- Iori litus pervenerat : iam sese in terram e navi ejecerat, quadrirememque in salo fluctuantem reliquerat . Reliqui pra secti navium , cum in terram imperator existet, cum ipsi neque repugnare , neque mari effugere ullo modo possent , appulsis ad Elorum navibus , Cleomenem persecuti sunt . Tunc praedonum dux Heracleo , repente , praeter spem , non sua virtute , sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi Romani in litus expulsam , & ejectam , cum primum advesperasceret, inflammari, incendique justit. O tempus miserum , atque acerbum provinciae Siciliae t o casum illum multis innocentibus calamitosum , atque su ne-stumi o illius nequitiam, ac turpitudinem singularem l Una, atque eadem nox erat, qua praetor amoris turpissimi flamma, ac classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat. Affertur nocte intempesta gravis hujusce mali nuntius Syracusas: curritur ad paetorium , quo istum e convivio illo praeclaro reduxerant paulo ante mulieres cum cantu , atque symphonia. Cleomenes , quanquam nox erat , tamen in publico e me non audet : includit se domi : neque aderat uxor , quae consolari hominem in malis posset . Huius autem praeclari imperatoris ita erat severa domi disciplina , ut in re tanta , in tam gravi nuntio nemo admitte-Tetur : nemo esset, qui auderet aut dormientem excitare , aut interpellare vigilantem . Iam vero , re ab omnibus cognita , concursabat urbe tota maxima multitudo . Non enim , sicut antea consuetudo erat , praedonum adventum significabat ignis

e specula sublatus , aut tumulo , sed flamma ex ipso incendio

543쪽

ACTIONIS II. LIBER V. 537

navium,& calamitatem acceptam,& periculum reliquum nuntiabat . XXXVI. Cum praetor quaereretur; Sc constaret, ei neminemiuintiasse : fit ad domum ejus cum clamore concursus , atque impetus. Tum iste excitatus exit : audit rem omnem ex Timarchide : sagum sumit . Lucebat jam fere e procedit in me

dium , vini, somni , stupri plenus . Excipitur ab omnibus Giusmodi clamore , ut ei Lampsaceni 7' periculi similitudo versaretur ante oculos . Hoc etiam majus hoc videbatur , quod in odio simili multitudo hominum haec erat maxima . Tum istius acta ZZ commemorabatur : tum flagitiosa illa convivia: tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim : tum quaerebatur ex ipso palam , tot dies continuos, per quos nun

quam visus esset , ubi fuisset , quid egisset tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagitabatur : neque quidquam propius est factum , quam ut illud Uticense γ' exemplum de

Adriano transferretur Syracusas, ut duo sepulcra duorum praetorum improborum , duabusque in provinciis constituerentur. Verum habita est a multitudine ratio temporis , habita est tumultus, habita etiam dignitatis , existimationisque communis , quod is est conventus Syracusis civium Romanorum , ut non modo illa provincia, verum etiam hac republica dignissimus existimetur. Confirmant ipsi se , cum is etiam tum semisomnis stuperet: arma capiunt e totum forum : atque insulam , quae est urbis magna pars, complent . Unam illam solam noctem praedones ad Elorum commorati , cum fumantes etiam nostras naves reliquissent, accedere incipiunt ad Syracusas . Qui videlicet saepe audissent, nihil esse pulchrius , quam

Syracusarum m nia, ac portus , statuerant , sese, si ea Verre praetore non vidissent , nunquam esse visuros.

XXXVII. Ac primo ad illa aestiva praetoris accedunt, ipsam illam ad partem litoris, ubi iste per eos dies , tabernaculis positis, castra luxuriae collocarat. Quem posteaquam inanein

Iocum offenderunt, ' praetorem commovisse ex eo loco castra sense

76 Lampsacιni J Vide lib. I. eap. a . 78 inicens. I vide lib. I. 17. 7 alia I Pro littore.

544쪽

338 IN VERREM

senserunt : statim sine ullo metu in portum ipsum penetrare coeperunt. Cum in portum dico, Iudices, s explanandum est enim diligentius; eorum causa, qui locum ignorant in urbem dico, atque in urbis intimam partem venisse piratas . Non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitur , & concluditur: non ut alluantur a mari moenia extrema , sed influat in urbis sinum portus . Hic, te praetore , Heracleo archipirata cum quatuor myoparonibus parvis ad arbitrium suum navigavit. Pro dii immortalest piraticus myoparo, cum imperium populi Romani, nomen, ac fasces essent Syracusis, usque ad forum , & ad omnes urbis crepidines δ' accessit : quo neque Carthaginensium gloriosissimae classes , cum mari plurimum poterant , multis bellis saepe conatae, unquam adspirare potuerunt; neque populi Romani invicta ante te praetorem gloria illa navalis , unquam tot Punicis , Siciliensibusque bellis penetrare potuit : qui locu vejusmodi est , ut ante Syracusani in moenibus suis, in urbe , in foro hostem armatum, ac vi Elorem , quam in portu ullam hostium navem viderent. Hic , te praetore , praedonum naviculae pervagatae sunt, quo Atheniensium classis sola , post hominum memoriam , ccc navibus, vi, ac multitudine invasit rquae in eo ipso portu, loci ipsius, portusque natura, victa '', atque superata est . Hic primum opes illius civitatis victae , comminutae, depressaeque sunt : in hoc portu , Atheniensium nobilitatis, imperii, gloriae naufragium factum existimatur. XXXVIII. Eone pirata penetravit, quo simul atque adisset, non modo a latere, sed etiam a tergo magnam partem urbis relinqueret P Insulam totam praetervectus est: quae est urbis magna pars ' Syracusis suo nomine , ac moenibus . Quo in

loco

o crepidines 3 sunt amere saeto qua lea. esse . qui eis ti,M Draetisis Da nomine Θ o, ad fluminis ripam aediticati , quibus fluis rivini,tia. Sie sane Reg. eod. Sententia est i quaesus coercentur , & in alveo continentue . est urbs, qua suum habet nomen & sua pecu. Hortensisa. liaria misitia. Nomen est , insula . D8o M a Anno io. belli Peloponnes an is quidem hae verba , quae non agnoscit Re te Christum 4 3. Vide Thucyd. lib. o. D pius , spuria sunt & delenda , virbia multa .em. pars. Cur enim Cicero repetat , quod palmsi stia es vi sis maena para J Lambinus eis ante dixerat , Insulam esse maenam paseia margine notat ex veteri libro legendum tem urbi x ὶ sic enim paulo superius et a marapiunt a

545쪽

ACTIONIS II. LIBER V. 339

loco majores ut ante dixi Syracusanum quemquam habi

tare vetuerunt: quod , qui illam partem urbis tenerent, in eorum potestatem portum suturum intelligebant . At quemadmodum est pervagatus ' radices palmarum agrestium , quas in nostris navibus invenerant , jaciebant, ut mmnes illius improbitatem , & calamitatem Siciliae possent cognoscere . Siculosne milites ρ aratorum ne liberos Τ quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant, ut populo Romano, totique Italiae suppeditare possent '', eosne in insula Cereris natos , ubi primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos, a quo majores eorum caeteros quoque, frugibus inventis, removerunt ρ Te praetore , Siculi milites palmarum stirpibus, praedones Siculo frumento alebantur. O spectaculum miserum , atque acerbum l ludibrio esse Urbis gloriam , & populi Romani nomen ; hominum conVentu , atque multitudine; piratico myoparone, in portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere piratam ἰ cum praetoris nequissimi, inertissimique oculos praedonum remi respergerent Posteaquam e portu piratae non metu aliquo affecti ,

sed satietate exierant : tum coeperunt quaerere homines causam

illius tantae calamitatis. Dicere omnes , & palam disputare ,

minime esse mirandum , si, militibus, remigibusque dimissis ,

reliquis egestate & fame perditis, praetore tot dies cum mulierculis perpotante , tanta ignominia & calamitas esset accepta . Haec autem istius vituperatio , atque infamia confirmab tur eorum sermone , qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant : qui ex illo numero reliqui Syracusas, classe amissa , refugerant . Dicebant, quos ex sua quisque navi mi iasos sciret esse . Res erat clara : neque solum argumentis, sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur .

XXXIX. Homo certior fit, agi nihil in foro, & conventu tota die , nisi hoc quaeri a navare his , quemadmodum classis

esset

rapiant , totum forum atque Asiatim , quaod vitate masna pris , remptiνent . Num est Tullianae eopiae sine necessitate verba eadem

repetere Τ Posset quoque deleti Dracos , s

sa svpedisare pos/nt 3 Legendum opinor posset, numero singulari 1 in se, sufficere &saris esse posset. Idem lib. a. os. o. aas uo

546쪽

s o IN VERRE M

ellet amissa . Illos respondere , & docere unumquemque , misiasione remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore , & fuga. Quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coe pit . Causam sibi dicendam '' esse statuerat jam ante , quam hoc usu veniret , ita ut ipsum priore actione dicere audistis. Videbat, illis navare his testibus , tantum hoc crimen sustineia re se nullo modo posse . Consilium capit primo stultum , v runtamen clemens. Cleomenem , & navarchos ad se vocari iubet. Veniunt. Accusat eos, quod hujusmodi de se sermones habuerint: rogat, ut id facere desistant, & in sua quisque navi dicat se tantum habuisse nautarum, quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. Illi enimvero se ostendunt , quod vellet, esse facturos. Iste non procrastinat : advocat amicos statim : quaerit ex his singillatim , quot quisque nautas

habuerit . Respondit unusquisque , ut erat praeceptum . Iste in tabulas refert : obsignat signis amicorum , providens homo eui contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione uteretur. Derillim credo esse hominem amentem a suis consiliariis,& admonitum , hasce ei tabulas nihil profuturas : etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. Iam iste erat hac stultitia multis in rebus usus , ut publice quoque, quae vellet, in civitatum literis & tolli , & reserti juberet r quae omnia nunc intelligit sibi nihil prodesse, poste quam certis literis, testibus, auctoritatibusque convincitur . XL. Ubi hoc videt , illorum consessionem , testificationem suam, tabulas sibi nullo adiumento suturas 'Τ : init consilium,

83 Rane νas bis in labere 3 Moe eonsi; um viri eruditi , praecipue victorius In animad- capere: ita sua caula defensione n inedita- versionibu in nostrum Ciceronem. Puto h ri. NMe nantis. iuq rei hie quoque manifestis imum exemplum 84 Causam sbi dicendam I se aceusaltim esse. Nam hae verba AIajtim eo essσnem , Iri iudicaverat. Hortensiisa. t. tis eariovem I. m. sui me explicationem mara 8s Ubi hae videt, tuo tim eo js pau/jis, ε.- tini adii tam , qua silnifiearetve quid velit Iliscationem suam, tabulas sώ. ΛυIIo aditim.is. verbum tabulas , nimirum in quibus scriptata Ditiνοι J Multis laciniis, qui prosem, sunt st illorum eonfessio , quae eadem esset sua te aut a maeistris seriptore antiquo distipulis stificatio. Nam primo vides alterutrum abun- exponentibus , & ab his maestinibus adscri- dare, ilimum eo clauem , &c. rabuIai. Cur Ita sunt, onerati sunt non Tulliti, sol u. , enim addidisset rabular , s iam memini seeed plerique veteres, ut dudum conquesti sunt eo egonis, de resistationιs 3 Dein cur die

547쪽

ACTIONIS II. LIBER V. Grvon improbi praetoris nam id quidem esset serendum ) sed

importuni , atque amenti S tyranni . Statuit, si hoc crimen extenuare vellet, nam omnino tolli posse non arbitrabitur nauarchos omnes , testes sui sceleris, vita esse privandos. Occurrebat 1lla ratio : Quid Cleomene fiet 8 poterone animadve tere in eos, quos dicto audientes esse iussi : missiim facere eum, cui imperium, potestatemque permisi P poterone eos afficere supplicio, qui Cleomenem secuti sunt : ignoscere Cleo

meni, qui secum sugere, & se consequi jussit ν poterone in

eos esse vehemens, qui naves inanes non modo habuerunt, 1ed etiam apertas : in eum dissoluit iς, qui solus habuerit con-ltratam navem, & minus exinanitam 8 Pereat Cleomenes una.

ubi fides ubi execrationes 3 ubi dextrae, complexusque 3 ubi illud contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo litore . Fieri nullo modo poterat, quin Cleomeni parceretur . Cleomenem vocat. Dicit et , s. statuisse animadvertere in omnes navarchos e Ita sui periculi rationes ferre, ac postulare. Γibi uni parcam, & totius istius culpae crimen, vituneia rationemque inconstantiae potius suscipiam , quam aut in te sim crudelis, aut tot tam graves testes vivos, incolumesque esse patiar. Agit gratias Cleomenes, approbat consilium : di

cit , ita fieri oportere . Admonet tamen illud , quod istu su gerat, in Phalargum Centuri pinum , navarchum , non posse animadverti , proprerea quod secum fuisset una in Centi bina quadriremi Quid ergo iste homo ex ejusmodi civitate, adolescens nobilissimus, testis relinquetur Z In praes Entia, innuit Cleomenes , quoniam ita necesse est : sed poli aliquid vid: bi mus , ne iste nobis obitare possit . XLI. Haec posteaquam acta , & constituta sunt, procedit iste

repente e praetorio , inflammatus scelere , surore, crudelitate In forum venit: navarchos vocari jubet. Qui nihil metuerent

ret t.' rationem suam , quae a navarchis da. ta erat de illius acti poitu dicendum sitis set , 1. 3 scorionem tuorum . Nam risi eo iamea non est testina niuin , quod de rebu meis ab alii, milii datur , sed qua em tess. tu in Deio , quid norim , aut quae niea st de alisterius negotio sententia . Cic. r. ad famil.

testifieatio dici, sed Pompeii. Nullus plane dubito Tullium serti'siste: Gi Me --,--

548쪽

s et IN VERREM

nihil suspicarentur, statim accurrunt. Iste hominibus miseris, innocenti busque injici catenas imperat . Implorare illi fidem populi Romani, & quare id faceret, rogare . Tunc iste hoe causae dicit , quod classem praedonibus prodidissent . Fit clamor , Sc admiratio populi, tantam esse in homine impudentiam , atque audaciam , ut aliis causam calamitatis attribueret , quae Omnis propter avaritiam ipsius accidisset: aut, cum ipse praedonum socius putaretur, aliis proditionis crimen inferret : deinde , hoc quintodecimo die crimen esse natum , postquam classis esset anusia . Cum haec fierent, quaerebatur , ubi esset Cleomenes 3 non quo

illum ipsum , cujusmodi esset, quisquam supplicio , propter illud incommodum , dignum putaret . Nam quid Cleomenes facere potuit Τ non enim possiim quemquam insimulare falso quid , inquam , magnopere Cleomenes facere potuit , istius avaritia navibus exinanitis 3 Atque eum vident sedere ad latus praetoris, R ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare . Tum vero omnibus indignissimum visum est , homines honestissimos, electos ex suis civitatibus , in serrum, ataque in vincula conjectos: Cleomenem propter flagitiorum , ac turpitudinis societatem , familiarissimum esse praetoris . Apponitur his tamen accusator Naevius Turpio quidam , qui , C. Sacerdote praetore , iniuriarum damnatus est '' , homo bene appositus ad istius audaciam : quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia , praecursorem habere solebat,& emissarium . XLII. Veniunt Syracusas parentes, propinquique miserorum adolescentium , hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio : vinctos aspiciunt catenis liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo , & cervicibus suis sustinerent. Adsunt , defendunt , proclamant i fidem tuam , quae nusquam erat, nec un quam fuit, implorant . Pater aderat Dexio Tyndaritanus , homo nobilissimus, hospes tuus, cujus tu domi sueras, quem hospitem appellaras . Eum cum illa auctoritate , & miteria

vide

cuiusmia. I siue nocens , sue ἱnn, 8 Ini,Virium damisattis 3 Sinnisecat illum cens. Maiebat Man. evitisecti, mali, Lamia infamem fuisse : ae propterea ad accusatio

cuicuimodi. nem non admittendum. Hotomam

549쪽

ACTIONIS II. LIBER V. 5 3

videres praeditum ' , non te ejus lacrymae , non senectus, non hospitii jus, atque nomen a scelere aliquam ad partem hum

nitatis revocare potuit.

Sed quid ego hospitii jura in hac tam immani bellua com

memoro P qui Sthenium Thermitanum , hospitem suum , cujus domum per hospitium exhausit, & exinanivit, absentem in reos retulerit , causa indicta, capite damnarit: ab eo nunc hospitiorum jura, atque ossicia quaeramus 3 Cum homine enim crudeli nobis res est, an cum sera , atque immani bellua P Te patris lacrumae de innocentis filii periculo non movebant cum patrem domi reliquisses: filium tecum haberes: te neque pM-1ens filius de liberorum caritate , neque absens pater de indulgentia patria commonebat Θ Catenas habebat hospes tuus Ari-

steus, Dexionis filius. Quid ita λ Prodiderat classem . Quod ob

praemium P Deseruerat exercitum . Quid Cleomenes 3 Ignavuς

fuerat. At eum tu ob virtutem corona aurea donaras. Dimiserat nautas . Tu ab omnibus mercedem missionis acceperas.

Alter parens ex altera parila erat Herbi tensis Eubulida, homo domi suae clarus & nobilis : qui , quia Cleomenem in desendendo filio laeserat , nudus pene est destitutus '' Quid erat autem , quod quisquam diceret , aut defenderet Cleomenem nominare non licet. At causa cogit. Moriere , si appellaris.

Nunquam enim iste est cuiquam mediocriter minatus. At remiges non erant. Praetorem tu accusas 3 frange cervicem . Si

neque praetorem , neque praetoris aemulum appellare licebit, cum in his duobuς tota causa sit: quid futurum est XLIII. Dicit etiam causam Heraclius Segestanus, homo d mi sitae summo loco natus - Audite , ut vestra humanitas postulat, judices . Audietis enim de magnis incommodis, injuriisque lociorum . Hunc scitote fuisse Heraclium in ea causa , qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, &jussu ejus, qui potestatem habuit, cum commeatu, SyracusiSV y y a rema

88 Cuis. Ala atistioraro, ω miseνia vitarier raditiam J Culielmius , quod Cuiacianus non haberet copulam , divinat , -- .IIa atim iarate, miseria vidisee priuisum . Tu, inquit , Vetres, cum hospitem tuum videres, & a ctoritate praetoris esses , videres , inquam .hospitem tuum nil seria perditum . Guterus 8o Dessististis I id est, constitutu & subisaud. in θνε, ad virgarum nimirum poenam

Hortensias .

550쪽

remanserit . Iste certe neque prodidit classem , neque metu perterritus fugit, neque exercitum deleniit. Etenim tunc es- 1 et hoc animadversum =', cum classis Syracusis proficiscebatur. Is tamen in eadem causa suit, quasi est et in aliquo manifesto scelere deprehensus : in quem ne salso quidem causa conferri criminis potuit.

Fuit in illis navarchis Heracliensis quidam Furius nam h bent illi nonnulla huiuscemodi Latina nomina ) homo , quan

diu vixit, domi suae non s9lum '', post mortem tota Sicilia clarus, & nobilis. In quo homine tantum animi suit , non solum ut istum libere laederet; nam id quidem , quoniam moriendum videbat, sine periculo se facere intelligebat : verum ,

morte proposita , cum lacrymans in carcere mater noctes, diesque assideret, defensionem causae suae scripsit: quam nunc ne

mo est in Sicilia , quin habeat , quin legat, quin tui sceleris

& crudelitatis ex illa oratione commones at . In qua docet, quot a civitate sua nautas acceperit : quot & quanti quemque dimiserit: quot secum habuerit : item de caueris navibus diiscit . Quae cum apud te diceret , virgis oculi verberabantur. Ille morte proposita , facile dolorem corporis patiebatur. Cla

mabat , id quod scriptum reliquit, Facinus esse indignum , plus impudicissimae mulieris apud te ad Cleomenis faIuton, quam de sua

mira lacrymas matris valere.

Deinde etiam illud video esse dimim , quod , si recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille iam in ipsa morte de vobis praedicavit: Non posse Verrem, reses interficiendo, crimina sua extinguere e graviorem apud sapientes iudices se fore ab inferis resem , quam Ii τλus in judicium produceretur : rvm ,

Etenim euue osset hae an naudiersiis II eum hiuae obscurant , prinas, periodus, quae sedem mutavit; feetindo, ellips aliquo veris horum. Ordo est fit. sensust scitote Heraclium . cum caeteri navi parent, Syracuss re. Bransisse . Qua de remansione non ea quod quisquam dubitet. Si enim in aliqua rauisuisset , tune esset hoe facile animaduersumali omnibus, cum et istis proficisceliatur, iteraclium una cum caeteris Nauarchis profici

si Non solum a Mihi uidentur hac verbanan solum nescio unde irrepsin. vide quam omnia sint plana, s scrihas , Homo, quan diti misit, isnuri stiae; post mortem rota Siesιraelorus ει ne lie. In patria sua stat clarus Seussi uratus. quamdiu superstes stiit; post moris tein , totam Siciliam eius nomen est pervatatum cum manna illius laude , propter ilis iam defensonem, quam in carcere scripst . Manu: ius delet non, & retinet surum. Vide. tur irreps 'e e et sequente versu non se tim ut ιιιιι I, p.ra laederat. Gravius.

SEARCH

MENU NAVIGATION