장음표시 사용
551쪽
maritiae fiunt, s viverer ; nunc , cum ita esset necatus , steteris, audaciae , crudelitatis testem fore . Iam illa praeclara : Non res uva modo catervas , cum rva res ageretur , sed a diis manibus innocentium poenas , sceleratorumque furias tu tuum iudicium esse venturas e sese ideo leviorem casum suum fingere , quod iam aure aciem fecurium tuarum , Sestiquo , tui caruscis , vultum o manum vidissi, cum in conυentu civium Romanorum iussu tuo si curi cives Romani ferirentur . Ne multa , Iudices ; libertate ,
quam vos sociis dedistis , hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est . XLIV. Condemnat omnes de consilii sententia . Tamen neque iste in tanta re, tot hominum, totque civium causa, P. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum e cujus consilio uteretur : neque P. Cervium , talem virum , legatum , qui, quia
legatus, illo praetore , in Sicilia fuit , primus ab isto iudex rejectus est e sed de latronum , hoc est, de comitum suorum
Hic cundit Siculi , fidelissimi , atque antiquishmi socii , plurimis assem beneficiis a maioribus nostris , graviter commoUemtur , & de suis periculis , fortunisque omnibus pertimescunt . Illam clementiam , mansuetudinemque nostri imperii in tantam crudelitatem , inhumanitatemque esse conversam I condemnari tot homines uno tempore nullo crimine i defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte
innocentium quaerere t Nihil addi jam videtur, Iudices, ad
hanc improbitatem , amentiam , crudelitatemque posse . Et recte nihil videtur. Nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnes , multumque superabit. Sed secum ipse certat: id agit, ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalargum Centuri pinum dixeram exceptum esse a Cleomene, quod in ejus quadriremi Cleomenes vectus esset: tamen , quia pertimuerat adolescens , quod eandem suam causam videbat esse, quam illorum , qui innocentes peribant; ad hominem acincedit Timarchides: a securi negat ei esse periculum : virgis ne caederetur, monet ut caveat. Ne multa , ipsum dicere adolescentem audistis, se ob hunc virgarum metum pecuniam Ti
552쪽
marchidi numerasse . Levia sunt haec in hoc reo crimina . Metum virgarum navarchus nobilissimae civitatiς pretio redemit thumanum . Alius , ne condemnaretur , pecuniam dedit: usitatum est . Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem : nova postulat, inaudita desiderat: non de prae
tore Siciliae , sed de crudelissimo tyranno fieri iudicium arbi
XLV. Includuntur in carcerem condemnati: supplicium comstituitur in illos: sumitur de miseris parentibus navarchorum 2 prohibentur adire ad filios : prohibentur liberis sitis cibum , vestitumque ferre. Patres hi , quos videtis , iacebant in limine , matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris, ab extremo complexu liberum exclusae et quae nihil aliud orabant, nisi ut filiorum extremum spiritum ore excipere sibi liceret Aderat ianitor carceris , carnifex praetoris , mors, terrorque sociorum & civium , lictor Sestius: cui ex omni gemitu , doloreque certa merces comparabatur. Ut adeas, tantum dabis: ut cibum tibi intro serre liceat , tantum . Nemo recusabat .
Quid Θ ut uno ictu securis asseram mortem filio tuo, quid dabis P ne diu crucietur Τ ne saepius seriatur ρ ne cum sensu doloris aliquo , aut cruciatu spiritus auferatur ' Etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur O magnum , atque intolerandum dolorem I o graVem , acerbamque fortunam i non vitam liberum , sed. mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes Atque ipsi etiam adolescentes cum Sestio de eadem plaga , & de uno illo ictu loquebantur . Idque postremum parentes suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui gratia lictori pecunia daretur Multi Sc graves. dolores inventi parentibus , Sc propinquis: multi LVeruntamen mors sit extrema. Non erit. Estne aliquid ultra, quo progredi crudelitas possit ξ Reperietur Nam , illorum liberi cum erunt securi percussi, ac necati , corpora feris objicientur Hoc si luctuosum est parenti , redimat pretio sep liendi potestatem . Onasum Segestanum , hominem nobilem , dicere audistis, se ob sepulturam Heraclii navarchi pecuniam Timarchidi dinu
553쪽
merasse . Hoc ne possis dicere e patres enim veniunt M , amis
si, filiis , irati) vir primarius , homo nobilissimus, dicit : ne que de filio dicit. Iam hoc , quis tum fuit Syracusis , quin
audierit, quin sciat , has per Timarchidem pastiones sepulturae cum vivis etiam illis esse iactas Non palam cum Timaris chide loquebantur non omnes omnium propinqui adhibebantur Z non palam vivorum funera locabantur λ Quibus rebus omnibus actis , atque decisis , producuntur e carcere , & deligantur ad palum. XLVI. Quis tam fuit illo tempore durus & ferreus, quis
tam inhumanus , praeter unum te, qui non illorum aetate , nobilitate , miseria commoveretur ρ Ecquis fuit, quin lacrymaretur 3 quin ita calamitatem putaret illorum , ut fortunam tamen non alienam , periculum autem commune agi arbitraretur Τ Feriuntur securi . Laetaris tu in omnium gemitu , & triumphas : testes avaritiae tu e gaudes esse sublatos. Errabas, Verres, & vehementer errabas, cum te maculas furtorum , 3c flagitiorum tuorum , sociorum innocentium sangi ii ne eluere a bitrabare : praeceps amentia serebare , qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare . Etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propim qui neque tibi, neque illis desunt: tamen ex illo ipso num ro navarchorum aliqui vivunt, & adiunt : quos, ut mihi via detur , ab illorum innocentium poena sertuna ad hanc causam reservavit. Adest Philargus Haluntinus, qui, quia cum Cleomene non fugit, oppressus a praedonibus, & captus est: cui calamitas saluti fuit: qui , nin captus a piratis esset, in hunc praedonem sociorum incidisset. Dicet is pro testimonio , de missione nautarum , de fame , de Cleomenis fuga. Adest Centuri pinus Phalargus , in amplissima civitate , amplissimo loco natus. Eadem dicit : nulla in re discrepat.
Per deos immortalesl Judices , quo tandem animo sedetis aut quemadmodum auditis Z Utrum ego desipio, & plus quam satiso, par ερ -- ωen;une I sensus est . Dico ἡendum patribus non esse , quas hue testes de eo qui non filii , sed alieni corporis se- veniant irati propter amissos filios. Humna peliendi potestatem redemit pretio . Praecisa istis. tibi eavillandi occasone , ac dicendi , cre-
554쪽
satis est , doleo in tanta calamitate , miseriaque sociorum an vos quoque hic acerbissimus innocentium cruciatus, 3 moeror pari leniti doloris afflicit λ Ego enim cum Herbi tensem , cum Heracliensem securi esse percussum dico , versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis.
XLVII. Eorumne populorum ci Ves, eorum ne agrorum alumnos , ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae, illorum operis, ac laboribus quaeritur; qui a parentibus , spe nostri imperii, nostraeque aequitatis, suscepti , educ lique sunt ; ad C. Verris nefariam immanitatem , & ad ejus securem senestam esse servatos P Cum mihi Tyndaritani ill usvenit in mentem , cum Segestani, tum jura simul civitatum ,
atque ossicia considero . Quas urbes P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est , eas C. Verres non solum illis ornamentis , sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit . En quod Tyndaritani libenter praedicent : Nos iu septemdecim populis Siciliae numeramur 'Τ : nos femper in omni
bos Punicis , Siciliensibusque bellis amicitiam , fidemque populi
Romani secuti fumus : a uobis omnia populo Romano fomper , ct belli ad menta , o pacis ornamenta admini rata sunt. Multum vero haec his iura profuerunt in istius imperio , ac potestate . Vestros quondam nautas '' contra Carthaginem Scipio duxit : at nunc naVPS contra praedones pene inanes Cleomenes
ducit Vobiscum Africanus hostium spolia , D pramaia laudis communicavit: at nunc per me spoliati , nave a praedonibus abducta , ipsi in hostium numero , locoque ducemini . Quid vero Θ Illa Segestanorum non solum literis tradita , neque commemorata verbis, sed multis ossiciis illorum usurpata , & con
o3 NMmeramυν J V sorius edidit , non eia vanane. Neque aliter legit Si anni u de Iure Provine. lib. I. cap. 3. Et recte quidem . Dixit enim Cieero, lih. li L cap. 6, perpatiis cos , hoc est, septemdecim, sui se civitate , quae helio Rhactae suerint, di duri u caeteris tractatae, quod opem Cartha inensibus coti-tra Romano; tulissent . Si ero, in illis se-M: emdecim Tyndaritani numerantur, ut hoc loeo ipsi de se erinsirentur , quomodo ora dicare de se possunt , atque commemorare se in omnibuq bellis amicitiam fidemque populi Romani secutris suisse λ Hie inter se ruinen in . sed nodus hic Lelle solvetur, s men.
dum agnoscas, uti necesse est , in verbo nu- an rutiνοῦ ti pro eo reprariau , non eramus . Sic omnia recte procedent. Monensus. ς ιλιναι stiori tim nant ar J Verba sene verris, Siculorum orat;onem irridentis, unde
deesse quiddam suspicari licet , in quibu
Verrem hoe modo respondere orator admo nebat . 1 ot ornames.
555쪽
probata cognatio 'Τ , quos tandem Ductus hujusce necessitudinis in istius imperio iustit Z Nempe hoc fuit iure, judices, ut ex sinu patris nobilissimus adolescens , & e complexu matris ereptus innocens filius , istius carnifici Sestio dederetur . Cui
civitati majores nostri maximos agros, atque optimos concesserunt: quam immunem esse voluerunt : haec tanta apud te
cognationis, fidelitatis, vetustatis auctoritate , ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius honestissimi , atque innocentissimi ci
vis mortem , & sanguinem deprecaretur .
XLVIII. Quo confugient socii Z quem implorabunt 8 qua spe
denique , ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseritis Ad senatum devenient, qui de Verre supplicium sumat Non est usitatum , non senatorium 'M . Ad populum Romanum comsugient ρ Facilis est causa 'η populi . Legem enim sociorum causa jussisse , & vos ei legi custodes , ac vindices praeposuisse dicet . Hic locus est igitur unus , quo perfugiant : hic portus ,
haec arx, haec ara sociorum e quo quidem nunc non ita comfugiunt , ut antea in suis repetendis rebus solebant . Non argentum , non aurum , non Vestem , non mancipia repetunt rnon ornamenta , quae ex urbibus , sanisque erepta sunt . Me
tuunt homines imperiti , ne jam haec populus Romanus conia cedat , & jam fieri velit. Patimur enim jam multos annos,
& si lemus, cum videamus , ad paucos homines omnes omnium nationum pecunias pervenisse . Quod eo masis ferre aequo antimo , atque concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat :nemo laborat, ut obscura sua cupiditas esse videatur. In urbe nostra pulcherrima , atque ornatissima , quod signum,
quae tabula picta est , quae non ab hostibus victis capta , atque apportata sit ξ At istorum villae , sociorum fidelissimorum& plurimis, & pulcherrimis spoliis ornatae , resertaeque sunt. m. IV. Z et et Ubi
Caenotia 4 propter suam, eandem eum Romnis, ab iEnea ductam originem. supra lib. 4. cap. 33. Hortensus. ρε Mis senatoriam J Non pertinet ad sena. tores , reos nocentes punire . Audit senatus sociorum querelas : erimina vero iudicibus committuntur, oui reorum causas coanciscunt, non in curia, sed in soro, ubi iudicia exeris centur; neque ex s. C. sed ex populi lege.
Facile populus excusabit se, quominus eorum causam cognostat. Vestrum enim, I iees , hoe munus esse dieet, eum uos legi repetu darum , ouam ipse iussit , praeposuerit . Pa
sulus duilis de eriminibus , nisi de predueruione , iudicabat. Idem .
556쪽
Ubi pecunias exterarum nationum esse arbitramini , quibuet nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum , Cyzicum , Mia
letum , Chium , Samum , totam denique Asiam , Achaiam , Gradiciam , Siciliam , jam in paucis villis inclusas esse videatig 3 Sed hac , ut dico , omnia jam socii vestri relinquunt, & ne gligunt, judices. Ne publice a populo Romano spoliarentur;
ossiciis , ac fide providerunt. Paucorum cupiditati tum , cum obsit fere non poterant, tamen sussicere aliquo modo poterant. Nunc vero jam adempta est non modo resistendi , verum etiam suppeditandi facultas . Itaque res suas negligunt. Pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur , non repetunt : relin quunt , Sc negligunt . Hoc jam ornatu ad vos confugiunt.
Aspicite , aspicite , Judices , squalorem , sordesque socio
XLIX. Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste , domo sita tota expilata , mentionem tuorum furtorum
non facit: sese ipsum abs te repetit, nihil amplius . Totum enim tua libidine, & scelere ex sua patria , in qua multis virtutibus , & beneficiis floruit princeps ) sustulisti. Dexio hie , quem videtis, non quae Publice Tyndari , non quae privatim sibi eripuisti , sed unicum miser abs te filium optimum , atisque innocentissimum flagitat . Non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum , sed ex tua calamitate , cineri, atque otabit; filii sui solatium vult aliquod reportare . Hic tam grandis natu Eubulida , hoc tantum , exacta aetate , laboris, itinerisque suscepit, non ut aliquid ex suis bonis recuperaretῖ sed ut, quibus oculis cruentas cervices filii sui viderat, iisdem te
Si per L. Metellum licitum esset, Iudices, matres illorum,
uxores, sororesque veniebant. Quarum una , cum e3o ad Heracliam noctu accederem , cum omnibus matronis eius ciUitaintis , & cum multis facibus mihi obviam venit, & ita me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, filii nomen implorans, mihi ad pedes misera iacuit, quasi ego eracitare filium eius ab inseris possem . Faciebant hoc idem in caeteris civitatibus grandes natu matres, & item parvuli liberimi seis
557쪽
miserorum : quorum utrorumque aetas laborem , & industriam meam , fidem , & misericordiam vestram requirebat. Itaque ad me, Judices, praeter caeteras hanc querimoniam Sicilia detulit . Lacrymis ego ad hoc, non gloria inductus
accessi : ne falsa damnatio, ne carcer , ne catenae , ne Verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguium corpora mortuorum , ne moeror parentum , ac propinquorum, magistratibus nostris quHtui posset elle . Hunc ego si metum Siciliae, damnatione istius, per vestram fidem , & severitatem dejecero , Judices : satis ossicio meo , satis illorum voluntati, qui a me hoc petiverunt, factum esse arbitrabor. L. Quapropter si quem sorte inveneris, qui hoc navale crimen conetur defendere , is ita defendat: illa communia , quae ad causam nihil pertinent , praetermittat; me culpam fortunaeas lignare =', calamitatem crimini dare : me amissionem classis objicere ; cum multi viri sortes in communi, incertoque periculo belli , & terra , & mari saepe offenderint . Nullam tibi obiicio fortunam : nihil est , quod cauerorum res minus commode gestas proferas : nihil est, quod multorum naufragia soriatunae colligas. Ego naves inanes suisse dico et remiges, nautanqtie dimisses : reliquos stirpibus vixisse palmarum : p esuisse classi populi Romani Siculum ; perpetuo sociis V, atque amicis, Syracusaniam : te illo tempore ipso , superioribusque die.
bus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico : harum rerum omnium auctores, testesque produco . Num tibi insultare in calamitate , num intercludere persu-gium fortunae , num casus bellicos exprobrare , aut objicere videor tametsi solent hi fortunam sibi objici nolle, qui se somtunae commiserunt , qui in ejus periculis sunt , ac varietate versati . Istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit. Homines enim in prauiis , non in conviviis , belli fortunam tentare, ac periclitari solent. In illa autem calamitate
os Me eulpatis se tuni J Videtur P., 8rtia soriis 3 Centuri pinis. qui perlegendum, Ctirpatu ιονttina hemini a Fflua e . peιtia socii fuerunt. Sνraevianum, id est, ex Itaque mox ita loquitur, Molam rabi obiicia urbe quae semper hostis fuit. Norrens causa u . HOtovianus.
558쪽
non Martem fuisse communem , sed Venerem possumus dicere. Quod si fortunam objici tibi non oportet, cur tu fortunae illorum innocentium veniam , ac locum non dedisti λEtiam illud praecidas licet, te , quod supplicium more maiorum sumpseris , securique percusseris , idcirco a me in crimen , 3c invidiam vocari . Non in supplicio crimen meum
vertitur: non ego securi nego quemquam seriri debere : non ego metum ex re militari, non severitatem imperii, non poenam flagitii, tolli dico oportere. Fateor non modo in socios, sed etiam in cives , militesque nostros, persaepe esse severe , ac vehementer vindicatum. Quare haec quoque praetermittas licet. LI. Ego culpam non in navarchis, sed in te fuisse demonstro : te pretio milites, remigesque dimisisse arguo . Hoc navarchi reliqui dicunt: hoc Netinorum foederata civitas publice dicit : hoc Herbi tenses , hoc Amestratini , hoc Ennenses , hoc rigyrinenses, Tyndaritani , Locrenses publice dicunt: tuus de- Dique testis, tuus imperator, tuus hospes Cleomenes hoc dicit , sese in terram esse egressiim , uti Pachyno , e terrestri praesidio , milites colligeret, quos in navibus collocaret . Quod
certe non fecisset , si suum numerum naves haberent . Ea est enim ratio instructarum , ornatarumque navium, ut non modo
plures, sed ne snguli ''' quidem possint accedere.
Dico praeterea, illos ipsos reliquos nautas same , atque inopia rerum omnium consectos suisse , ac perditos . Dico , aut Omnes extra culpam suisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam suisse , qui optimam navem , plurimos nautas haberet , summum imperium obtineret: aut, si omnes in culpa suerint, non oportuisse Cleomenem constitui spectatorem illorum mortis , atque cruciatus. Dico etiam , in illo supplicio mercedem lacrymarum , mercedem Vulneris, atque plagae , mercedem suneris, ac sepulturae constitui nefas fuisse. Quapropter si mihi respondere voles , haec dicito : classem instructam , atque ornatam fuisse , nullum propugnatorem abfuisse , nullum vacuum transtrum fuisse , remigi rem frumentariam esse suppeditatam , mentiri navarchos, mentiri tot, &
tam Ou. Da m snguli a Ne unus quidem ultra hunc numerum, qui in illis navibas est . M.
559쪽
tam graves civitates, mentiri etiam Siciliam totam e proditum te esse a Cleomene , qui se dixerit exisse in terram, ut Pachyno deduceret milites r animum illis , non copias defuisse :Cleomenem acerrime pugnantem , ab his relictum esse, atque defertum: nummum ob sepulturam datum nemini . Quae si dices aenebere ' . Sin alia dices: quae a me dicta sunt, non refutabis .
LII. Hic tu etiam dicere audebis , - Est in iudicibus ille familiaris meus , es paternus amicus ille λ Non , ut quisque maxime est , qui-cum tibi aliquid sit, ita tui hujuscemodi criminis maxime eum pudet 8 Paternus amicus est . Ipse pater si iudicaret, per deos immortalest quid facere possis cum tibi haec diceret: Tu in provincia populi Romani praetor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum , Mamertinis, ex foedere quam deberent navem , per triennium remisisti : tibi apud eosdem privatim navis oneraria maxima publice est aedificata : tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti: tu pretio remiges dimisisti: tu, cum navis esset a quaestore, &ab legato capta praedonum , archipiratam ab Omnium oculis removisti : tu , qui cives Romani esse dicerentur, qui a multitis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu tuam domum piratas adducere, in judicium archipiratam domo producere a
Tu in provincia tam splendida , apud socios fidelissimos , cives Romanos honestissimos , in metu , periculoque provinciae, dies continuos complures in litore , conviviisque jacuisti: te
per eos dies nemo domi tuae convenire , nemo in foro videre potuit: tu sociorum , atque amicorum ad ea convivia matre
familias adhibuisti : tu inter ejusmodi mulieres praetextatum tuum filium , nepotem meum , collocavisti, ut aetati maxime lubricae, atque incertae , exempla nequitiae parentis vita praeberet e tu praetor in provincia cum tunica , pallioque purpureo Visus es, tu , propter amorem , libidinemque tuam , imperium navium digato populi Romani ademisti , Syracusano
a Tenebaνa I Multorum enim testimonio convincam, elimina haec omnia perperam a te negari. Idem .
560쪽
tradidisti: tui milites in provincia Sicilia frugibus , sciunentoque caruere: tua luxuria , atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta, & incensa est . Post Syracusas conditas, quem in portum nunquam hostis accesserat, in eo , te praetore , primum piratae navigarunt : neque haec tot, tantaque dedecora dissimulatione tua , neque oblivione hominum , ac taciturnitate tegere voluilli ; sed etiam navium praesectos, sine ulla causa , de complexu parentum suorum, hospitum tuorum , ad mortem , cruciatumque rapuisti :neque in parentum lucta , atque lacrymis , te mei nominis commemoratio mitigavit: tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati , sed etiam qiiastui fuit. LIII. Haec si tibi tuus parens diceret, postes ab eo veniam petere ξ posses, ut tibi ignosceret, postulare Z Satis est sad hunSiculis, satis officio, ac necessitudini , Judices, satis promissi, muneri , ac recepto. Rcliqua est ea causa , Judices, quae non iam recepta, sed innata: ncque delata ad me, sed in anima, sensuque meo penitus astixa , atque insita est e quae non ad sociorum salutem , sed ad civium Romanorum , hoc est , ad uniuscujusque nostrum vitam , & sanguinem pertinet . In qua nolite a me , quasi dubium M aliquid , argumenta , Iudices, expectare . Omnia, quae dicam de supplicio civium Romanorum , sic erunt clara, & illustria , ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere possim . kuror enim quidam , sceleris, & audaciae comes, istius effrenatum animum , importunamque naturam tanta oppressit amentia , ut nunquam dubitaret in conventu palam supplicia , quae in convicios maleficii servos constituta sunt, ea in cives Romanoς eXpromere . Viringis quam multos ceciderit, quid ego commemorem p Tantum brevissime dico, Iudices: nullum suit omnino , isto praetore , in hoc genere discrimen . Itaque jam consuetudine ad corpora civium Romanorum , etiam sine istius nutu , ferebatur manus
ipsa lictoris. LIV. Num potes hoc negare , Verres, in foro Lilybaei , maximo conventu, C. Servilium, civem Romanum , in conventu Panormitano veterem negotiatorem , ad tribunal, ante pedes D l c