장음표시 사용
561쪽
des tuos, ad terram , Virgis , & verberibus abjectum p Aude hoc primum negare , si potes. Nemo Lilybaei fuit , quin viderit : nemo in Sicilia, quin audierit . Plagis consectum dico a lictoribus tuis civem Romanum , ante oculos tuos concidisse . Ob quam causam λ dii immortales s tametsi injuriam facio communi causae, & juri civitatis. Quasi enim possit esse ulla causa, cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat , ita quaero , quae in Servilio causa fuerit. Ignoscite in hoc uno , Judices : in caeteris enim non magnopere causas requiram . LO-cutus erat liberius de istius improbitate , atque nequitia . Quod isti simul ac renuntiatum est o hominem jubet Lilybaeum vadimonium Venerio servo promittere. Promittit. Lilybaeum venitur . Cogere eum coepit, cum ageret nemo , nemo postularet, H-S duobus millibus sponsionem facere cum lictore suo , Ni furtis ' quaesum seceret. Recuperatores de cohorte sua dicit daturum . Servilius & recusare , & deprecari , ne iniquis judicibus , nullo adversario , iudicium capitis in se constitue
Haec cum maxime loqueretur, sex lictores eum circumsistunt valentissimi , & ad pulsandos, Verberandosque homines exercitatissimi ; caedunt acerrime virgis : denique proximus lictor ,
misero tundere vehementissime coepit. Itaque illi cum sanguisos, oculosque complesset, concidit; cum illi nihilo minus jacenti latera tunderentur , ut aliquando spondere se diceret. Sic ille assectus, illinc tum pro mortuo sublatus, brevi postea est mortuus. Iste autem homo Venerius, & affluens omni lepore
, Ni stirili J Praecisa locutio , pro , Ni
di,t1De Veriem si tis quae alma face, e . Porro sensu ess r Seruilio crimen hoc Verres affin-xebat ; quasi dixi liet ille, verrem μνtsi stiis dii se j. . id a se dictuni sui iti negabat seris vilius. Nemo eum accusabat . Tamen opia ponit Seruilio adversarium praetor , lictoremisium, quicum sponsionem facere cogitur ser. vilius tu hane formulam a spondeo , aiebat lictor, me duo sestertium millia daturum , ni planum secero dictum a Servilio stillia I erem finiis quaestum fodere . Qua sponsione
pe voeatus Servilius restipulari colebatur his verbis: Spondeo it; dem me duo sestertia daturum , si planum seuerit adversarius a me di ctum suisse Ve jem seriis quae tum sacere . Eiusmodi sponsonum hie erat exitus: Si tu sicatum esset id verbi stratia , a Servilio dictum suime , duo sestertium millia quibus sponsonem secerat, Servilius primo amittere debebat; deinde pati sententiam iudicis . D
3 Conserso I Conversa virna , ut , a qua parte firmior, gravius percuteret. Mantit.
562쪽
& venustate , de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem posuit. Sic etiam fortunis hominum abutebatur ad n
cturna vota cupiditatum suarum .
LV. Nam quid ego de caeteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius, quam generatim atque universe loquar Carcer ille , qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Sy racusis, quae latumiae vocantur , in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit. Ut quisque istius animum , aut oculos offenderat, in latumias statim conjiciebatur. Indignum hoe video videri omnibus, Iudices: & id jam priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi . Retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic , ubi tribuni plebis sunt, ubi caeteri magistratus, ubi plenum forum judiciorum , ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani, & frequentia: sed,
ubicunque terrarum , & gentium Violatum ius civium Romanorum sit , statuitis id pertinere ad communem causam liberaratis , & dignitatis.
In externorum hominum , & maleficorum , sceleratorumque , in praedonum , hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es 3 Nunquamne tibi judicii, nunquam concionis, nunquam hujus tantae frequentiae , quae nunc
animo te iniquissimo , infestissimoque intuetur, venit in memtem 3 nunquam tibi populi Romani absentis dignitas, nunquam species ipsa hujuscemodi multitudinis, in oculis, animoque versata est Τ nunquam te in horum conspectum rediturum , nunquam in sorum populi Romani venturum , nunquam sub legum & judiciorum potestatem casurum esse putasti λ:. LVI. At quae erat ista libido crudelitatis exercendae 8 quae tot scelerum suscipiendorum causa Τ Nulla , Iudices , praeter praedandi novam , singularemque rationem . Nam ut illi, quos a poetis accepimus , sinus quosdam obsedisse maritimos , aut aliqua promontoria , aut praerupta saxa tenuisse dicuntur , ut eos, qui essent appulsi navigiis, interficere possent; sic ille in omnia maria insessus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. Quaecunque navis ex Asia , quae ex Syria , quae Tyro , quae Alexandria venerat , statim certis indicibus , & custodibus te
563쪽
nebatur e vectores omnes in latumias conjiciebantur : onera , atque merces in praetoriam domum deserebantur : versabatur
in Sicilia longo intervallo alter, non Dionysius ille, nec Pli laris , tulit enim illa quondam insula multos , & crudeles
tyrannos sed quoddam novum monstrum; ex vetere illa immanitate , quae in iisdem locis versata esse dicitur . Non enim Charybdim tam infestam , neque Scyllam nautis , quam istum in eodem freto fuisse arbitror. Hoc etiam iste infestior , quod multo se pluribus , & majoribus canibus succinxerat . Cyclops alter, multo importunior . Hic enim totam insulam obtineis bat : ille AEtnam solam, δc eam Siciliae partem tenuisse dicitur .
At quae causa tum subiiciebatur ab ipso , Iudices , hujustam nefariae crudelitatis ρ eadem , quae nunc in defensione commemorabitur . Quicunque accesserant ad Siciliam paulo pleni res , eos Sertorianos milites esse , atque a Dianio ' fugere dicebat . Illi ad deprecandum periculum proserebant, alii purpuram Tyriam ; thus alii , atque odores , vestemque linteam ;gemmas alii , & margaritas vina nonnulli Graeca , venaleuique Asiaticos: ut intelligeretur ex mercibus , quibus ex lo cis navigarent. Non providerant, eas ipsas sibi causas esse periculi , quibus adjumentis se ad salutem uti arbitrabantur. Iste enim haec eos ex piratarum societate adeptos esse dicebat : i Nos in latumias abduci imperabat: naves eorum, atque onera diligenter asservanda curabat. LVII. His institutis cum completus jam mercatorum carceresset, tum illa fiebant, quae L. Suetium , equitem Romanum , Iectissimum virum dicere audistis , & quae caeteros audietis . Ce vices in carcere frangebantur indignissime civium Romanorum ,
ut jam illa vox , & illa imploratio , CIvIs ROMANUs sUM , quae saepe multis, in ultimis terris, opem inter barbaros , Scsalutem tulit, ea mortem illis acerbiorem , & supplicium maturius ferret . Quid est , Verres 3 quid ad haec cogitas respondere P num mentiri me num fingere aliquid Τ num augere cri- m. IV. A a a a men
4 Dianio I Hispaniae Tarra nensa oppi. s renitis a servos.
do, quod Sertorius tenebat. Hortens. .4 ia
564쪽
men i num quid horum dicere istis defensoribus tuis audes ce do mihi, quaeso, ex ipsius sinu literas Syracusanorum , quas iste ad arbitrium suum consectas esse arbitratur . Cedo rationem carceris , quae diligentissime conficitur , quo quisque die
datus in custodiam , quo mortuus , quo necatus sit . LITERE
Videtis cives Romanos gregatim conjectos in latum ias : videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestro inrum civium. Quaerite nunc vestigia , quibus exitus illorum ex illo loco compareant . Nulla sunt . Omnesne mortui 8 Si ita posset defendere, tamen fides huic defensioni non haberetur . Sed scriptum extat in iisdem literis , quod ille homo barbarus , ac dissolutus neque attendere unquam , neque intelligere
potuit, Ε ΔΙΚΑΙΩΘΗΣAN ε , inquit , hoe est, ut Siculi lo
quuntur , supplicio affecti , ac necati sunt . LVIII. Si quis rex , si qua civitas exterarum gentium , si qua natio secisset aliquid in civem Romanum ejusmodi , nomne publice vindicaremus 3 non bello persequeremur ρ possemus hanc injuriam , ignominiamque nominis Romani inultam , impunitamque dimittere Z Quot bella majores nostros , & quanta 1uscepisse arbitramini, quod cives Romani injuria assem , quod navicularii retenti , quod mercatores spoliati dicerentur ξ At
ego retentos non queror: spoliatos serendum puto : navibus , mancipiis, mercibus ademptis, in vincula conjectos esse meriscatores , & in vinculis cives Romanos necatos esse arguo . Si haec apud Scythas dicerem , non hic in tanta multitudine civium Romanorum , non apud senatores lectissimos civitatis , non in foro populi Romani, de tot & tam acerbis suppliciis civium Romanorum e tamen animos etiam barbarorum hominum permoverem . Tanta enim huius imperii amplitudo ,
6 E'Τικκι, 3.ra, J Ita Graeuiu . sed accu- με uerbi n,κuus rus , ausoribus ipsis do rati v rem aestimanti rectum vide. Sit hominibu . non insolitus est et erect veris tur. Nam primo non est erinita analotiam bo inusitato us sint nece se est . Atqui ho ea iro, sermari a se . . Deinde , convenit in verbum , ἰθια. - , non iu& per se , & hoe sensu est Graecoruiti opti- pDkkioη . . Tertio, si variant codices, pro mis ustatum Cicero autem addit: tie steti. habilius ne ea, , notum omni ti io Muritων e quod indicio est , aut verbo , bus, mutatum esse a librariis in , aut sensu ustati caterum verbi inusitato re- an contra accidisse ρ Ernestis. liquis G taxis usos esse Siculos. sed hic sen-
565쪽
tanta nominis Romani dignitas est apud omnes nationes , ut ista in nostros homines crudelitas nemini concessa videatur . Num eso tibi ullam salutem , ullum perfugium putem , cum te implicatum severitate judicum , circumretitum frequentia populi Romani esth videam ρ
Si mehercules id quod fieri non posse intelligo ) ex his la
queis te exueris, ac te aliqua via , ac ratione explicaris r in illas tibi majores plagas incidendum est , in quibus te ab eodem me, superiore ex loco 7 confici, & concidi necesse est . Cui si etiam id , quod defendit, velim concedere e tamen illa ipsa defensio non minus esse ei peraiciosa , quam mea VerAaccusatio debeat. Quid enim defendit ex Hispania fugientes
se excepisse , & supplicio affecisse dicit. Quis tibi id permisit Z quo id jure secisti Τ quis idem secit λ qui tibi id facere licuit
Forum plenum , & basilicas istorum hominum videmus , &animo aequo videmus. Civilis enim dissensionis, Sc sive amentiae , sive fati, seu calamitatis , non est iste molestus exitus ,
in quo reliquos saltem cives incolumes licet conservare . Uer res ille , vetus proditor consulis ' , translator quaesturae , ave
sor pecuniae publicae , tantum sibi auctoritatis in republica sua scepit, ut , quibus hominibus per senatum , per populum Romanum , per omnes magistratus , in soro , in suffragiis, in hae urbe , in re publica vertari liceret, iis omnibus mortem acerabam , crudelemque proponeret, si sortuna eos ad aliquam pamtem Siciliae detulisset. Ad Cn. Pompeium , clarissimum virum , & sortissimum , pem multi , occiso Perperna , ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. Quem non ille summo cum studio salvum , incolumemque servavit Τ Cui civi supplici non illa dextera invicta & fidem porrexit, & spem sal bitis ostendit Itane vero λquibus fuit portus apud eum , contra quem arma tulerant; iis apud te , cujus nullum in republica unquam monumentum fuit, mors , & cruciatus erat constitutus P Vide , quam commodam defensionem excogitaris . A a a a a LIX.
566쪽
s6o IN VERREM LIX. Malo , malo mehercule , id , quod tu defendis , his iudicibus, populoque Romano , quam id , quod ego insimulo ,
probari . Malo , inquam , te isti generi hominum , quam mercatoribus , & naviculariis inimicum , atque infestum putari .
Meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit : tua defenso
furoris cuiusdam , & immanitatis, & inauditae crudelitatis, &Pene novae proscriptIonis.
Sed non licet me isto tanto bono, Iudices, uti; non licet. Adsunt enim Puteoli toti e frequentissimi venerunt ad hoc judicium mercatores , homines locupletes , atque honesti , qui partim socios suos, partim libertos ab isto spoliatos, in vincula coniectos, partim in vinculis necatos, partim securi percussos esse dicent . Hic vide quam me sis usurus aequo . Cum ego P. Granium testem produxero, qui suos libertos a te securi percussos esse dicat , qui a te navem suam , mercesque repetat : refellito , si poteris : meum testem deseram , tibi fave-ho .' te , inquam , adjuvabo : ostendito , illos cum Sertorio
suisse, a Dianio fugientes ad Siciliam esse delatos. Nihil est , quod te malim probare. Nullum enim facinus, quod majore supplicio dignum sit, reperiri , neque proferri potest . Reducam iterum equitem Romanum , L. Flavium , si vo-Ies : quoniam priore actione , ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia; ut omnes intelligunt, conscientia tua, atque auctoritate meorum testium , testem nullum interrogasti . Interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit L. Herennius, is , quem ille argentariam Lepti secisse dicit ; qui cum amplius centum cives Romanos haberet ex conventu Syracusano , qui eum non solum cognoscerent , sed etiam lacrymantes, ac te implorantes defenderent : tamen a te , inspectantibus Omnibus Syracusanis , securi percussus est . Hunc quoque testem meum refelli , & illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari, & probari volo . LX. Quid de illa multitudine dicemus eorum, qui , capitibus involutis, in piratarum , captivorumque numero Producebantur , ut securi serirentur λ Quae ista nova diligentia Z quam ob causam abs te cogitata 8 Αn te L. Flavii , caeterorumque . de Diuili O le
567쪽
ACTIONIS II. LIBER V. 36 Ide L. Herennio voci seratio commovebat An M. Annii , gravissimi , atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo te diligentiorem, timidioremque secerat ρ qui nuper pro testimonio , non advenam nescio quem , nec alienum, 1ed eum civem Romanum , qui omnibus in illo conventu notus, qui Syracusis natus esset, a te securi percussiim esse dixit. Post hanc illorum vociferationem , post hanc communem famam , atque querimoniam, non mitior in supplicio, sed diligentior esse coepit . Capitibus involutis cives Romanos ad necem producere instituit: quos tamen idcirco necabat palam, quod homines in conventu id quod antea diximus nimium diligenter praedonum numerum requirebant . Haeccine plebi Romanae, te pranore , est constituta conditio λ haec negotii gerendi spes 8 hoc capitis , vitaeque discrimen λ Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula subeunda fortunae , nisi etiam hae formidines ab nostris magistratibus, atque in nostris provinciis impendebunt 8 Ad eamne rem fuit haec suburbana, ac fidelis provincia Sicilia , plena optimorum sociorum , honestissimorumque civium , quae cives Romanos omnes suis ipsa sedibus libentissime semper accepit, ut , qui usque ex ultima
Syria , atque AEgupto navigarent; qui apud barbaros, propter togae nomen, in honore aliquo suissent; qui ex praedonum insidiis, qui ex tempestatum periculis profugissent : in Sicilia securi serirentur, cum se jam domum venisse arbitrarentur 3 LXI. Nam quid ego '' de P. Gavio Cosano municipe dicam , Iudices 8 aut qua vi vocis , qua gravitate verborum , quo dolore animi dicam 8 tametsi dolor me non deficit . Ut caetera mihi in dicendo digna re , digna dolore meo suppetant, magis elaborandum est. Quod crimen ejusmodi est, ut,
cum primum ad me delatum est , usurum me illo non puta rem . Tametsi enim verissimum esse intelligebam, tamen credibile fore non arbitrabar . Coactus lacrymis omnium civium
narratio. Locus centies legendu , in quo imias suas eloquentia vires explicat . inditur
Orator pathetica dubitatione, qua mire prinparantur animi iudicum ad criminis atroci tatem . porro , nam , hoe loeo est interr gativum & iungitur pronomini sequenti et anaarophen, pro , quia-ams iit in illo viopilii Georg. rv. 44s. Nam quis te , ere pro, qui m te, dic. Horti
568쪽
Romanorum , qui in Sicilia negotiantur , adductus Valentinorum , hominum honestissimorum, omniumque Rheginorum , muliorumque equitum Romanorum , qui casu tum Messanae suerunt, testimoniis, dedi tantum priore actione testium , res ut nemini dubia esse possiet. Quid nunc agam 8 cum iam tot horas de uno genere , ac de illius nefaria crudelitate dicam : cum prope omnem vim verborum ejusmodi, quae scelere istius digna sunt, aliis in rebus consumpserim , neque hoc providerim , ut varietate criminum vos attentos tenerem : quemadmodum de tanta re dicam Opinor , unus modus , atque una ratio est . Rem in medio ponam : quae tantum habet ipsa gravitatis , ut neque mea , quae nulla est U , neque cuiusquam , ad inflammando Suestros animos, eloquentia requiratur .
Gavius hic , quem dico , Cosanus , cum illo in numero ab illo in vincula conjectus esset , & nescio qua ratione clam elatum iis profugisset , Messanamque venisset : qui prope jam Italiam , & moenia Rheginorum videret , & ex illo metu mortis ac tenebris , quasi luce libertatis , & odore aliquo legum recreatus, revixissἰt; loqui Messanae cςpit , & queri , se civem Romanum in vincula esse conjectum d sibi recta iter esse Romam : Verri se praesto '' advenienti futurum LXII. Non intelligebat miser , nihil interesse utrum haec Messanae , an apud ipsum in praetorio loqueretur . Nam , ut ante vos docui , hanc sibi iste urbem delegerat , quam haberet adiutricem scelerum , furtorum receptricem , flagitiorum omnium sociam . Itaque ad magistratum Mamertinum statina deducitur Gavius : eoque ipso die casu Messanam venit Verres . Res ad eum desertur, esse civem Romanum, qui se SPracusis in latumiis suisse quereretur : quem jam ingredientem
I 2 Ut neque mea , quae nυIIa est 3 Et ad hune locum, & ad alia loca eiusnodi multa in Cicerone , animo attendant velim, qui Ciceronem ut nimium sui iactatorem teme re reprehendunt. Res quidem a s e gestas non mediocriter, &, dicendum est, s veritatem amamus, non line causa , saepe praedicat; at ingenii dotes 8e eloquentiam , quae vitiosata, praecipue in Oratore, iactatio, nusquam commendat et sed eam pollux despieit ipse, ae deprimit. Vide Quintil. de hoc argumen. io suse disserentem , lih xl. cap. I. Horten
in Ver . s. p. la J Ad eum accusandum maiestatis , propter ius violatum ciuitatis ἔ& ad ulciscenduin iniurias suas apud iudi- , , ope & auxilio legum. Item.
569쪽
navem , Sc Verri nimis atrociter minitantem , a se retractum esse , & asservatum , ut ipse in eum statueret, quod videretur. Agit hominibus gratias , 3c eorum erga se benevolentiam , diligentiamque collaudat . Ipse inflammatus scelere 3c furore ,
in forum venit. Ardebant oculi : toto ex ore crudelitas emi ianebat Τ . Expectabant omnes , quo tandem progressurus, aut quidnam acturus esset : cum repente hominem proripi , atque
in foro medio nudari , ac deligari , Sc virgas expediri jubet. Clamabat ille miser , se civem esse Romanum , municipem Colanum i meruisse se cum L. Pretio , splendidissimo equite Romano , qui Panormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste se comperisse ait , eum speculandi causa in Siciliam ab ducibus fugitivorum esse missum : cujus rei ne inque vestigium aliquod , neque suspicio cuiquam esset ulla . Deinde jubet undique hominem proripi , vehementissimeque
verberari . Caedebatur '' virgis in medio foro Messanae civis Romanus, Iudices ; cum interea nullus gemitus , nulla vox alia istius mileri , inter dolorem , crepitumque plagarum audiebatur ni si haec Civis ROMANUs SUM. Haz se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum , cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur. Is non modo hoc non perfecit , ut vi
garum vim deprecaretur : sed , cum imploraret saepius , usurparetque nomen civitatis crux , crux , inquam , infelici Scaerumnoso , qui nunquam istam potestatem viderat , com
LXIII. o nomen dulce libertatist o ius eximium nostrie civitatis i o lex Porcia ' , legesque Semproniae '' i o graviter
13 Eminebat J Legit Quintil. lib. I x. eap.
Ir , emica at , quod ad crudelitatem osten dend.un videtur ese accommodatius . Iciem. 4 Cis Iesaris 3 vide ad hune locum, quod habet Gellius, x. 3.1 s Uam pota latem J Ut cives Rom. prae sertim indemnati , ad solum pratoris nutum atque arbitrium securi ferirentur. Horamantinio D. P.νeia 3 Tulit , non M. poreius Cato , sed Porcius Laea , tribunus plebis, anno 434. Ne ouis magia ratus civem Roma. num virgis caederet, necaretve . sed damna. to exilium permitteret . Nulla lex etenim damnatis eivibus exilium diserte inritavit. Interdicebatue iis tecto . aqua , & leniet quam interdinionem necessario sequebatue exilium, s.e ex Uthe distemio . eum in ea rebus iis, quae mavi me sunt ad uitam, privarentur . Ante legem Poreiam nudorum ceris vix inserebatur surcae; eorpus vero virilis ad necem eaedebatur. Hoe erat , uti postea dicetur, puniri moνε maJortim. Hortensius. I sempranio I Plures leges C. Semproniux Gracchus pro libertate civium Romanorum tui
570쪽
desiderata , & aliquando reddita plebi Romanae tribunitia potestas i Huccine tandem omnia reciderunt , ut civis Romanus
in provincia populi Romani, in oppido sideratorum , ab eo, qui beneficio populi Romani, fasces & secures haberet , deli
gatus in foro virgis caederetur λ Quid , cum ignes '' , ardentesque laminae , caeterique cruciatus admovebantur P Si te ilialius acerba imploratio , & vox miserabilis non inhibebat ' , ne civium quidem Romanorum , qui tum aderant , fletu ,
gemitu maximo commovebare In crucem tu agere ausus es
quemquam , qui se civem Romanum esse diceret Τ Nolui tam Vehementer agere hoc prima actione , Iudices : nolui . Vidistis enim , ut animi multitudinis in istum dolore , & odio,& communis periculi metu , concitarentur . Statui egomet mihi tum modum orationi meae , & C. Numitorio , equiti Romano , primo homini , testi meo e & Glabrionem , id quod sapientissime fecit , facere laetatus sum , ut repente , consilio in medio ', testem dimitteret. Etenim verebatur, ne populus Romanus ab isto eas pqnas vi repetisse videretur , quas veritus esset, ne iste legibus, & vestro judicio non esset persolutum S .
Nunc , quoniam jam exploratum est omnibus , quo loco causa tua sit , & , quid de te suturum sit : sc tecum agam . Gavium istum , quem repentinum speculatorem fuisse dicis, ostendam , in latumias Syracusis a te esse conjectum : neque
tulit in tribunatu , anno ε3o. sed ea hie intelligenda est praecipue , qua cavebatur ne de Opite civis Romani iniussu populi iudicaretur di & ut qui indicta eausa in eluem
Romanum animaduertisset, de eo populi quaestio consi i lueretur. Idem . 18 utiis, ctim ignar. J Rei dabantur olim, ut nunc , in quassionem . Istner , parserant tormentorum , quae in eos ad exprimendam veritatem adhibebantur : Iaminis ardentibus ad pedum plantas & latera ad
motis eruciabantur. Praeterea membra eorum equuleo extendebanturi serreis unauibus ara hantur a nemo , sussibusve verberabantur i
sed, libera civitate, servilia hae erant suae plicia. Idem io Iosia bos a Metaphora est a re nauti ea. Remos inhibent eum inflectunt , ut ali
ad Consilio in medio J Cum staret Numi torius medici iudicum in eoetu , Ac iam testimonium siceret, repente praetor , pro suo iure eum dimisi. Etenim veritus est ne populus tot verris steteribus incitatus , sui eum manibus statim discerperet , quod imperiti statim ita interpretati essent , quasi P .pulus metuisset ne, pr tot sceletum atrocitate , non satis severe iudiearetis . Itaque hane suspicionem a se, tia vobis, Iudices, amoverulam existimavit; testemque dimisit;& reum a multitudinis iracundia vindiea. tum , testibus N iudicio reservavit . vide quot modis iudiee. Orator ad severitatem acuat . nune prece , nunc minis; hie vero,