De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

94 DE PROVIDENTIA NUMINIs amore prolis concitantur ad concubitum,

neque desiderio conseruandi sui , & vitam producendi, mouentur ad pastum: sed confvsb dumtaxat modo apprehenduut concubitum S pastum sub specie conuenientis aut delectabilis, & idcirco ad haec incitantur. Certum tamen est has actiones ulterius tendere. Non enim pastus aut Concubitus est institutus ob.voluptatem, sed hic ad conseruandam speciem comm*nem , ille ad tuendam vitam priuatam. Necesse ergo est ut sit mens aliqua stiperior; quae hos fines cognoscat, & animalia bruta ad illos dirigat ; quae etiam instrumenta & organa idonea , quibus ad eo, perueniretur, in singivilis pro conditione S natura cuiusque, disi

fg - Deinde elucet in multis singularis quae Iisdis tria dam industria, qua vel cibos captant, vel animunitu. cubilia &midos construunt,vel prolem educant & tuentur, vel vitanssitam conseruant, . adeo Vt etiamsi ratione praedita essent, non possct ista sagacius prςstare; Sc tamen finem, ob quem ista faciunt, non apprehendunt. ii

Arantias. Aranea mira arte telam texit,lc tamquam

venator muscis captandis retiae pandit. St. minae primum decussatim extendit, paribus in medio angulis ,& extrema in ambitum ad opposita alligat de firmat. Deinde a m

112쪽

LIBER I. 9Fo orsa texere, circinato orbe subtegminalnectit, maculasque paribus semper inter- illis, sed subinde crescentibus, indissolub, nodo implicat. Qyanta subtilitate celatidicas scutulato reti grassantes, pexitate dc

Ilitura quadam telae tenacem tramae ratio-em occultans in Extra, specum sibi conc

ierat ad insidias, aucupum more , ne conis,iciatur. Vbi musca inciderit, accurrit citissime, apprehendit, alas glomere ventris im-licat, ne avolare possis; necat, aufert, re-ondit in tempus famis. Possetne si rationerardita esset, singula facere ordinatius,5 adlum finem aptius ΘApiculae fauos construunt tenerrimos, g siexagonis utrimque distinctos cellulis, quas Ap μenis pedunculis in orbem commeantes fora ant. Deinde longe lateque per sata flores ue camporum dispersae, dulcem caeli r em colligunt, & in istos alveolos condunt,d hiberni temporis, cum egredi non lice- qt, annonam . Mira inter eos operis distri-utio. Aliae flores aggerunt pedibus, aliae quam Ore, guttasque lanugine totius co oris, aliae struunt, aliae poliunt, aliae sugge-unt, aliae aduentantes exonerant. Cum cele fuerint plenae, tenuem membranam ob-endunt,ne liquor effluat. Ruentes ceras fulta

iunt pilarum intemerinis, quas solo infor

113쪽

ss DE PROVIDENTIA NUMINIS nicem struunt , tum ad firmitatem , tum ne defit aditus ad sarciendum . Communiter quiescunt, communiter laborant, in commune Conspirant opus, dc in vicem pro sua quaeque facultate ad hoc perficiengum se iuuant. Omitto quae de mira earum politia auctores scribunt , a pluribus curioso O

so Ia m in formicis quanta sedulitas 3 quanta

Fo-ca. futuri cura, quibus tamen nulla futuri cognitici In cauernulis habitaculum variis anfractibus sinuosum parant, terram emolientes. hic oua vere pariunt, huc omnem annonam inferunt,& in hiemem condunt, la- . borem Communicant ut apes. Est enim Min illis Reipubl. ratio & cura. Semina an arrodunt, ne condita rursus in fruges e eant, miranda plane prouidentia. Madet Eta imbre proferunt S siccant ad solem: deinde rursus condunt; onera forcipe oris arprehensa gerunt. In tanta exeunῆium , redeuntium,obuiantium concursarione,& quidem angusto calle, inuicem se non imp diunt, ita dextre norunt cauere.Sepeliuntur

inter te viventium sbiae praeter hominem. Ἱsi Bombyces sepulchrum sibi concinnant2-Θ ex suis visceribus, lanigera uteri sertilitate materiam suppeditante, quo inclusi, veluti morte functi, tandem alia forma emersi do

D - . . . in

114쪽

in lucem prodeuntes, palingenesiam aemulantur, metamorphosi stupenda. Forma illis erucarum hortensium: pabulum carpunt parne assidue, duobus tantum interuallis in-xerquiescentes ad concoctionem, donec adoleverint. Iustam adepti molem, & pastu corpore distento rursum quiescunt, Vt materia concoquatur. Deinde te ere incipiunt opere continuato, labore indefesso, donec se incluserint. Mira staminis huius tenuitas& tenax firmitas. Pedum unguiculis fila diducunt, & in glomum vacuum, ovali figura,conuoluunt,intus se claudentes. Quanta

in hoc opere industria & prouidentia ρ hinc tanta bombycini panni copia, quo nunc

mundus ad luxum abutitur. . Erinaceus vites subit, acinos maturos in si .terram excutit , ubi magna copia exciderit,

in sphaeram se contrahit, deinde per illos huc illuc sese voluens, acinos illos spinis .confixos, S in formam racemi collectos in specum asportat, catulis se legendum p . bens. Idem facit in pomis. Neque parua in fetibus industria. quo silentio,quam Iembus vestigiis obreput auibus t quam occulto speculatu in musculos exiliuniZexcrementa sua, effossa humo obtegunt ne odore prodantur. Multiplex quoque in piscibus rationis S prouidentiae spectinen, etiam illis, quibus G maxi-

115쪽

s8 DE PROVIDENTIA NUMINIS maxime stupida natura. Polypus conchismarinis inlidiatur, ut earum se Carne pastat, hae ut brachia illius intra biforem testam immissa lenserint,valvas valide coprimunt,& brachia illi amputant: quod Vt pNCaueat, arreptum lapillum inter v a luas interponit; ne claudi possint, id ita secure inclusam cadinem populatur. .s4 Balenae, ut multi veterum seribunt, cum Oppianus visu sint hebeti, habent pisciculu oblongum p , , ' ducem qui praeeat, ne in scopulos, breuia, AElianus aut arcta impingant. Multi pisces quibus missitatae Dor Velocitas ad Venatum, appendices ha-De plua bent circa habra vermiculorum instar,ut mi-dζDyra vi' nores pistuli escae specie illecti, facilius ab illis Capiantur. Sepia, ut se tangi senserit, atramento suo aquain infuscat, ut obiectis tenebris, se occulteri Pinna conchae genus nascitur in limosis surrecta semper, nec umquam sine comite quem pinnoterem seu pinnae custodem vocant: is est parua squilla, vel cancer dapis assectator. Pandit se pinna ad capturam,luminibus orbum corpusinius minutis pisciculis praebens. assultat illi protinus ad escam, eo numero Vt tandem impleant: quod tempus speculatus index, leui morsit significat. Illa compressu quidquid inclusit exanimat, partem sbeio epulandam tribuens. Torpedo mersa limo se occultat,

ut l

116쪽

. LIBER I. υ

ut pisces non diffugiant: hos igitur secure sic pernatantes S obtorpescentes corripit. Plura huiusmodi recensent Plinius,Plutarchus, Oppianus, Malij. Nec minor prouidentia in auibus. Quan- syi ta ratione & cura nidos tibi costruunt, quie- Aulum isti captandae per noctem,& soboli educanda: in idoneost Fabricant eos in arboribus vel dumetis, procul ab hominum de fetarum incursibus. Extima materia rudis ex spinis&sarmentis,quae magno studio undique comportant. Hanc in formam repandi galeri

dispositam argilla probe subacta oblinunt, vel ita implicant, ut facile dissolui nequeat.

Mox vestiunt interius materia molliore,&no, stipula, musco; cauitatem sensim arctantes in orbem versus centrum. Postremo ad mollitiem & calorem obducut textum plumarum, pilorum, lanuginis, quantum corpore incubantes contingere queunt. Et quamuis omnes hauc rationem seruent in

dispositione materiae, singulae tamen suam habent sermam, S propriam architecturae rationem ι sictit apud nos in opere Corinthio, Dorico, Tuscano, Gothico. Est ptieterea in auibus & aliis animalibus, uesquorum fetus recentes non possunt sibi Educatis consulere , ingens cura sobolis educandat, ' μ' donec adoleverit. undique pastam accom-G a modum

117쪽

IOO DE PROVIDENTIA NvMINI smodum conquirunt , & in nidos illatum pullis offerunt, etiam illis quae iam deuorarant refusis, propria appetentia repressa, stomachoque fraudato. Do UD. Iam quibus animis sobolem teneram tuentur aduersus hostem Statim se arrigunt, corpus interponunt,intumescunt,lior rent pilis plumisque ad terrorem , arma eX-pediunt, rostrum, dentes, Vngues, cornua,

calces , sua quaeque tela hosti opponunt.

Quaedam, ubi vis maior ingruerit, VtuntUr dolis ut insidiatorem auertant a nido; ostentata spe sui capiendi, minutis & intercisis volatibus illum aliorsiam ducentes. Inuento nido quanta in multis comploratio Θ quantis aerem implent questibus quam insolabilis moeror,donec hunc dies ipsis absterserit

97 Denique in omnibus est industria qua set, ἡ.... conseruent. Multis est praesidium in fuga,

da ilia. aliis in armis, aliis in dolis. Lepores in periculis cum aliquo loco quiescere Volunt,m xi Hos saltus postremos habent , ut caneSodorem vestigiis intercisis amittat. Ob eamdem causam aquas interdum & flumina transmittunt: quia odor in aqua non figitur. Similia Sc plura faciunt vulpes. In AEgypto magna est aspidum copia. huic pesti Prouidentia opposuit ichneumo nem , gliris instar animalculum . hic cum aspi-

118쪽

LIBER I. Io I

aspide pugnatu rus, se in limo probe volutat, &obuoluit, quoad solem siccato, Veluti lorica munitus hostem ex antro ad pu- gnam prouocat, & congressum conficit. Idem etiam in fauces crocodili per somnum hiantes se coniicit, & intro penetrans illum, visceribus erosis, interficit. ζ. Norunt etiam noxia pabula, & morbo- 98rum vulnerumque suorum remedia. Canes Nρημ' nauseabundI graminis elu Vomitum prouo- ,

cant, & bilem reiiciunt. Palumbes, graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium purgant. Chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstrauere,vexatis publOrum oculis illa medentes. Cerui sagitta

confixi dictamni pastu illa eiiciunt;&a phalangio vel serpente percussi cancros eden . do tibi faciunt medicinam. Pantheras car ne aconito tincta barbari venantur: at illa: cum fauces. vi veneni intercludi sentiunt, humana inquirunt perittomata, unicum illis Inneni istius remedium. Mustela seruta praemunit ad conserendum cum venenati S. Omitto alia innumera quae diligenti hominum inuestigarione , vel crebra experientia de moribus animantium innotuerunt, dc a probaris auctoribus referuntur. Ex his perspicuum est, animantium ope rationes, etiam illas quas interuentu imagi'

119쪽

nationis peragunt, ordinatissime ad certum finem tendere. Si ad certos & proprios fines tendunt, necesse est eo ab aliqua causa destinari & dirigi. Haec autem causa non po test esse ipsum brutum: quia bruta suaru in

operationum fines non cognostunt, nec

gitant hoc esse ad illud utile,aut hoc propter illud esse faciendum. Non enim norunt ara neae , ad quid textus telae sit utilis, aut quo ordine in illa concinitianda sit procededum. Nec apiculae, cur tali forma struant fauos, aut quid inde commodi percipient. Nec vllum animai,cur comedat,cur bibat, cur generet, cur sobolem alat, cun fugiat, cur se suaque defendat: Denique nullius rei quam gerit, finem aut rationem nouit: Zc tamen tanto ordine, tanta industria & ratione om nia gerit, ac si perfecta ratione praeditum ef-set. unde aliqui veterum putarunt omnia animalia ratione esse praedita, etiamsi seremone nobis noto destituta essent: qua de re

Plutarchus libellum conscripsit: 1ed falsia dc

ridicula est sententia. OO Necesse est ergo,sit mens aliqua omnibus brutis praesidens, omnium actiones gubemnans , quae quid singulis ad vitam & incolu mitatem, Sc ad naturae propagationem con-Ueniat, optime nouerit, dc quibus mediis Mfunctionibus ad illa sit perueniendum : per

quam

120쪽

LIBER I. Io 3 quam mentem omnium actiones in proprios ac distinctos fines sint ordinatae.Exacta enim S: distincta notitia opus fuit tum om- te isti. nium eoru quae cuique iuxta speciem suam ρι ex cogni congruunt; tum mediorum per quae ad ea,ta.

foret pertingendum. Deinde quςnam cuius. que medij ad suum finem sit proportio de utilitas. Denique qualis instinctus ad lingulas functiones, vel functionum series, sit ne-ςessarius. Hac cognitione supposita ut omnino necessaria, facile fuit meti illi Arcilite-etrici singulis animalibus proprios N accommodatos instinctus ad omnia ista inserere. Quod autem per istos instinctus, in suis io tactionibus ita procedanr, ac si mente praedi- Curansista essent, ratio eius est, quia sunt impressiones quaedam rationis diuinae dc prouidentis. rationis.

Vnde ita dirigunt operationes, sicut ipsa ratio & prouidentia diuina, si animantibus insita esset,vel illis v instrumentis Vteretur,dirigeret. Duobus enim modis potest res aliqua ratione & arte in operando dirigi, & in finem tendere. Primo, proxime tamquam instrumentum ab artifice motum, sicut penicillus a pictore. Secundo, mediante vi impressa, quae rationis sit quoddam vestigium& imitatio. Hoc modo mouentur& diriguntur animalia a diuina prouidentia. Diriguntur itaque ratione in omnibus non in-

SEARCH

MENU NAVIGATION