De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

haerente, sed inuisibiliter assistente, & praesidente; non siicut nuda instrumenta proximo ab artifice mota, sed mediante vi impressa, quae vis artis formam retinet in operando.

Hoc sensu dixerePhilosophi opin natura esse opus intelligentia : quia ab intelligente per vim impretia, natura in omnibus dirigitur. 161 Simile quid essicit in brutis ratio & ars

Ara huma- humana. Videmus canes S simias docefieri - . ..e hominis industria, ut numerose tripudieneri, impri- ad spectantium Voluptatem,& quaestum he-- - ri. Hoc tripudium arte regitur; non quae

bruto illi inhaereat, sed quae praesideat, quae illius phantasiae quoddam sui vestigium crebro usu impressit: & dirigitur in finem non a bruto, quod non cogitat de spectantium oblectamentis, & quaestu magistri, sed ab ipso qui praeest, qui artis imaginem ad eum

finem illi indidit. Multa alia docentur c nes, praesertim ad venatum, & aues, aliaque animalia, quae ipsa pulchre praestant,nec tamen sciunt quid faciant; aut cur sic potiusquam aliter agant,aut ob quem finem. Sed haec omnia nouit is,qui illa dirigit,dc docuit. Si homo artis su et vestigium in quaedam animantia ad certas functiones cerrosque fines potest transfundere t quanto facilius mens illa sapientissima potentissima potuit a tis de prouidentiae suae vestigium omnibus

122쪽

LIBER I. Iosimprimere M ad ea quae singulis ad vitae

conseruationem S propagationem essent

congrua.

Homo quia ratione & prouidentia qua- IO Ida in uniuersiali praeditus est, qua seipsum regere , sibi finem in singulis operibus statu re , & media ad illum opportuna disponere potest, huiusmodi instinctibus opus non habebat. Et quamuis plurimi ratione peculiaris temperamenti peculiares inflanctus habeant, tum ad varios animi affectus, tum ad Qvarias artes; tamen his se regere non debent, sed rationis iudicio,quod eis pro regula vitae concessum. Animantia cetera quia ratione destituta, non poterant se ipsa gubernare,& singulas actiones ad fines sibi consentaneos. dirigere, instinctu quodam prudentiali opus habebant, quo dirigerentur, tum in operis cuiusque confectione, tum in Iendentia ad finem. Itaque homo habet prudentiam Vniuersalem, qua omnia ad suum finem potest disponere: singula animalia quamdam prudentiae veluti particulam,vel potius peculiarem in paucis quibusdam operibus instinctum prudentiet similem. Hic instinctus quatenus conficit opus artificio Se svi in aranea telam , in ape favum in est participatio quaedam Sc vestigium artis diuinς,non uniuerse, sed speciatim, ut consideratur in isto ope se. .4 G I . Ve

123쪽

In qua ia

sipat ista

Ios DE PROVIDENTIA NUMINIS

Vt autem facit accommodate ad finem, est simili modo specimen quoddam S vestigium diuinae prouidentiae. Consistit autem primario in dispositione phantasiae, qua fit ut ipsa certo modo, pro

Lempore & loco, quando res postulat, ali-Quid ut conueniens aut noxium apprehe dat . secundario tum in appetitus inclinati ne, tum in quadam dexteritate ac habilitate exequendi. Ex his clare demonstratum esse arbitror. esse quamdam mentem sapientissimam de potentissimam, a qua non solum primariae mundi partes formatae, &ad suos fines sint dispositae, sed etiam Omnium animalium M plantarum membra ac particulae, & omnia rerum semina: cuius prouidentia omnes rerum Viventium operationes in certos fines congruentissimc 55 ordinatissime dirigantur. Ex quo rursus perspicuum est, eius pro uidentiam se ad omnia etiam minima ex tendere, & nihil omnino sine eius prouidentia fieri; cum nihil possit fieri sine virtute, vel instinctu ab ipso rebus communicato& impresso. Dices, Esto, omnes vires ad operandum rebus contulerit, hinc tamen non conficitur eius prouidentiam ad omnes earum operationes se extendere. Sicut qui canem docuit

artem

124쪽

attem saltandi,vel psittacum Grice loquendi , non idcirco cognoscit omnia quae illi postea per haec agunt. Vertim respondeo es- se magnam disparitatem .Homo enim potest procul recedere ab Opere suo; tunc autem scire nequit quid illud agat. Deus autem ab Driis opere suo discedere nequit, sed semper intra ρ rillud Nanet, tum quia est ubique de omnia i r u implet, ut nullus locus supersit, quo se conferre possit : tum quia opus suum assiduo

influxu sustinere& conseruare debet: alio quin statim corrueret, &instar umbrae euanesceret. Non enim sicut faber domum ex . struit,&iuo cessante & abeunte, ipsaeper se stat: ita mundus, aut aliqua res mundi Deo cessante stare potest. Primo,Quia faber facit opus suum in aliena materia, quam ipse non fecit, nec conseruare debet, sed quam Deus fecit dc conseruat: in ea autem nihil facit nisi aliqua addendo vel detrahendo, de omnia certo ordine collocando. Deus autem operatur in materia quam ipse solus fecit, & solus potest destruere S conseruare. secundo, Quia Deus fecit omnia ex nihilo, sua omnipotenti Virtute inde omnia veluti extrahens,& ad esse eleuans. Hinc fit ut omnia rursum in suum nihilum propendeant: sicut res quae vi e terra in sublime elata est, suopte nutu in terram propendet. Quarei 1icut

125쪽

Io8 DE PROVIDENTIA NUMINIS

sicut haec assidue sustineri debet, ne deo sum ruat: ita creata omnia diuina virtute continue sustentanda, ne rursus in nihilum Corruant. Nutum in nihilum non intelligo inclinationem aliquam positivam, qualis est grauitas terrae, sed defectum virtutis retia nendi suum esse: quia non habent ullam, vim qua se absque Deo inesse conseruent. Tertio, Quia omnia dependent a Deo perfecto modo, sicut lumen aeris a sole, N: sicut 'species coloru m intentionales ut vocant) ab obiectis sicut umbra a corpore soli opposito: ut docent passim Philosuphi antiqui,

praesertim Platonici. Non enim putandum est, minorem esse depedentiam rerum creatarum a Deo causa uniuersalissima,quam sietitorum effectuum a causis particularibus Sccreatis, sed longe maiorem. Omnia ergo egent assidua conseruatione assiduo influxu ; adeo ut si vel ad momentum Deus

hunc substantificum radium ίου nοπριον ἀκτσνα Dionysius vocat)cohiberet, omnia in ni- .hilum evanescerent . Omitto alias rationes.

Exactior enim huius rei probatio alij loco reseruatur; sicut & de concursu. Sufficit nobis modo illum non posse ab opere suo abesse. Ex quibus patet, neri non posse,ut diuinam prouidentiam aliquid lateat, cum Om nibus semper intimo sit praesens. . ιOcta a

126쪽

LIBER I.

octaua RAΤI o, ex vultuum m Nocis diuersitate, ex hominum paupertate. No N paruam ista quoque vim habent

ad diuinae prouidentiae curam nobis persuadendam, si accurate considerentur. . Ac primum diuersitas vultuum adeo mul- Diuastiari plex, ac prope infinita in genere humano, μο- . non paruum est prouidentiae signum. Sine enim tali varietate nec posset iustitia inter homines conseruari, nec Reipublicae forma consistere. Finge homines vultu similes, sicut oves, corvi, passeres, Scalia plurima eiusdem naturae animantia inter se sunt similiai grauissima sequetur omnium rerum pertum batio. Neque enim mariti poterunt discemnere suas VXores, neque parentes suos liberos,nec creditores suos debitores, nec amici suos inimicos , nec magistratus maleficos, nec subditi suos principes: ac proinde Omnia plena erunt adulteriis,incestibus, fraudibus,proditionibus, caedibus,Omniaque maleficia impune committi poterunt. quiuis

enim potetit se fingere quemlibet, nec ullo indicio facile poterit deprehendi. Res per se

est manifesta attentius intuenti, dc deci Tant exempla eorum qui similitudine vultus confisi, alienos toros, patrimonia ,

regna inuadere ausi sunt : interdum felici

127쪽

euentu, interdum irrito conaxu : semper tamen cum ingenti perturbatione, multisque . incom modis. Perspicuum igitur est vultuum Sscrimen in hominibus necessarium esse, ut iustitiae & Reipubl. ratio inter eos Con- . stare possit, Δ pax ac tranquillitas con

seruari.

Hir Dicet forte aliquis, Discrimen istud caGeuenire, non aliqua prouidentia ita disponente & procurante. Verum absurdum illud a Casu pendere, quod tantopere ad iniurias cauendas & iustitiam tuendam in genere liumano est necessarium alioquin tota iustitia & ratio politiae quae inter homines reperitur,easu niteretur, & fortuna omnium ro.

rum publicarum es et fundamentum. Deinde quod casu fit non est perpetuum, nec passim reperitur in omnibus, sed rarius fit,

M in paucis: ut Aristoteles Sc ali3 Philo phitradunt. Quod enim homo nascatur quinis digitis, non casu fit, cum passim ubique sic nascatur, sed quod senis. Atqui discrimen

vultuum non est res rara sed ordinaria, quae fere semper & ubique ortui hominum coniungitur. Non ergo casui assignanda, sed prouidentiae, quae genus humanum ad iustitiam & vitam ciuilem, quae sine hac varietare non poterat probe consistere , instituit. Si natura humana eiusque propagatio ita es.

128쪽

set instituta, ut homines plerumque nascerentur similes, raroque interueniret dissimis litudo: merito haec dici posset casu prouenire. Sed contra fieri videmus.nam dissimis litudo est ordinaria, similitudo valde rara. Vnde quod homines nascantur similes, potius casui imputandum : quod dissimiles, prouidentiae. Casum intelligo rarum quemdam & extraordinariu m causarum concum sum, qui tamen diuinae prouidentiae manu lregitur. Nihil enim illi prouidentiae ad omnia se extendenti casuale, sed causis dumtaxat secundis , quarum Sc cognitio de vis agendi limitata. In plerisquς brutorum animantium g Iosneribus tanta est indiuiduorum eiusdem naturae paritas, ut vix aliquod discrimen notari queat. Cum enim nihil intersit simi, Itane sint an diminilia, natura sequitur id quod est facilius, facitque similia, ita ut e terius non appareat notabilis dissimilitudo. Procliuius enim est ut ea quae ciusdem na- :turae de substantiae sunt interius, exterius

quoque similibus prςdita qualitatibus edantur, quam diuersis. Quod si interdum usus

postulet aliqua borum internosci, ut in Ouibus, capris, equis ; facile est imprimere noreas quibus discernantur. Neque solum est vultuum varietas in ho- Ios

129쪽

minibus ad discrimen, sed etiam vocum sadeo ut non minus sono vocis quam forma vultus homines differant S internosicantur. Cum enim distincta notitia personarum ad iustitiam & pacem tuendam esset omnino necessaria; non solum in vultu, sed etiam in voce discrimen notabile constituit prouidentia,ut duplici sensu, nempe visu & auditu, tamquam gemino teste, cuilibet de persona alterius constaret. Seorsim horum alterum subinde falli contingit, sed ut uterque fallatur quando consentiunt, vix fieri potest. Sola vultuum discretio satis non erat: quia sepe agitur res in tenebris; sepe acies oculorum retusa ut exacte lineamenta faciei non discernat: interdum quoque magna est vultuum similitudo, ita ut in ea distinguenda oculus decipiatur. Hic succurrit distrimen vocis & soni locutionis humanae: de qui ex vultu internosci non poterant,facile cognoscuntur & discernuntur ex Voce. . istSed SC in paupertate,qua fere totus mundus conflictatur, non modicum est Prouidentiae rectricis argumentum. Paupertas enim est quae genus humanum serua , Omnibus ornamentis, rebusque laude dignis excolit 3c ornat: sicut e contrario a fluentia perdir, Sc ad dedecus, turpitudinem , ac pecudum Vitam abiicit. Fingamus omnia

130쪽

omnia, quae ad vitam transigendam neces, saria abunde omnibus absque labore suppetere, nec ullius rei quemquam inopia premi, mox duo grauissima mala consequentur.

Nimirum omnium artium ac rerum pulchrarum totiusque splendoris, qui in rebus

humanis cernitur, interitus et & morum extrema corruptela, ac turpitudo. Nemo amplius artes mechanicas aut discere volet,aut

si quas didicerit, factitare: nemo laboriosa opera subire et nem o alteri seruire. Nemo enim haec praestat nisi paupertate quodammodo compellente. Cessabunt itaque ori nes hominum industriae, Omnia artificum vera, omnia priuata & publica ciuitatum ornamenta. Nullae amplius fient pulchrae vestes, nulla pretiosa supellex, nullae splendidae domus, nulla magnifica templa, nulla oppida, nullae arces. Conquiescet agricultura, nauigatio, aurigatio, piscatio, aucuis Pium, mercimonium. Nulli erunt viri nobiles & potentes, utpote famulitio &Obsequiis destituti. Graduum ac ordinum, qui in Republica sunt necessarij, discrimen omne peribit, ac proinde reuerentia pariter Mobedientia. Quidquid igitur in genere humano est pulchrum, splendidum, magnificum , admirabile, id omne paupertate sublata colletur, nihilque praeter barbariem dc

vastia

SEARCH

MENU NAVIGATION