De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

DE PROVIDENTIA NUMINI sΑbsque homine frustra esset in rebus tanta pulchritudo, tantum artificium, tam mira dispositio, tam stupenda structura, tanta varietas formarum , colorum, Odorum , seporum, temperamentorum. Nihil enim esset, quod ista posset percipere, disternere, mirari, laudare, uti, frui, Voluptatem ex illis Capere. Nam cetera animalia ad pastum abiecta sunt, nec quidquam sub boni specie apprehendunt, nisi quod Ventii aut venereis congruit, idque confuso brutoque modo. Sicut ergo domus ea quam nullus incolit, quae nullius usibus aut commodis seruire potest, etiamsi opibus & omnigena supellectile sit referta, nullius est momenti, nullius aestimationis, S omnino frustra est in mundo: ita mundus ipse cum omni suo ornatu frustra prorsus esset, si nulla existeret rationalis natura, cui ille siti usui, quae illum incolat, inspiciat, cognoscat, scrutetur, Aefructum ex eo Capiat siue commoditatis siue cognitioniS. Perspicuum ergo est mundum esse propter hominem : est ergo aliqua prouidentia, quae mundum in hunc finem condidit. Non enim a seipso in hunc finem existere potuit; neque a se totam illam dispositionem, qua usibus hominum accommodatus est, habere, ut ostensum est. Habet ergo suum

82쪽

LIBER I. 6ssuum esse, suamque formam , dispositi

nem, motum, vires ab alio, quem Deum dicimus.

Sexta RATIO, exstructura animalium in plantarum in ordine adfinem. Po R R o eius prouidentiam non soldmesse generalem & confusam, nimirum quatenus supradictas causas generales instituit ad rerum sublunarium productionem; sed etiam particularem & perfectissimam ad minima quaeque distincte pertinentem , ex

ipsa structura animalium & plantarum clare conuincitur. Tam enim exquisito artificio , tanta proportione singulae partes sunt Conformatae, M ad suas functiones ac fines aptatae,Vt nulla ars, nulla sapientia vel minimum possit adiicere aut emendare: quod certissimum est signum, ista omnia a sapientissima quadam mente esse eXCOgitain, quae

singula distinctissime considerauerit, & stupenda arte exterius curiosissime effecerit.

Id aliquot exemplis ostendamus. Non poterat homo unico osse constare , quia se flectere, M membris suis ad varios motus de 'bis, 'functiones uti nequiuisset. Itaque ex pluri o mis ossibus partim maioribus, partim mi noribus , partim minutissimis constructus est, quorum singula eam habent magnitu Ε dinem,

83쪽

66 DE PROVIDENTIA NUMINI sd inem, figuram ,frm itatem, connex ionem, quam corporis robur, facilitas motus, Mmembrorum usus postulabat. Capitis ossa sunt octo. Maxillae su perioris duodecim,inferioris unum. Dentes triginta duo. Spina costat vertebris triginta duobus ι os pectoris entiforme ossibus tribus. Collae sunt vigintiruattuor. ex quibus quatuordecim a spina orti ad os pectoris pertingunt, in eoque firmantur ad cordis & pulmonum custodiam, decem no pertingunt, ut stomacho & ventri laxitas relinquatur. Singuli digiti constant ossiculis ternis, pollex binis. Manus vero ipsae o unctis officulis carpi per quae ad ossa

Cubiti nectuntur, constant officulis vicenis. In pedibus vero non est minor ossiculorum multitudo. haec autem miro modo inter se sunt connexa. Quaedam enim instar clauorum sunt infixa, ut dentes maxillae,quaedam serratim commissa &veluti consuta , Ut videre est in ossibus cranij ι alia pyxidatim immissa, & validis ligamentis reuincta , sicutos femoris in coxae acetabulo; alia in m dum cardinis se mutuo subintrant, γιμ ραθὰ h σωυαφωυ Vocans; alia alio modo connectuntur, prout ratio firmitatis & motus

membri poltu lati Quanto artificio officula

minutiistina quae sciamina dicuntur, certis iocis interponuntur ad faciliorem articul

84쪽

rum motum Denique tanta ratione singula ad suum finem sunt aptata, ut nihil possit fingi accommodatius. Nihil ibi frustra, nihil redundans, nihil minus quam oporteat,

nihil non necessarium vel maxime expediens ad suum finem. Pari modo haec ossa non poterant una ali- ες qua Λ continua carnis masta contegi; nam dc haec quoque inepta ad motum ultimque membrorum fuisset: sed oportuit varias carnis particulas,quas musculos vocamus,apta

ri, & ex illis vario modo dispositis ossa contegi,corpusque formari. Sunt itaque mustuli plusquam sexcenti, longi, breues , lati ingusti, crassi, tenues; recti, curui; acuti, O Lusi; teretes, plani, anguloti, figura simplici, multiplici: alij su per alios, iuxta alios, in directum, in obliquum, in transuersum, stupendo prorsus artificio dispositi , quorum beneficio singula membra suum motum obtinent. Scribit Galenus esse in corpore sed

humano ossa supra ducenta ; & singula Ossa foetus. habere scopos supra o. qui in illis formania Cl Doctsit dis, disponendis, connectendis considerandi sunt. Itaque ut sola ossa corporis humani apte formentur plus quam octies nulle scopos esse spectandos. Musculos esse supra se centos, quorum singuli scopos habeant de

85쪽

68 DE PROVIDENTIA NUMINIS scoporum considerari. Eadem , inquit, ars circa omnia misera existit, se omnino circa

quamlibet partem, adeo ut si quis fructura

scopos consideret, in aliquot myriades eorum multitudo excrescat. Hinc concludit corpus humanum a sapientissimo dc potentissimo artifice esse formatum. 67 Non satis erat corpus humanum ossibus Ν --- constare-musculis, sed calore opus erat ut posset vivere, & sanguine quo posset ali , Δ spiritu quo posset moueri ac sentire. Comstat enim sine spiritu animam nec sentire, nec corpus suu mouere posse. Spiritus enim cum tenuissimae sit substantiae , tamquam medium quiddam inter animam siubtilissimam & corpus crassum, est proximum an, mae instrumentum , quo motum & sensum

efficit, sine quo etiam alimenti distributio Vise m fieri nequit. Fabricata est igitur Prouidentia zzia' tria viscera principalia in homine, quibus

hvi perficerentur, cor, hepar, cerebrum. Cor ad totius corporis calorem & spiritum vitalem: hepar ad sanguineum & spiritum

naturalem ι cerebrum ad spiritum animalem. His Cetera viscera, & organa externa

seruiunt. Hepati seruiunt dentes , oesophagus stomachus ad suppeditandam sanguini materiam, seu succum probe subactum, quem chylum Vocamus . Intestina partim ad hunc

86쪽

hunc chylum per venas meseraicas ad heis par transmittendum; parti m ad seculentam ciborum materiem educedam. Deinde lim

pati quoque seruit folliculus fellis, ut chylo

in sanguinem conuerso,acriorem materiam Corpori noxiam attrahat, & excipiat; lien, ut crassiores & seculentas sanguinis partes ad se alliciat: renes, ut serum crudum &redundans sanguini mixtum exugant, probeque colatum , per ureteres in vesicam transmittat, opportuno tempore excernendum. Pulmo seruit cordi, noua aura crebro

attracta &exspirata ad refrigerium, & spiritus vitalis recreationem.

- - Porro spiritus gignuntur hoc modo. Ci- 68bo concocto optimus eius succus transmittitur ad hepar. Fit haec transmissio partim vitali stomachi compressione, partim vi v narum intestini ieiuni, & aliarum innumerabilium quae in mesenterio positae habent vim sugendi. Hepar corpore fistulo Q chylum excipiens, transmutat illum sua vi in sanguinem, & sanguinis tenuiores partes in Vaporem, quem spiritum naturalem put mus , qui venas S corporis poros distendat, M aperiat ,&c. Sanguinis partem unam per Venam cauam, quae ex ipso oritur, transmittit ad cor. Ibi calore cordis primum in de tro, deinde in sinistro ventriculo mire ex E 3 tenua

87쪽

7o DE PROVIDENTIA NvMINI stenuatur, & bonam partem in tenuissimum Vaporem conuertitur , cuius portio aliqua per arteriam maiorem a corde ad cerebrum

transmissa, ibi per plexum retiformem pro he elaborata, clarincata, & temperata essiciatur spiritus animalis, idoneus qui ad sensit m& motum, functiones animanti proprias, seruiat, reliquam portionem spirituum cor Per arterias una cum tenuissimo sanguine in totum corpus distribuit, ut illius calorem natiuum conseruet S foueat: hunc spiritum talem appellamus. Nunc breuiter expediendum quomodo spiritus uterque & sanguis per totum corpus distribuatur, ut intelligatur quam admirabili sapientia haec omnia sint disposita. Corpus nostrum constat calido & humido. Calor assidue humidum absumit &in auras dissipat,ut patet exemplo aquae soli expositae, vel calefactae, quae sensim tota eua- nescit. Hinc omnia membra&viscera exarescerent, nisi per alimentam fieret instauratio. Alimentum propinquum corporis est sanguis.quare hunc per totum corpus distribui oportuit, Vt omnes partes ex eo ali posissent. Ossicina sanguinis est hepar. Iraque ex hepate ducuntur duae venae ingentes, altera sursum, altera deorsum , quae deinde in varios diuiduntur ramos ,&singuli rami rursus

88쪽

LIBER I. Tissis in alios minores, & hi in alios, donec

tandem in minutissimas S inuisibiles venulas facessant: tendunt hae venae in viscera Min musculos omnes,& in eos terminatur.

Itaque cum musculi sint supra sexcentos, Mplerumq; multae Venulae in singulos abeant, fit ut praeter venas inuisibiles iquas capillares vocant) sint aliquot venarum seu potius ramorum ex gemina vena ductorum chiliades. Hac ratione efficitur ut nulla sit particula Corporis tam parua, quin ad eam alimentum deferatur. Venarum mira structura Muis. Constant enim fibris directis,obliquis Miransueriis. Directis, ut sanguinem attrahant& sugant; obliquis, ut retineant 1 transuersis, ut ulterius ad musculos & extimas usque partes transmittant. Eadem ars in fistulis in testinorum seruata. Habent Vim sanguinis conseruandi, qui extra illas erumpens statim putrescit, & morbos efficit, Vt in pleuriatide,contusionibus & inflammationibus videmus. Miscetur sanguini serosus humor ad faciliorem distributionem , qui postea vel calore in halitum dissipatur, vel ludore excernitur. Miscetur & modicum bilis ad tenuitatem, ne crassescat, M quasi coaguletur. Miscetur & spiritus quem naturalem dicimus, Vs poros aperiat, & alimentum indu-

89쪽

cat. Nulla enim est corporis particula, quae porosa non sit. In ossibus, musculis, visceribus, neruis, Venis, arseriis, membranis, cartilaginibus est vis assimilatrix, per quam hae partes sin gulae alimentum ad se transmissum in suam naturam dc speciem conuertunt. -i Sicut hepar omnibus partibus corporisDἱaribis- sanguinem quo alantur, Sc spiritum naturano cotoru lem suppeditat; ita cor calorem dc spiritum is,.... vitalem, quo calor natiuus assidue foueatur& ventiletur: in quem finem a corde ducun tur duae arteriae, altera sursum , altera deorsum,quae rursus in multos ramos abeunt, &hi rursus in alios minores, donec in tenuissumas veluti fibras terminentur ι eo prorsus modo quo Venarum genus. Pertingunt arteriarum ramusculi ad omnes musculos, de ad viscera omnia, ut calorem & spiritum illis infundant. V astutis. Porro sicut in iis quae manifeste calidum

habent sanguinem, cor assidue per systolem& diastolem sese agitat, ut per diastolem seu

dilationem sui nouum aerem attrahat ad caloris temperiem & spirituum recreati ne mi per systolem seu compressionem sui, fuliginosum vaporem expellat: ita arteriae omnes per rotum corpus iisdem momentis

mouensur, perpetua vicissitudine sese dila-Iando

90쪽

LIBER I.

tando & contrahendo, ob eosdem fines. Estque haec ventilatio tanti momenti, ut ea prohibita squod interdum per affluxum humorum accidit) statim accendatur febris. Cerebrum suppeditat spiritum anima- 72 lem , qui, sicut sanguis& spiritus naturalis Di bω- per venas, & sicut calor ac spiritus vitalis per arterias, ita diffunditur per neruos. Verum 'quia e cerebro, quod capite continetur, non poterant sufficientes nerui procedere, qui ad omnia viscera & musculos omnes pertis nerent, Prouidentia opifex hominis, sub- stantiam cerebri una cum suis membranis a capite per colli vertebras , & per totam spinam dorsi protendit, ita ut medulla spinalis non sit aliud quam continuatio quaedam &productio cerebri. Ne autem spiritus evane- Produmicat, & animal subito moriatur, inuolutum V kr est cerebrum duplici membrana, altera te- α .nuiore,quae interior est, altera duriore & robustiore,quq exterior,& ossi cranij proxima. Simili modo inuoluitur medulla spinalis. Nerui procedunt a cerebro, & a medulla spinali, S horum duplici membrana. A cos ηρ Naarebro sex neruorum paria, quinque quidem ' 'paria ad quinque sensuum organa, Vt spiritum suppeditent, potissimum quidem adsensum, deinde etiam ad motum musculorum capitis: sextum par ex ra caput proten-

SEARCH

MENU NAVIGATION