De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I 24 DE Rovi DENTIA NUMINI sminum, qui Euangelistas isti diuersis tem poribus & locis scribentes, sacrilegae vani ratis arguere potuissent, si falsa narrassent. Mendacium enim in negotio religionis i gens est sacrilegium.118 Verum ut cetera pr ermittam, quantum est miracuIum, quod per duodecim homines eosque ignobiles, pauperes, rudes, pisca'

tores conuerterit mundum, tora mundi potentia , sapientia, eloquentia repugnante obnitente simul carne & sanguine; obniten-ze natura corrupta, Λ inueterata consuetudine P Non enim ad religionem facilem de sensibus blandientem, sed ad arduam, seue ram, moribus humanis insolentem, tradum Nit mundum: quae hominem cruci affixum Deum statuit: quae diuitias, honores, Voluptates, & quidquid magni penditur in vita, docet aspernari, quae carnem domare, cupiditatibus repugnare, crucem ferre, inimicos diligere, bonum pro malo reddere, san guinem & vitam pro Christo profundere, maledicentibus benedicere, persecutoribus bene precari. Quam difficile fuit, mundoeidololatria excaecato,& omnem felicitatem in opibus, honoribus, S voluptatibus reponenti, persuadere ista esse acceptanda , contra morem & auctoritatem maiorum, contra omnium gentium 'sum, Contra comis mune

142쪽

LIBER 1. 32ymune generishumani iudicium,contra omnium philosophorum sententiam , contra Principum minas & edicta,contemptis Omnibus huius vitae commodis & incommodis , honoribus Sc contumeliis, illecebris tormentis Et tamen id Christus per Apo-i stolos suos, homines pauperes S ignobiles, perfecit, & mundi potentiam ac sapientiam sub iugum misit. Erant illi antea rudes, timidi , pusilli animi, ignari rerum diuinarum, ignari linguarum ,& plane ad istud munus inepti ecce accepto Christi munere Spiritu sancto, repente facti sunt si pientissimi, imperterriti, magnanimi, omnium linguarum periti, &ausi sunt tantum opus aggredi; quod gloriosissima perfecerunt. Nemo haec negare potest : plenae sunt veteres historiae: toti orbi notum est, orbem per piscatores & rudes homines a Christianismum traductum;& omnia tyrannorum tormenta quibus ipsi innumerabiles alij erogati α consumpti ) non potuisse id impedire. Nihil umquam simile

in ulla religione accidit. Plane hoc mirac tum suis momentis expensum, satis est non

tum ad numinis prouidentiam, sed etiam ad Christi diuinitatem, nostraeque Religi

nis veritatem asserendam.

Fuerunt Apostoli etiam dono miraculo- Trio

143쪽

I24 . DE 'OV1 DENTI A NvMINI sminum , qui Euangelistas ista diuersis temisporibus & locis scribentes, sacrilegae vani ratis arguere potuissent, si falsa narrassent. Mendacium enim in negotio religionis ingens est sacrilegium. Verum ut cetera pritermittam, quantum est miraculum, quod per duodecim homines eosque ignobiles,pauperes, rudes, pisca tores conuerterit mundum, tora mundi potentia , sapientia, eloquentia repugnante; obnitente simul carne & languine; obniten

te natura corrupta, & inueterata consuetuis

dine 2 Non enim ad religionem facilem Msensibus blandientem, sed ad arduam, seue

ram, moribus humanis insolentem, tradu Tit mundum: quae hominem cruci affixum Deum statuit: quae diuitias, honores, Voluptates, & quidquid magni penditur in vita,

docet a*ernari, quae carnem domare, cu piditatibus repugnare, crucem ferre, inimi cos diligere, bonum pro malo reddere, san guinem dc vitam pro Christo profundere, maledicentibus benedicere, persecutoribus bene precari. Quam difficile fuit, mundo idololatria excaecato,& Omnem felicitatem in opibus, honoribus, dc voluptatibus reponenti, persuadere ista esse acceptanda , contra morem & auctoritatem maiorum, con-ua omnium gentium V sum, contra com-

144쪽

. OBER 1. 3 armune generishumani iudicium,contra omnium philosophorum sententiam , contra Principu m minas & edicta,contemptis Omnibus huius vitae commodis N incommodis , honoribus & contumeliis, illecebris Mtormentis Et tamen id Christus per Apostolos suos, homines pauperes & ignobiles, herfecit, & mundi potentiam ac sapientiams ub iugum misit. Erant illi antea rudes, timidi, pusilli animi, ignari rerum diuinarum, ignari linguarum, de plane ad istud munus inepti :& ecce accepto Christi munere Spiritu sancto, repente facti sunt sapientissimi, imperterriti, magnanimi, om nium linguarum periti, &ausi sunt tantum

opus aggredi ι quod& gloriosissima pers

cerunt. Nemo haec negare potest e plenae sunt veteres historiae: toti Orbi notum est, orbem per piscatores dc rudes homines ad. Christianismum traductum Omnia tyrannorum tormenta quibus ipsi & innumerabiles alij erogati dc consumpti ) nou potuisse id impedire. Nihil umquam simile

in ulla religione accidit. Plane hoc mirac tum suis momentis expensum, satis est non

solum ad numinis prouidentiam, sed etiam ad Christi diuinitatem, nostraeque Religi

nis veritatem asserendam.

Fuerunt Apostoli etiam dono miraculo-

145쪽

i 16 DE PROVIDEN rIΑ NvMINIsrum instructi. Non enim tam mira & exotica mundo persuadere potuissent, nisi ea miris quoque & diuinis argumentis confirmassent. Itaque & illi caecos illuminarunt, resolutos seu paralyticos roborarunt, clau-

dos erexerunt , omnia morborum genera depulerunt, mortuos ad vitam reuocarunt,& alia miranda, ut ex eorum actis constat, perpetrarunt.

is Ex illo tempore nullum saeculum emu- sirintv xit, quod miraculis fuerit destitutum, ut ex

' historiis Ecclesiasticis, & Sanctorum gestis

adi/a. est notissimum. Et ut alios praeueream,Gr S. Grego- gorius Neocaesariensis, qui a miraculorum rura L. -- magnitudine Thaumaturgus dictus, mon

tem qui ecclesiae aedificandae obstabat, alio transtulit: paludem inter fratres causam dis. cordiarum siccauit: Lycum fluuium perniciose agros inundantem defixo ad ripam baculo qui mox virentem crevit in arbore coercuit: saepissime daemones ex idolorum simulachris S hominum corporibus eiecit: multa futura praedixit, & alia plurima supra naturae vires, numen diuinum per eum effecit. Testantur Basilius lib. de Spiritu sancto Cap. 29. Gregorius Nyssenus in vita Gregorij, Hieronymus, Russinus, Socrates, Nices. B-- phorus,&alh. Sanctus Benedictus, vas in tu quo venenum ei propinabatur, signo crucis

146쪽

LIBER I. I 2 confregit: sontem ex rupe oratione elicuit: mortuum puerum excitauit: futura praedi- xit, & multa alia miranda perfecit. Testatur regorius Magnus libro a. Dialogorum. B. Bernardus inhumera patrauit. Nam quo- S. Barnaro Cumque locorum pergeret,Occurrebant pΟ-puli, dc omne genus aegrorum offerebant, quos ille signo crucis, breuique oratione curabat. Plurima huiusmodi per Germaniam, praesente Imperatore Conrado, multisque Principibus, & infinita populi multitudine, patrauit. Plurima per Galliam praesente Legato Apostolico , aliisque Episcopis, & quo dam praesente Summo Pontifice Eugenio. Multa per Italiam, Romet praesertim S Mediolani , conscia tota ciuitate. Denique reserat ei paene quotidiana miracula facere ι ut eo nomine ubique tamquam Angelus caelo demissus exciperetur dc coleretur ab omni' bus. Scribit auctor vitae illius squi eodem Lib. . e. . tempore vixit) certis testibus qui praesentes inspexerint,constare, in territorio Constantiensi circa vicum quem DOinguet Vocant, una die per manus impositionem ab eo illuminatos caecos undecim, sanatos mancos decem,claudos erectos decem de octoe Narrat idem alia plurima particulatim signato soco, tempore, nominibus personarum, Occasione , modo, dc aliis circumstantiis, ut

147쪽

non possit esse suspicio si audis vel mendach. 1ao Nec minora facta hoc iaculo, tum apud Miracuis Indos & Iapones per eos qui fidem Christianam illis populis annuntiarunt, tum in Europa variis locis a viris sanctitate conspicuis, quae diligentissime publica auctoritate sunt examinata ,& testibus iuratis probata. Denique plerique eorum qui in Ecclesia iam inde a temporibus Apostolorum sanctimonia vitae illus res habiti sunt, miraculis quoque illustres fuere, ut ex vitis Sanctorum quae avitis fide dignissimis conscriptae, & probatis

historiis est perspicuum. ' Mi . Porro miracula quae ad inuocationem Sanctorum cum Christo regnantium , dc praesertim beatissimae virginis, toto orbe facta sunt, hodieque fiunt, sunt infinita. quae omnia apertissime vim numinis ubique praeis sentis, oc omnia cernentis ac gubernantis, testantur. Patrantur haec publice in oculis omnium, in omnibus prouinciis Catholicis , ita ut omnes ea Videre, & manibus paupare possint, ne qua possit de veritate sub esse dubitatio. Vidimus superioribus annis multa huiusmodi in Belgica, quae auctori tate publica rite discussata approbata in i cena typ3s Iuni edita. iii Nihil ad haec responderi pistest, nisi hareomnia esse conficta, vel ope daemonum per-

148쪽

secta. At quo colore, qua veri specie dici RUis attipotest illa este conficta, cum id nulla rati ne probari possit' Vnde enim sibi fictionis Us. ..is huius notitia An quia miracula illa tibi vi- a.dentur impossibilia ξ At ostendendum erat ea impossibilia esse, cum nihil ἀ--αν Mrepugnans implicent. Nam quod viribus naturae fieri non possint, nos ipsi dicimus, M inde probamus esse aliquod numen inuisibile natura potentius, cuius vi ista fiant. Deinde illa ponere conficta, est tollere omnem

fidem historiarum, omnem memoriam an liquitatis, omnem notitiam superiorum ta-Tulorum. Omnes enim antiquae, historis merito confictae dicentur ι & omnes ut fabulae erunt reliciendar, si miraculae Sanctorum conficta dixerimus: quia nullae historiae accuratius, aut maiori fide conscriptae: praesertim cum Ecclesiae semper maxime curae . fuerit ne incerta miracula praedicentur. De iis enim solis loquimur,quq ab Ecclesia tamquam certa & explorata sunt recepta. Teristio, Qui ita loquuntur, fatuitatis condemnant M amentiae omnes Principes Christi nos, Omnes magistratus, & nobiles, & totum populum Christianum; ut qui innumeras fabulas pro rebus vere gestis tibi permittant obtrudii nec tantum habeant iudici, ut valeant imposturam deprehendere. Con- /1 dem

149쪽

I3o DE PROVIDENTIA NUMINIS

demnant sacrileg imposturae omnes Eccle siae Practatos, omnia Concilia Oecumenica, omnes Theologos, omnes sapientes quod huiusmodi commentitias narrationes & -- bulas pro veris miraculis commendent Scvenditent, S orbitam scelerate illudant. I Quarto, Pleraque a tantis auctoribus. tanta doctrina sanctitate praeditis , tam minutim , cum tot circumstantiis scripta sunt, ut non possit esse suspicio fraudis. In rebus confictis studiose vitari solet notatio

poru in & locorum, ne fraus lacile possit d prehendi. Quinto, Nullam causam h buerunt ista fingendi. Cur enim tanto sacrilegio se voluissent obstringeret qua spe, quo praemio tam infamem mendacio dc imp 1tum labem suo nomini inurere Nemo enim si qe causa quidquam facit. Quae igitur causa omnes illos scriptores, Eusebium, Sin cratem , SoZOmenum, Russinum , Gregorium Nyilenum, Balilium, Hieronymum, Augustinum, Sulpitium, Gregorium Turonensem , Optatum Mileui num, Theodoretum, Damas num, Gregorium M gnu m, Bernar dinu, Bonaventur m , & aliqρ plurimos qui miracula scripsere, impulit ad

tam immane& nefandum facinus audendum ξ Sanc nulla causa fingi potest. Quis

. enim

150쪽

enim vir grauis & religiosus non malit potitis mori, quam vel unum mendacium scribere, maxime in iis, quae ad religionem pertinent : cum id non solum sit infame apud homines, sed etiam sceleratum d abominabile apud Deum Z Dς haereticis quidem huius temporis, quibus per fidem specialem nullum scelus ad culpam vel poenam imputatur, merito potest esse fici ionis suspicio, cum de suis multas laudes, &de Catholicis multa probra scribunt. At Catholicis graue scelus est, S aeternis ignibus piandum, si quis vel falsa miracula sitae religionis sociis tribuat, vel falsia probra in hostem confingat. Sexto, Si illa essent conficta, facile potuissent auctores ab eiusdem aeui hominisbus conuinci vanitatis; quia vitae & res gesta: Sanctorum plerumque orbi eo tempore

quo vivebant erant notissimae, cum tanta lux virtutis non possit manere occulta. At

nemo eorum qui illa aetate vel paulo post vixerunt, deprehensus est, qui eos falsitatis afueret, aut illorum scripta in dubium vocaret. Septimo, Ingenium humanum suspicax cst & incredulum, cum de nouis miraculis agitur. Hinc studiose omnia examinat, ne forte fraus aliqua subsit, aut error. Numquam desunt aemuli, qui aliorum in

uident celebritati A gloriae. Hi cutiolissime I a omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION