De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

rs 1 DE PROVIDENTIA NUMINIS

aut pudenda, loquente. Hinc sive ventriloqui , & Pythonem habentes. Notissima sunt ista non solum ex sacra, sed etiam ex prophana historia. Celeberrimum multis saeculis fuit oraculum Apollinis Delphici, & Iouis Ammonis ultra Cyrenem, &Dodonaeum in Epiro, de alia nonnulla. Hac impostura daemones idololatriam propagarunt , S se ipsi in statuis toto fere orbe plurimis faeculis tamquam numina coli fecerunt, Δ etiamnum apud Indos, Chinenses, Ia nes, Tartaros, Brasilios, Peruanos, S alias nonnullas gentes coluntur: ut merito dixerit Propheta Psalmo s s. diuoniam omnes dii sentium daemonia Vominin autem caelos fecit. I o Secundo, Idem perspicuum est ex disciplina Necromanticorum & Magorum, qui apud omnes gentes reperiuntur. Hi enim

Certis ceremoniis & carminibus norunt daemones euocare,& essicere non solum ut mirabiles edant effectus, qui eorum indicent praesentiam , sed etiam ut ipsi se praesentes vili bili forma sistant,& cum hominibus semmones misceant, seseque familiares exhibeant. Formam huius euocationis describit Homerns lib. II. Odysseae: vhi vlysses excitat Tyresiam & umbras Orco, ut ab illis de reditu suo sciscitetur. Similis Necromantica excitatio facta legitur a Scipione apud Silium a

182쪽

lium , a Tiresia apud Statium, ab Oesione apud Flaccum, a Canidia apud Horatium, ab Erichthone apud Lucanum. Vnde pateΓhac rem etiam apud veteres fuisse usitatam, imo antiquissimam esse constat ex Historia Erig. 1 , sacra, quae de magis Pharaonis, & pythonis- Ru λε.sa commemorat. & hoc iaculo ex actis iudicialibus & multiplici experientia passim constat de saga rues cum daemonibus com-

mercio&conuictu . .

Tertio, Ex iis quae cernuntur in obsessis, IAIquOS energumenos vocamus. Duo enim in

illis videmus, quae vim humani ingeni j longe superant. Alterum est,quod saepe loquantur linguis peregrinis, quas i pii prorsus nec inbelligunt,nec umqui didicerunt. A lterum 'quod pandant occulta: vel procul posita annutient,perinde ac si coram vidissent. Vtruque manifestum est indicium superioris cuiusda Se inuisi bilis natur ,qua tunc aguntur. Denique idem conuincitur ex plurimis spirituum apparitionibus, quae probatissimis historiis sunt consignatae. Ex his perspicuum est, esse in mundo sipiritus, & quidem ingenti numero. Nam ubique terrarum ab omni aeuo saepissime se ma- nisestarunt: adeo ut nullum sit regnum,nulla prouincia, nullum oppidum , nullus pagus , ubi apparitionis eorum non inmem L a Nas

183쪽

I6 DE PROVIDENTIA NUMINI sim, aut non extent vestigia.. Pythagoras, ut 'refert Laertius, Totum hunc aera plenum essem olebat animis : ct eos daemonas ac heroaου

existimari. Eadem fere fuit aliorum Veteis rum sententia:qui singulis hominibus suum genium vel daemonem assignatum a Deo statuebant. ita Hesiodus, Homeri Menander, Trismegistus, Plato,& Stoici: Quod si multi sunt spiritus aecesse est unum esse spiis,

ritum summum, cui ceteri subsint, cuius nu- tu & imperio regnatur. Omnis enim multu tudo nisi ad unum principium S rectorem reuocetur, parit confusionem. Vnde etiam inter corpora est certus ordo, dc aliassent superiora, alia inferiora , Omniaque tandem uni supremo subsunt, cuius & complexu coisercentur, & motu cientur. potiore ratione, debet esse ordo inter spiritus, ita ut omnes ad unum supremum reducantur. Quanto

enim aliquid est praestantius, tanto debet eo. se magis ordinatum , & rqcte dispositum in

mundo. at, spiritus sunt longe omnibus rebus corporeis praestantiores: debet ergo inter illos esse maximus ordo, subiectionis nis, mirum Sc praelationis. Absurdum plane est in suprema ac nobilissima Vniuersi elasse

απαξιυ & confusionem admittere, cum inferiorem ram praeclare Videamus distributatam dc dispositam, ' , .

Idem

184쪽

Idem confirmatur ex grauissimis incommodis, quae inde sequerentur. Si enim inter spiritus non esset ordo,nec omnes Uni su premo subiicerentur, cuius nutu ac potentia Contineantur , quilibet eorum pro sua librudine posset mundum turbare, homines exagitare , bona diripere, incendere, Vastare, corporibus dolores, morbos, mortem immittere ; denique totum genus humanum perdere ac profligare: nec ullum esset remedium , cum ille non habeat superiorem a quo coerceatur. Itaque non posset mundus ullo modo consistere. Quam enim spiritus d moniorum sint proni ad malefaciendum,& ad calamitates hominibus inferendas, constat tum ex historia Iob,cuius uniuersam

substantiam satan perdidit, filios& filias interfecit, corpus grauissim is ulceribus afflixit: tum ex innumeris sacrifieiis Ethnicorum, in

quibus humanas hostias sibi daemones iube. hant esserri, delecta eo quod cuiquo crat charissimum, nempe fi Iio vel filia, vel eo qui in Republica praestanti sti mus: tum ex bellis S ccdibus,ad quς illi specie numinum mortales concitabant. Si ita ceu ierunt in homines , Deo illis habenas propter hominum

peccata nonnihil laxante; quidi non facerent, quas calamitatos non irrogarenr, quos cultus & honores ab illis non extorquerend

i L 3 si sui

185쪽

si sui prorsus essent arbitrij, & nullius superioris vi S imperio cohiberemur', Sed & inter ipsos discordiae N bella facile concitari postent, nemine eos coercente. Sicut enim inter Principes,qui nullum suprariorem agnoicunt, passim videmus bella moueri, quibus orbis grauissime concutitur: eo quod nullius potentioris, qui eorum cOIM trouersia&dirimat, ius dicat, & iniqua m lientes coerceat, imperio contineantur: ita inter spiritus necesse erit dissensiones, simultates,& bella concitari,quibus mundus pia

ne pessum ibit, si nulli superiori subduntur. Quisque enim suo honori studebit, & om

nia ad suum nutum S imperium trahere conabitur. Vnde merito Homerus r 'κ- πλυκοιρωνίη, εὶς κοιρανγ ες , Εἰς lgees λει Non est bonum multos esse in regno Principes, unus Princeps esto, unus Rex. dc ex Ho-

E.. '' ' λmi θαι-NaIura rerum non vult male gubernari, sed optime. Denique cit m multi sint spiritus, ut Osten sum est,unde haec multitudo ortum habuit quis eos in hunc mundum introduxit Non enim orti sunt ex corporibus, cum ipsi omnibus rebus corporalibus sint eminentiores:& corpus non pariat nisi corpus. Neque etiam

186쪽

LIBER I. Is

etiam alij ex aliis, sicut animalia, propagatshoc enim proprium est rerum corruptioni obnoxiarum; nimirum Vt hac ratione sp eies earum perpetuentur, dum natura extincta in parente , conseruatur in sobole.

Neque singuli habent esse a seipsis, ita vi anulla causa dependeant: quia si aliquid statuendum sit quod esse a se habeat, satius est illud esse unum quam multa. Magis enim

consentaneum est,esse Unam quamdam naturam a nullo dependentem, in qua tota plenitudo essendi eminenter&vnite existat, α a qua in reliquas omnes pro cuiusque gradu & captu esse descendat; quam multas naturas, quae a nullo dependeant. Vbi enim est multitudo vel specierum vel indiuiduo. rum, ibi quoque est limitatio & imperfectio . cum illa multa sint omnino distincta, nec alterum alterius perfectionem vim contineat. Hinc fit ut nihil illorum sit propter se, sed propter aliud, S omnia illa conterent,& coalescant in unum,sintque veluti partes unius integri, quod ex ipsis consurgit.

Sic multa corpora constituuns unum mundum, & multi homines unam Rempublicam , 5 multi spiritus unum regnum, seu Rempubl. spirituum. At vero quod est a se, debet esse omnino perfectum, dc sibi plane sufficiens, nullius egens consortio. quia itae

187쪽

quia quod a se est, id etiam est propter se:

quod caret principio effectivo, etiam caret fine: ac proinde ipsum sibi est finis ac omne .

bonum, ita ut extra se nec consortium, nec auxilium, nec complementum, nec lucem, nec Veritatem, nec gaudium, nec beatitudinem quaerere debeat, sed omnia haec in seipso, & a seipso plenissime habeat. Itaque id quod est a se, a nullo dependens, sol timvnum esse potest, non multa , nempe ipsum esse illimitatum primordiale, per se sufficiens, fons omnis entis & naturae sim iratae. lHis accedit quod ponere multos spiritus a nemine dependentes, nihil est aliud ,quam introducere mλυΘειαν, seu deorum Confu4sam turbam,& multa prima principia: sicut olim faciebat caeca Gentilitas,singulis nego tiis& rebus humanis proprios S particula.' ' res deos assignans, qui illarum essent auctores, directores, & supremi praesides, a nullo dependentes. Sic Venerem faciebant praeside amorum & libidinum; Dianam, vena. tionis , Cererem, frugum; Mercurium, ne gotiationi'aesculapium,curandorum momborum, Martem, belli, Palladem sapientis Apollinem Sc Musas, poetices; Fortunam,e, ventuum fortuitorum ; oc ita in aliis innumeris : itu ito plane iudicior quasi unum nu-mςu non valeas tantae negotiorum multitu

dini

188쪽

clini attendere, nec tantum' habeat sapientiae aut potentiae, ut illa possit simul dirigera ac moderari, Vel saltem non absque taedio& molestia. Fragilis se laboriosa mortalitas plintu, si is partes ista digesiit: infirmitatis suae memor, bro MC.7. it portionibus quisque coleret, quo maximὸ

Ex his fatis demonstratum. esse unum supremum spuitum , cui omnes alij spiritus subsint, cuius nutu & imperio gubernentur, a quo ceteri omnes si ut procreati & formati;

quem Deum vocamus. - Ο

Duodeeima R. AT; I Ο ex absurdo. Si nullum est numen,nullaque prouiden- I stia, qua res humanae gubernentur; multa profecio sequuntur absurda, & ab omni ratione, sanoque iudicio aliena , quae clard conuincunt illud nullo modo statui posse.

Nam primo sequicum, Primam ac supre' sinustummam Veritarem numine Si prouidentia: est numen, aperire portam mortalibus ad omnem vitae: '' impuritatem, ad omnem iniquitatem& in- risi iustitiam, ad omnem superbiam, arrogantiam, tyrannidem , denique ad perfidiam, '. i. periuria,sacrilegia,& omne scelerum genus. Nihil enim est tam im ma ne, Vel iniqu um, vel impium , quod metu numinis sublato sinens humana non ausit aggredi, & perfi-- L I cere,

189쪽

I7o DE PROvIDENTIA NvM IN Pal. 11. cere, iuxta illud Psalmistae : Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Corrupti fiunt, Crabominabiles factisunt in iniquitatibus, &c. Ecce fructum illius doctrinae de persuasio- nisi omnium scelerum turpitudo dia abomianabilis enormitas. Illud sequi est manifestum . sicut enim,si est aliquod numen, se ma & suprema veritas est esse Deum qui mundum regat: ita si nullum est numen, prima& suprema veritas erit nudum esse Deum qui mundum regat.Erit enim veritas de eo,quod apprehenditur ab omnibus esse supremum ac primum omnium principium. Haec autem veritas exitpguet in animis hominum omnem numinis metum & reuerentiam r

sublato autem metu, patet via ad Ompia sce Iera. At quid abs dius dici vel cogitari potest, quam primam S summam veritatem,& maximum diuinitatis arcanum ab homunibus cognitum vel apprehensum, ad omne nefas Sc flagitium viam aperire, eosque sic Ieratissimos & impurissimos efficere

3 7 Secundo sequitur, id quod est falsum M

I usi. - impossibile, & mera chimaera, esse causam omnis religionis, pietatis, iustitiae, tempest mnis vir- rantiae,modestiae,benignitatis,patientiae,d nique omnis virtutis & honestatis: pacis in- super & tranquillitatis in Republica, dc omnis boni in genere humano. Persuasio enim

190쪽

numinis,eiusque amor de timor, haec omnia bona pariunt :& quo illa maiora & vehementiora fuerint, eo maiora bona ex illis in animis hominum, & statu politico ortu tur. Vnde numquam extitit Respublica bene instituta, in qua Religio,de persuasio providentiae numinis non viguerit: & priuatim quo quisque fuit erga numen reuerentior Mreligiosior. eo probitate de vitae innocentia fuit illustrior. E contrario quo quis numen minoris aestimauit, eo fuit sceleratior: ut ex utraque historia tam prophana quam sacra Constat. At cuius amentiae est credere, falso de impossibili figmento tantam inesse vim ad omnem virtutem: solidae autem veritati tantam illecebram ad omne flagitium M perniciem Tertio sequitur, Veram desummam sa-r 8pientiam extinguere omnem virtutem, &homines efficere pessimos: summum vero

errorem M amentiam excitare ad Omnem statem; εν.

virtutem, de homines eiscere optimos. Siro Ner. enim nullum est numen, summus error de' - . amentia est, certo credere esse numen, dia prouidentiam,summa sapientia,credere hqC . inihil esse nisi hominum figmenta & chi

maeras. Item consequi ur, veritatem de fa-pientiam esse homini N Reipublicae maximo perniciosam . errorem vero maxime sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION