De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

sis ac deletis peccatis Moyses dedit illis legem veterem 1 Christus mundo legem no , Dam Sc euangelicam. Moyses in deserto pa- ait: populum manna canitus . seu ex loco subliini aeris delapso, de potauit aqua de petra : Christus in .Ecclesia pascit suos vero pane.& potu Caese , corpore & sanguinestio.: ipse enim panis de caeso descendens, &manna absconditum: ipse petra salutis aeterinnae, potum sius profundens. Illi opera Moy si vicerunt inimicos,& tandem perueneruiuad terram promissionis: nos auxilio Christixincimus hostes salutis nostrae , & pe duci muttia caesum. Ob has & similes comparationes Chiistus dicitur Propheta similis c i MOU i, o t. -

I31 Deuterono inha8ι29. O. 33,&32. p . dicit radololatria Iudaeorum , Mi que pecccata, & multae clades ob eam causam ipsis obuenturae. Deuteron. 33. singuli. Iribubus suam sortem, & vari os euentus, quos in sua benedictione Iacob non expresserat, praediis

i. Mirabilis quoque est illa praedictio quae narratur 3i Reg. 13 Vbi cum Ieroboam thus

adoleret Idolis,quidam Propheta exclamauit: Alsare, Altare dicit Dominus: Etaestius nascetur domui David Iosas nomine, O immolabi super te secerdoxes excelserum, qui

nunc

162쪽

nunc in te thura succendunt, se os hominum super te incendet ,&c. Quae omnia exacte completa eile patet 4. Regum 23. idque post

annos l. tot enim annos intercessiisse inter illam praedictionem &eius euentum sci ibitiosephus lib. Io. antiquit. cap. F.

Isaiae s. praedicitur regnum Cyri post

ducentos annos nascituri, expresso eius nomine: Sc simul eius potentia, bella, victoriae, spolia, opes, & benescentia in Iudaeos insinuantur. Quem locum cum cludaei Cyro ostendissent, admiratus est ipse vatis diuinutatem, S incensus cupiditate exequendi quet legerat, magnis eos beneficiis affecit, ut te statur Iosephus lib. ii. Antiquitatum cap. I. 'Omitto alias innumeras prophetias , quae apud eumdem Prophetam leguntur. . Apud Danielem extanx multae stupendae 1, 1 praedictiones, & obscurissimarum rerum in. Ierpretationes. Cap. 2. Cum Regi Chaldaeorum mirabile quoddam ωmnium ostensum esset , illudque memoriale aridisset, Danies ei distincte M per partes. Visum aperuix, nimi-bum per quiexem Osuistam ei statuam quamdam grandem α terribilem cuius caput aureum , pectus di brachia argςntea, .u ter di si mora aerea, tibiae ferreae, desinente' inpetdes partim fictiles, partim ferreos. Diunde 3idisse lapidem abitandi e monte tipo ma-

nibus,

163쪽

I44 DE PROVIDENTIA NUMINisnibus, & ferire statuam in pedibus 1 quibus contritis corruisse statuam de in puluerem redactam : de lapidem illum creuisse in

montem magnum, qui repleret tota terram.

Exposito somnij viso, adiecit eius interpre- ratione et praesignari hac statua quatuor m narchias, quarum prima iam exstabat, cete-- suis temporibus alia post aliam erant emoriturae. Caput enim aureum designabat regnum Chaldaeorum, quod tunc amplissimum erat de pulentissimum. Pectus argenteum monarchiam Persarum & Medorum, quae illi siuccessit, S duobus regnis, veluti brachiis, constabat. Venter & femina aenea monarchiam Graecorum.Tibiae ferreae mounarchiam Romanorum potentissimiam, mimperium Orientale occidentale dius sam .Pedes parti m fictiles,parti m ferret,indi. cant illam monarchiam extremis tempori bus partim firmam fore, partim imbecillam. Lapis excitus de monte sine manibus Christum Dominum deiDonstrat, qui absque virili opera de Virgine sanctissima ; stirpeque

Abrahamitica natus; qui in montem ma gnum excreuit, excitato regno quod totam te ram erat occupaturum : qui in fine mundi omnia alia regna deleturus , & solus retignum aeternum obtenturus In huius somnii indicio & expositione tam clare diuini numinis

164쪽

minis potestas,sapientia, & prouidentia eluxit , ut Rex superbissimus in faciem proci- dens Danielem seruum suum adorauerit,& numinis maiestatem luculente fuerit

confessus.

Eaedem quatuor monarchiae ordine suc- I33 cessurae, & singularum conditiones ac pro- prietates alio mirabili viso Danieli suerep nonstratae cap.7. sub specie quatuor be-iliarum. Deinde illi ostensum regnum sanctorum , quod deletis omnibus mundi re gnis aeternum florebit et ita enim Angelus hanc visionem Danieli est interpretatus. Haquatuor bestia magna, quatuor sunt regna, quae consurgent de terra. Suscipient autem re

snum Iancti Dei altissimi, se obtinebunt regnum usque in sacvium in faculum saeculo

rum, id est, in omnem aeternitatem. vide mus nunc impleta quae de quatuor mona chiis exorituris ipsi ostensa fuere: unde non debemus dubitare, quin ea quae de regno sanctorum Sciudicio diuino ibidem praediocta sunt, suo tempore certissime c0mplebuntura

Rursus cap. g. adhuc florente Monarchia Chald rum alii: monarchiς huic successurae, eidem Danieli ostensis: Medorum quiadem & Persaru specie arietis bicornis , Graecorum hirci unicornis: modusitem quo illa Κ ab ε

165쪽

ab hac foret delenda; haec post primum

Regem mox in quatuor reges diuidenda. Ex quorum regum posteris unus esset ventu rus nempe Antiochus Epiphanes in qui ex modico magnus effectus, Iudaeos grauiter affligeret, Sanctuarium profanaret , iuge sacrificium e medio tolleret,& cogeret omnest ad idololatriam, idque per dies 23oo. hoc est, per sex annos,ires menses,& dies viginti.& illum tandem absq; hominum opera, Vltione diuina conterendum. Quae omnia imis pleta esse tempore persecutionis Antiochi constat ex libris Machabaeorum; nimirum quadringentis &octo annis post hac Danielis praedictionem: ut refert Iosephus lib. 12. Antiquitat. cap. I. Qui lib. V.Cap. 8. etiam narrat hoc vaticini u Danielis de rege Gradi. corum qui Persarum imperium euertere Alexandro, cum esset Ierosolymis, a sacerdotibus ostensum : illumque magno gaudio affectum, eo quod ipsie de se illud interpretaretur . nempe se esse illum regem Graec rum sicuti vere erat) qui Persatum impe

rium esset obtenturus. . 'I

Cap. II. multa praedicuntur.Primh, pr

gressus imperia Persici. Secundo, expeditio Xerxis in Grςcos. Tertio, Alexandri Magni imperium Persiico successurum. Quarto, huius diuisio in quatuor regna. Quanto,

166쪽

bella atrocissima inter duos Alexandri succesiares 1 reges nimirum Syriae & AEgypti, quibus inter se collisis, Iudqam in medio politam, utrimque misero afflictandam. item foedera, matrimonia, fraudes, proditiones,& varij successus inter eosdem, adeo ut non tam prophetia videatur,quam historia. Sexto, persecutio Antiochi Epiphanis aduersius Iudaeos. Septimo, occasione illius persecutionis transit ad persecutionem quae futura est sub Antichristo, cuius typus erat illa Antiochi. Porro omnia illa impleta esse praeter

ultimum quod in fine mundi implendum

expectatur) constat ex scriptis Ethnicorum, Iolephi, S libris Machabaeorum. Stupenda plane fuit tam exacta, minuta, & multiplex futurorum prophetia. Sed infinitum esset omnia persequi, quia omnes libri Prophetarum huiusmodi vaticiniis pleni: unde ipsi & Propheta Se Viden- res ab omnibus appellati. Solum breuiter ostendam ea quae ad Christum Dominum nostrum pertinent, de ab Euangelistis commemorantur, sigillatim pluri aris retro saeculis fuisse praeuisa & praenuntiata. I. Ac primum , Deum in specie humana cum hominib*s versaturum plurimis locis inlinuatur. sed clarissime Baruch 3. Hic es Dem noser, ornon aestimabitur alius aduer- ΚR

167쪽

I48 DE PROVIDENTIA NvMINIS sus eum. Hic adinvenit omnem miam discipli

tradidit istam Iacob puero suo, se Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, se cum

hominibus conuersatm est. Item Isaiae 31.vide infra . 7. 2. Nasciturum ex virgine. Isaiae 7. Ecce

virgo concipiet se parietfilium, is vocabituν

nomen eius Emmanuel. quo nomine insinuatur illum fore Deum & hominem:quiaEmmanuel idem est quod Nobiscum Deus. 3. Nasciturum in Bethlehem. Micheae 'Et tu Bethlehem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te exiet Dux

qui regat populum meum Israel , ct egressus

eius ab initio a diebus aternitatis. Vbi rursus eius diuinitas insinuatur. . Tempus quo venturus esset designauit Iacob Genesis 49. Non auferetur sceptrum de Iuda, o Dux de femore er- , donec veniat qui mittendus est , se ipse erit expectatiogemitum. Et magis distincte Daniel cap. s. us paulo post dicemus. s. Habiturum praecursorem qui animos populi ad illum excipiendum praeparet, prindicitur Malachiae 3. Ecce ego mitto Angelum meum, raparabit viam ante faciem meam: flatim veniet ad templum suum dominatorquem vos quaritis, angelus testamenti, quem voι vultis. Q m locum ipse Domi-

. ' nus

168쪽

nus de suo pr cur re Ioanne intelligendum

docuit Matth. II. & Luc.7. Rursus Isaiae o. Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Dequo

loco vide cap. 3. Matth. dc 3. Lucae. 6. Praedicatio Domini. Isaiae si. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominuume: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contrisu corde, c=pradicarem capti-ώis indulgentiam, se elausis apertionem: ut praedicarem annum placabilem Domino , ct diem visionis Deo nostra: ut conseiarer om-Aes lugentes, &c. Quam prophetiam ipse Dominus in se completam docet Lucae q. 7. De miraculis Isaiae 3 s. Dicite pumianimessonfortamini,drnolite timere.Ecce Deus meser iationem adducet retributionis: Deus

ipse volet orsaluabit nos. Tunc aperientur oculi eaeorum, se aures surdorum parebunt. Tunc sauei sicut cerum claudus, ct aperta erit lingua mutorum, &c. Quem locum de se intelligendum ostendit Dominus Matthaei in cum ait: Ite is renuntiate Ioanni qua audi- ,er vidistis. Caci vident, claudi ambulant, I rose mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt,pauperes eu gelizantur. . 8. Ingressus Domini in Ieru silem. Zachariae s. Exulta satis filia Sion, iubila iaIerusalem: Ecce Rex tuus veniet tibi iusto est. 3 Sa

169쪽

Saluator et ipse pauper se ascendens supera L ram, o super pulta lium Uxa. Hoc impletu in conitas ex cap. v I. Matth.

s. Proditio per discipulum. Psal. ΑΟ. Et nim homo pacis mea, qui edebat panes meos, magnis cauit super me Iupplantatιone. Quem locum ipse Dominu Ioannis I 3.de suo pro'

ditore interpretarur. ro. Triginta argenteis vendendum. Z chariae Ii. Appenderunt mercedem meam tra.

ginta argenteos. ct dixit Dominus ad me, Pr tice Agau ad statuarium decarum pretium quo appretiatm sum ab eis. Et tuli triginta a genteos, ct projeci istos in domam Domini ad statuarium. Hic aperte praedicitur Domianum triginta argenteis appretiandum, & iblos triginta argent os ataiciendos in templum, & agrum fguli seu statuarq ex illis coemendum. Quae Omnia impleta esse patet Matthaei 27. Vii. Fuga discipulorum. Zachar. I 3 Percu- iam pastorem,or distergentur oves. Ita hunc locum interpretatur ipse Dominus passione imminente Matth. 26. 12. Multiplices ipsius dolores per flagella, Coronationem,crucem dia. 13. ion efflectes ei neque decor. Et vidimus eum c Prophetica visione9 desectam se nouissimum virorum, virumdolorum Oscientem in mitatem, M.

170쪽

LIBER I. III

I3. Quod sponte &summa cum modestia ac mans uetudine, S sine ulla contradietiorie,nostra causa i sta passurus esset. Isa.I3.

Here languores nostros ipse tulit, se dolores

nonros ipse ponauit. Et nos putauimus eum

quasi leprosum se percusum a Dea O humi

sia um. Ipse autem vulneratus est propter ini sitates nostras et attritus est propter scelera nostrae risciplina pacis no rasuper eum, se liuore eius sanati sumus. Omnes nos quase oues errauimus; unusquisque in viam suam declinauit , seposuit Dominis in eo iniquitatem omniμm nostram. Oblatin es quia ipse voluit; Or non aperuit os suom. Sicat ouu a occisionem ducetur quas agnus coram tondole se obmutescet, se non aperiet os suum,dcc. Haec omnia apertissime in Domino impleta esse cunstat ex Euangelistis.

I . Crucifixio. Psab ΣΙ. Foderunt manus meas operis meos , dinumerauerunt omnia ossa mea. Eadem praefigurata in serpente aeneo in sublimi suspensb,cuius aspectu mΟD. si a serpentibus sanabantur. Num. 2I. sicut ipse Do minus declarat Ioan. 3... I L Quod inter latrones crucifigendus, dc pro suis persecutoribus esset rogaturus Patrem. I a. ys. Ide o dissertiam ei plurimos, ct finium diuidet stolia,pro eo qu od tradidit in mortem animam suam, O cum sceleratia repu-

SEARCH

MENU NAVIGATION