De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DE PROVIDENTIA NUMINI s

o. Alio item tempore, populo contra Dominum ob laborem itineris murmurante, rursus Deus in eos ignis flammam immisit,quae deuorauit extremam castrorum par

Num.1 o. rem, longius etiam progressura, nisi Moyse deprecante fuisset cohibita: cuius precibus terra se aperiente ignis ille absorptus. II. Aliquanto tempore post, rursus ob itineris molestiarn populus contra Deum impie murmuravit. Quamobrem Deus ignitos serpentes in eos immitit. ad quorum pla- Ibid. it. pas & morim plurimoru venerunt ad Moy-4en peccatum tuum confitentes. Itaq; Moy ses iussu diuino erexit serpentem aeneum, Csublimi furea suspendens; cuius solius aspectu curabantur quicumque a serpentibus ilia Ioati. 3. i lis nocentissimis tru orant. Fuit hoc illustris . a4. lupus Chtisti Domita in cruce sinpensi, cuius solius fide antiqui serpentis ictus curanis

tu' M salus aeterna restituitur.

- Ιχ. Denique totis illis quadraginta annis Dinia, . quibus in illa solita dine & arenis circumducti, nec vestes eorum nee calceamenta fuerunt detrita , aut vetustate colasumpta, . diuina prouidentia ea conseruante , quod aliorum non iappeteret copia. - . r I3 - His adde tot opitulationes in praeliis, toti blustres victorias diuinitus obtentas ; toties caesos hostes nullo vel certe quam minimo

212쪽

nimo Israelitarum damno. Exercitus Ama' Exodi i lec ad internecione caesus, Moyse ad Deum manus leuante. quamdiu eas leuabat, vincebat Israel, si paululum remitisset, vincebat Amalec: magno plane mysterio. Iord, Iosuenis ad praesentiam Arcae diuisus superiore parte instar montis intumescente, inferiore prorsus deficiente) uniuerso po*ulo transi tum praebuit. Muri Iericho validissimi ad Π 6. sonitum buccinarum , & populi clamorem, funditus in circuitu corruerunt. Exercitus quinque Regum Amorrhaeorum victus ab Ibid.x

Israelitis, cum fugeret, in ipsa fuga lapidiabus grandinis diuinitus immissis, magna ex parte contritus. Sol SI luna ad imperium Iosue s Deo eius petitioni obsequente) ad decem vel duodecim horas inhibito cursu steterunt immobiles, donec ille hostes suos 'deleret. Omitto aliae plurima illi populo, ut

terram promissam astequeretur, eo tempore

diuinitus praestita, quae assiduam numinis praesentiam & prouidentiam clarissime deis . monstrant. Fuerunt ista omnia figurae quar. d im S typi eorum, quae tempore noui Te stamenti gerenda in Ecclesia i & illius prouidentiar, qua Deus in populo suo tum e seruitute diaboli liberando, tum ab inimicis defendendo , tum in caelestem patriam intro

ducendo, tunc Vsurus erat

213쪽

I94 DE PROVIDENTIA NUMINIS

Quinto, consideranda quae eis obuenerint sub Iudicibus postquam terram promis

fam occuparunt. Quotiescumque enim relicto Dei cultu ad idola, more aliarum gentium, conuerti sunt, grauiter a Deo fuere a se flicti . de in potestatem hostium ac seruitu-Lem traditi: quoties vero poenitentia ducti

ad Deum ex animo redierunt, mox illorum calamitate miseratus,excitauit illis Ducem,

qui eos ab hostium oppressione eriperet, Scin libertatem vindicaret. Septies ici eis mμrum dictu in intra spatium quingentorum an norum, cum sub Iudicibus agerent, accidit: septies illo temporis interuallo idololatriae se manciparunt: septies in seruitutem traditi , septies ad Dominum redeuntes liberati. Iudici 3. Ac primum mortuo Iosue Λ senioribus, qui mirabilium Dei operum spectatores fuerant, eosque in vera religione continuerant,

recesserunt a Deo, cultui idolotu Baalim &Astaroth se mancipantes. Quamobrem tradidit eos Deus in manus Chusan Rasathaim Regis Mesopotamiς, cui seruierunt octo annis. tandem cum illis ea oppressio grauis admodum esset,& monitu virorum sanctorum Cognoscerent eam propter peccata a Deo inflictam, poenitentia ducti veniam & opem flagitant. Itaque Dominus illorum misertus suscitauit illis Othoniel,qui coacto exer-

214쪽

LIBER I. 39scitu Regem Mesopotamiae cecidit, eiusque iugum excussit: & quieuit terra annis o. Mortuo Othoniel ,rursus illi aliarum gen- Iu se. itiu consuetudine veluti aestu pelagi abrcpti, ad idola rediere, omnium beneficiorum Semandatorum Dei immemores. Quare ad eos castigandos suscitavit Dominus Eglon regem Moab,cum Ammonitis S Amalecitis, a quibus vehementer afllicti annis octo decim. Vnde cum rursus peccata sua detestati ad Deum confugerent, excitauit illis Aod, qui occiso Rege dc exercitu Moabita rum deleto, populum liberauit:& quieuit terra a bellis annis octoginta. Post mortem Aod iterum ad idolola- , triam reuerta. Quare tradidit eos Dominus in manus Iabin regis Chanaan, a quo op pressi annis viginti. Vexatione iterum illis intellectum dante, rursus poenitet scelerum, N: ad opem diuinam confugitur. Iterum Dominus misericordia motus suscitauit eis Deboram prophetissam S Barac viru strenuum, qui coacto exercitu deleverunt exercitum regis Iabin γocciso eius duce Sisara, per feminam nomine Iahel. hinc quies a bellis annis quadraginta. Quiete potiti, rursus ad idola conuersi sunt. Quam ob causam traditi a Domino in manus Madian annis septem, grauissime ab

N a his

215쪽

I ss DE PROVIDENTIA NUMINI shis afflicti fuere, Madianitis quotannis cum infinita multitudine redeuntibus, & omnia absumentibus. Vnde rursus opem a Domino flagitantes, primum per Prophetam grais uiter corripiuntur,quod toties a Domino liberati, & tot beneficiis affecti, ab ipso descisceret. Deinde cum illi perstarent Deum obnixe precari, suscitauit illis Gedeonem. misso ad eum Angelo specie humana, qui illum ad tantum opus animaret. Hic cum miricindiciis diuinitus ei ostensis certior esset redditus de victoria, trecentis viris inerismibus , sola buccina, vase fictili facem continente instructis,rem tantam est aggresesus. His per circuitum castrorum , tribus locis buccina perstrepentibus, Δ fictilia complodentibus , tanta inter hostes orta est perturbatio , ut veluti furore perciti partim se mutuis gladiis confoderent, partim in effusam fugam raperentur, interfectis ex ipsis

amplius centum millibus. Iussie. o. Mortuo Gedeone iterum ad idola relapsi. Quam ob causiam tradidit illos Domitanus in potestatem Philisthinoru & Ammo. nitarum, a quibus afflicti &oppressi annis

decem &octo. Itaque cum rursus ad Dominum refugerent,& veniam Opemque postularent, excitauit illis Iephte , qui mox comparato exercisu confiixit qum hostibus,

216쪽

LIBER I. Is &vno impetu viginti ciuitates Ammonita' .rum cepit, eorumque iugum, Israelitis in libertatem vindicatis, excussita Vix a morte Iephte vigintiquinque anni essiuxerant, cum Israelitae ruIius ad vomitum redeunt; Deo vero, cuius beneficia toties fuerant experti, relicto, idolorum cultui qui tot malorum eis causa fuerat) se mancipantes. Itaque traditi in manus Philisthi Iudic rue. nosu annis quadraginta, a quibus cum gra- , uiter affligerentur, Dominus misericordia motus excitauit eis Sampsonem; cuius tantum erat corporis robur,diuino spiritu illum

agente, ut nihil ei posset resistere. Nam & ileonem in ipsiim ferocientem manibus discerpsit,& portas urbis GaZae, ubi inclusus ab hostibus obsidebatur, cardinibus revulsas, una cum seris Sc vectibus in montem suis humeris asportauit: & inermiS multorum . millium armatorum exercitum, sola asini mandibula instructus, inuasit, mille ex illis eo instrumento interemptis, reliquis in fugam actis: & aedem Dagon, concussis vi lacertorum duabus primariis columnis, euertit, multis millibus Philisthinorum, qui ibi praesentes erant, ruina operessis. Quibus cladibus afflicti Philisthaei Israelitis dedere spatium respirandi. Qui rursus longa pace corrupti, cum pec

217쪽

Is 8 DE PR IDENTIA NUMINIS t. Reg. . Catis veteribuS assidue noua adiicerent, traditi sunt iterum in manus Philisthinorum, a quibus caesa Braclitarum triginta quatuor millia, Arca capta,& primaria iacerdotes Arcae custodes Ophni & Phinees prout Dominus per Samuelem futurum praedixerat interfecti. Accidit ea calamitas anno quadragesimo Heli. verum hic ita puniti sunt Israelitae victi, ut longe grauioribus plagis affecti fuerint Philistheti victores.Cum enim arcam Dei idolo suo, tamquam victori spolium, obtuli sient, Deus in vindictam iniuriae multis eos cladibus affecit: nam non ibium ipsum idolum bis terrς afflictum coram Arisca , & capite palmisque fuit mutilatum , sed

etiam corpora Philisthinorum per omnes cultates acri & foedissimo morbo percussa, extremo intestino putrescente forasque prominente ; Vnde mortui innumerabiles. Deinde infinita vi murium ex agris & villis ebulliente, omnes terrae fructus vastati, omnisque annona absumpta vel corrupta.Longe acerbiora haec erant, quam si ab Israelitis in seruitutem redacti fuissent. Itaq; vel inuiti coacti sunt potentiam Dei Israel confit ri,& Arcam cum donariis, malorum a Deo inflictorum testibus, honorifice remittere.

Haec sub Iudicibus. Sexto, consideranda quae illis accidere

218쪽

LIBER I. Iss

sib Regibus. a. Saul mirabili modo, et .Reg. to singulari Dei beneficio nimirum electione M a diuina pariter & sorte populi) euectus ad regnum , cum mandatis diuinis non obtemperasset, rutilis a Deo iure regnandi cum t in posteritate priuatus est,& tandem in praelio una cum filio primogenito, amisso exer- Citu, caesus, regnumque ad Dauidem tranD

r. David,etsi maximus Dei cultor esset, tamen eius peccata vnum videlicet adulterium-vnum homicidium) grauissime a Deo,etiam post peractam poenitentiam,suere vindicata. Nam Sc proli susceptae, magno eius dolore, vita ablata, dc filiarum ipsius pulcherrima a primogenito infami incesta violata: & idem primogenitus a fratre proditorie interfectus: & ipse a filio turpiter reagno deiectus, eiusque uxores in oculis totius 1 .Reg. ra. populi a filio conitu pratae. Haec omnia ei λ.. c. obuentura 4n ultionem illius adulteri j dc homicidij praedixerat iussu diuino Nathan Prophe a. 3. Rursus cum David peccasset animi elatione numerando populum, Deus in vi- RU tionem, misso ad illum Gad Propheta, e tribus flagellis ei optionem dedit: nimirum ut vel septem annis fame regnum affligeretur ι vel tribus mensibus superaretur ab ho-

219쪽

2oo DE PROVIDENTIA NUMINis

stibus, vel tribus diebus vastaretur pestilentia. in quas angustias cum se videret coniectum David, respondit: Coarctor nimis edmelius est ut incidam in manus Domini simul. tae enim misericordia eiu sunt quam in manus hominum. Itaque elegit pestilitarem; qua repente diuinitus immissa, triduo absiumpta sunt septuaginta hominum millia: & oblato sacrificio clades illa subito est cohibita. . Dauidi successit Salomon. hic cum sapientia supra omnes mortales a Deo esset ornatus, insuper opibus, gloria, diuitiis, M

longa pace prae reliquis illius populi Regib*s

.Reg. ii. cumulatus, tandem mulierum amoribus,

quibus effusissime deditus erat, ita depraua tus est, ut idolorum cultui in earum gratiam se manciparet. In Vltionem tanti sceleris Deus statim ipso mortuo scidit regnu ipsius, 'decem tribubus ad Ieroboam transsitis; dc duabus tantum filio Salomonis Roboam orelictis , sicut Salomoni ante mortem fuerae minatus. Mira in executione huius diuisionis apparuit Dei prouidentia: sicuti cap. II. dc in. libro 3. Regium est videre. s. Ieroboam ex humili statu euectus ad regnum, nihil habuit antiquius, quam ut fi-bi per fas& nefas imperium stabiliret. itaque cum metueret ne si populus sacrificij causa quotannis adiret templum Domini in Ieru

220쪽

LIBER I etor Ierusalem , sensim conuerteretur ad Roboam Regem Iuda, & ipse regnum amitteret, astutum in speciem excogitauit consilium quo hoc impediret , formatis S in deos erectis duobus vitulis aureis, dc excitatis phanis in Dan & Bethel, addito edicto quo iuberetur populus non adire Ierusalem, sed in Dan & Bethel illis idolis sacrificare. Videbatur hoc consilium ad statum politicum tuendum salutare; sed re vera nihil ad illum labefactandum & funditus subuertendum excogitari poterat accommodatius. Nam propter hanc causam eversa es

domus Ieroboam, se deleta desuperficie terrae:

ut habemus 3. Regum cap. I 3 Regnauit ipse annis viginti duobus, non sine multis doloribus S incommodis. quo mortuo cum Nadab filius successisset, & vix biennium obtinuisset imperium, vita pariter & regno a se uo suo, Baasa nomine, priuatus est. qui mox omnem familiam Ieroboam ita deleuit, ut ne unus quidem esset reliquus. Hoc ipsum Dominus ei per Piophetam minatus fuerat. alia fere sunt consilia Politicorum quorum iste Ieroboam clarissimum exemplar qui Religionem seruire faciunt politiae, de talem fidem ac religionem amplectuntur, qualem regno vel obtinendo vel retinendo,

vel augendo, aliisque scopis sibi proposuis N 1 putant

SEARCH

MENU NAVIGATION