장음표시 사용
191쪽
I 72, DE PROVIDENTIA , MINIMIutarem: veritatem & sapientiam esse max me Occultandam tamquam venenum an
morum & omnis Reipublicae, errorem Vero omnibus modis promouendum tamquam omnis boni fontem: lucem summam intelia lectus summas adserre tenebras animorum;&summas tenebras intellectus gignere sum mam lucem 6c pulchritudinem animorum. Quae omnia plena sunt furoris N amentiae. Quarto sequitur, Omnes eos qui sapientia, vitae sanctitate, miraculis , propheticis spiritu maxime illustres umquam fuere , de ceptos fuisse in re maxima, nec potuisse voritatem circa numinis rationem assequi ; hi enim omnes diuinitatem & prouidentiam agnouere ,& su mine venerat, sunt: qui voro impietate, turpitudine vitae, Jc omni scelerum immanitate erant infames, eos solos hoc arcanum deprehendisse , tales enim fuerunt omnes numinis cotemptores. Omnium ergo mortalium pessimi fuere sapien tissimi, omnium vero optimi insipientist mi, & tenebris maximis ignorantiae, M
Quintd sequitur, Amare Deum , timere vindietam , offerre sacrificia, otiue numen, hymnis & laudibus illud celebrase, seruat a iusiurandum,non esse bona, sed inania, stid ta, impia, & rectae rationi aduetia: nola ibi
192쪽
eus ac amare, timere, colere, laudare chimaeram, vel aliud humani capitis figmen' tum. Si enim diuinitas est figmentum sicut Chimaera, manifestum: est non amplius illi deferendum quam chimaerae.. Sexto sequitur Esse impium, sacrilegum, blasphemum, numinis contemptorem,non E is' .esse malum, aut rectae rationi aduersum, sed laec esse bona & laude digna, cum verae doctrinae de numine sint consentanea. Si enim uultum est numen, omnes illi actus quibus . contemnitur,& ignominia assicitur, boni sunt: tum quia sunt protestationes quaedam arcanae Veritatis: tum quia valent ad falsam persuasionem hominibus de prouidentia Mnumine eximendam. Sicut contumeliae in idola gentilium sunt laudabiles: quia illis tostamur nullam idolis inesse diuinitatem . nihil contemptibilius eo quod nec est, nec es.se potest.: Septimo sequitur, Mundum esse instar I sonauis in salo fluctuantis,quq gubernaculo M
gubernatore est destituta. Item instar maximae Reipub ex omni hominum genere conis
flatae, in qua nullae sunt leges, nullus Iudex, nullus rector, nullus tranquillitatis & boni publici durator. Si ita est, quomodo mundus potest consistere, praesertim cum rebus tam disparibus,& contrariis,& pugnantibus
193쪽
eonsteti Sicut enim nauis absque guberna- rore huc illuc fortuito impetu iactatur, do nec allidatur in scopulos, vel impingat in breuia, vel fluctibus hauriatur: & Respublica absque rectore caedibus & seditionibu, se ipsa conficit: ita necesse erit mundum inordinatissime ferri, & contrariorum pugna
dissolui, si nullus est rector, qui dirigat,
pugnantia in concordiam conspirare faciat/misHstim Octauo sequitur, Hoc uniuersum,S pav- tium eius formationem ac dispositionem casu extitisse,& in hanc formam ac speciem coaluisse. Si enim nulla est mens,quae singulas eius partes formauit, S in hanc structuram, quam videmus, digessiit ac composuit, necessario fatendum est casu id totum accidisse, iuxta sententiam Democriti, qui ex fortuito impetu Be cocursu atomorum o nia formata statuebat. At quid hoc est aliud quam mera fatuitas & rationis inopiaZQu , modo quod summa ratione constat , casu
fieri potuit Videt quispiam spledidissimum
& summa arte perfectum palatium, cuius structuram omnes Architecti mirantur;quq- rit, quis artifex hoc extruxerit: respondetur ei, a nullo artifice exstructum, sed olim ibidem extitisse montem arboribus consitum, quo per terne motum corruente partes dissilierint :& hoc lapsu ac collisione singulas
194쪽
LIBER I. I Fpartes ita formatas, in hanc speciem substructionis & palath formam, loco informis
cumuli, repente coaluisse. quis adeo vecorserit; ut hoc credat Haec & alia multa, eo principio posito, manifeste consequuntur. quae Omnia quam ab omni specie veri sint aliena, rationis luci aduersa,& dictu horrenda, nemo non videt.
Quare & illud principium, quod fons est
talium scatebrarum, oportet a veritate esse alienissimum.
Dicet aliquis falsiam persuasionem in re- III ligionibus saepe maximam vim habere ad Obu . hominu animos a sceleribus absterrendos, &ad probitatem ac iustitiam impellendos. Ethnici enim qui plures deos pro multitudine & diuersitate rerum humanarum statuebant, eorumque prouidentia res huma- nas geri, dc mortalibus praemia vel supplicia pro meritis decerni putabant squae tamen omnia falsa erant ac impossibilia) nihilominus ex hac animi conceptione abstinebanea multis iniuriis & sceleribus, quibus illa numina credebant offendi, ne in illorum νiram incurrerent, & poenas siue in hac vita, siue in futura darent. Itaque argumentum illud quod supra secundo loco numero I I. adduximus, alicui videri possit minime firmum. Respono
195쪽
Respondeo , Persuasionem, Ethnicorum fuisse quidem falsam in particulari s quatenus sentiebant hos vel illos esse numina, Sccurare res humanas in non tamen in genore, quatenus sentiebant esse aliquod numen, cui res humanae sint cum, quodque facto-ἔum exigat rationem. Unde quando vel metu numinis offendendi, vel affectu placendi, abstinebant a malo, vel faciebant aliquid boni, impellebantur non Vi persuasionis qui falsa erat de tali numine, sed qua vera in genere. Solum enim, errabant in re subiecta, tribuentes rationem numinis & prouidentiae illis quibus minime oportebar, eamque in illis venerantes. Itaq; non tollebant ipsam rationem formalem numinis prouiden tiae, sed eam statuebant: ac proinde redinebant aliquo modo iustitiae politicae verum fundamentum. At vero si nullum est numen , nulla prouidentia, ipsum fundamentum in genere penitus est falsum S: fictitium: ac proinde fieri non potest ut aliquam vim habeat ad vitae probitatem: aut si aliquam vim habet, Ut experientia constat habere maximam , perspicuum est non esse rem fictitiam, sed veram.
196쪽
Decima tertia RATIO, G anzma immortalitate. Set anima rationalis statuitur non extingui i si
cum corpore, sed vivere immortalis, nulla est ratio tollendi numinis de prouidentiae. Si enim est insimus aliquis spiritus incorporeus, vivus, intelligens & immorta- ilis , cur non sit aliquis siluimus Vbi enim sunt varij gradus naturhrum, uetesse est inueniri supremu, non mimis quam infimum, M medios. Ostensium autem est supra, esse aliquos spirituum gradus longe anima humana praestantiores. Insta tamen animam nullus est gradus, sed ipsa natura rationalis
vltimus est terminus. Brutoruui enim ansemas cum Corpore interire constat.
Deinde si est immortalis, non est dubitandum , quin post hanc vitam sit factorum retributio , & virtuti constitutum sit praemium, flagitio supplicium. Absurdum enim est eas animas quet scel rate & in omni bonoru Muentia vixerunt in corpore, & nullam scelerum poenam doderunt, post hanc vitam pares esse illis, quae hic grauia sunt perpessae, re nihilominus iustitiae tramitem non deseruere : nullamque haberi rationem eorum, quae gesta in hac. M vita.
197쪽
I78 DE PROVIDENTIA NvMINIS Vita. Oportet ergo esse aliquam prouidentiam, cui haec curae sint, Λ singulis pro mentis compenset. Vnde omnes philosophi, de omnes religiones quae animam post corpus superesse censent, simul statuunt praemia dc supplicia, dc prouidentiam numinis, qua haec tulte dispensentur. Pulchre hoc argumentum prolequiturChrysostomus serm.
De prouidentia. Si nihil est post hanc vitam
ii anima cum corpore extinguitur ergst neque Deus est. Nam se Dein est, iustui est siu-sus est, iuxta merita unicuique distribuit. Si autem nihil est pos hanc vitaris, ubi accipientsetuli pro suis meritis 'UMalii his bene habent,o in honore degunt, licet mali: alij vero affliguntur, licet tune vivant. Si ergo posthac nihil est, emigrabunt iusti asseaeri iniuria, ct iniusti immerita felicitate potiti. Vti manebit ergo iustitia' Si enim mmo quae meritus est accipiat, neque Deus sicundum se iustus est. Si autem Deus non es iustus , neque Deus est, &c. Et infra: iniqui Deum ese, creatu
rae clamitant: igitur est iustas est. diuods iu-sus es , tribuit unicuique quod iustum. Si unicuique quod iustum es tribuit , necesse es post hanc vitam esse tempus, in quo stasili
iuxta merita accipient. Haec ilic. liaque concessa animi immortalitate, necesie est fateri numen, eiusque prouidentiam :.& sublata animi
198쪽
LIAE R t. I sanimi immortalitate, etiam tollitur iustitia dc prouidentia numinis, atque adeo ipsum numen. Probanda igitur nobis est animorum immortalitast verum quia ea res erit
prolixior, commodius in secundum librum differetur, ubi ex professo id acturi sumus.
Decima quarta RATIO , ex variis Humav nis in benignitatis exemplis.
Eτsa praecipua peccatorum vindicta re
seruetur saeculo futuro, quando fiet omis nibus iusta meritorum compensatio ι tamen in hoc saeculo interdum nonnulla eduntur exempla,ut homines intelligat, Deum non dormire, sed excubare in rebus humanis,&omnia aduertere; secumque reputent quam grauia post hanc vitam omnes iniquos maneant supplicia. Itaque etsi laxae admodum habenae, dc m gna vivendi pro arbitratu licentia mortalibus sit concessa , bc pleraque ita perturbate geri ferrique videantur, ut nulla su binde numinis prouidentia in rebus humanis appareat, impiis omnia pro sua libidine agentibus, S iustis misere oppressifrramen si quis temporum decursus consideret , videbit eam non ita quiescere dc abdi, quin Leptiis post aliquod interuallum menissura peccatorum in aliqua genze completa
199쪽
sese prodat gravi & notabili supplicio in
eam gentem vindicando. Cuius rei plurima extant exempla, tum in Sacris litteris, tum apud profanos scriptores. Nos aliquot ill striora in medium proferemus. Primum sit diluuium generale, quo to tum genus humanum sexceptis octo hominibus) propter sua scelera est deletum. De scripsit hoc supplicium cum suis peristasibus
elegantissime magnus propheta Moyses, Genesis s. 7. 8. Multis modis hic se aperuit diuina prouidentia. Primo, cum in vindictam peccatorum sanxit humani generis in- ternecionem, eamq; praedixit ipsi Noe cenintum & viginti annis ante euentu. Secundo, cum ad feminarium mundi iussis fabricari arcam , praescripta forma 55 mensur1, quae omnium animantium terrestrium & volatilium species ea re posset, & ab interita seruare ἰ trecentis cubitis in longum, quinquaginta in latum; M triginta in altum desugnatis. Eam vero mensuram fuisse sufficient. tem, non solum Omnibus animantibus, sed etiarn pabulo quantum in annum opus erat,
facile demonstrari potest, & a viris doctissimis ostensum: ve liqueat rem eam non humano consilio,sed diuina sapientia constitutam. Tertio,cum miro modo effecit ut pluuia ingruente omne genus animantium ad
200쪽
arcam conflueret, de se per mansiunculas aptatas distribui sineret. Quarto, cum pluviam assiduam, quadraginta dierum & qu draginta noctium spatio, per totum Orbem induxit, qua globus aquae terram undique
cingens ita excreuit, ut altissimos montes quindecim cubitis superaret. Porro eam pluviam potuisse tantum aquarum intra illud tempus efficere, partim ratione, partim experientia facile ostendi potest. Quinto,cum
intra unius anni spatium tantum aquarum
in terras etia sum, de rursum in auras dissipatum. Nam quadraginta diebus aqua adsummum excreuit, centum quinquaginta diebus in eadem altitudine M copia constitit: reliquo tepore anni, hoc est centum septuaginta quinque diebus ita absumpta ac dissipata, ut ultimo die terra iam siccata, Noe cum uniuersa familia dia animantibus omnibus sit egressus. Itaque annum integrum solarem in arca fuit, hoc est dies 36y. ingres.sus enim est anno sexcentesimo vitae suae, mense secundo, die decimoseptimo: egressi sus Vero anno sexcentesimo primo, mense secundo, die vigesimo septimo: quare duodecim menses lunares de undecim dies, qui efficiunt annum solarem. Sexto, cum pCens
lentitudine miseris illis tribuit spatium poenitentia ne una cum corpore perirent etiam