장음표시 사용
221쪽
2 2 DE PROVIDENTIA NvMINIS putant commodiorem. Etsi enim eorum
talitia initio videantur speciosa & utilia, tamen plerumque successu temporis maximis dissicultatibus Principes inuoluunt, S eis perniciem adferunt: ita disponente diuina prouidentia, quae Omnibus hominum consiliis do minatur 6. Post Ieroboam, eiusque filium, imperium Israeliticu tenuit Baasia. Mira huius homiciis fatuitas. Cum enim sciret Ieroboam cum uniuersia familia ob idololatriam penitus excisum, nihilominus i ple eam non deseruit. quapropter &ipsi per prophetam Iehu excidium simile denuntiatum:-euentus non ita diu post est secutus. Cum enim viginti & duos annos regnalset sicut Ieroboam, & Ela filius ei successisset, anno se
cundo Elae unus ex ducibus, Zamri nomine, aduersus Elam insurrexit, eoque Occiso regnum inuasit, & mox omnem familiam Baasa internecione deleuit.
7. Idem post aliquot annos accidit Regi Achab , 5 uxori eius impiissimae Iesabel. Nam & ipse Achab post triennalem &semestrem siccitatem, aliasque calamitates, in
praelio contra SIros est occisius: dc post momtem eius, Iehu aux militiae a Deo excitus,si 'lium Achab Ochoziam regni successorem interfecit, & omnem progeniem eius C me-- dio
222쪽
dio sustulit,& Iesiabel Reginam E sublimi
praecipitatam canibus deuorandam obiecit. Hςc omnia propter idololatriam, aliaq; scelera, illis obuentura Deus per suos Prophetas illis praenuntiarat. 8. Tandem post tot minas, tot Prophetarum monitiones dc increpationes, tot clades a Deo inflictas, cum Reges Israel &eorum populus nullum peccandi,& praesertim idola colendi finem facerent, spoliati sunt regno, urbibus,domiciliis,agris, possessionibus, libertate,'in perpetuam seruitutem traditi,& translati in Assyriam. s. Simili modo diurna prouidentia se ges sit cum regibus Iuda populo illorum. Nam quotiescumque ad idololatriam deflexerunt, variis bellis & calamitatibus attriti sunt, donec resipiscerent: quando vero Deum pie colebant, magna prosperitate usi sunt, multisque victoriis M opibus aucti: ut Abia, Asa, Iosaphat,Ezechias. Cotra Abiam Regem Iuda venit lem am cum octoginta millibus : ille se imparem videns tantae potentiae, cum suis ad preces confugit; quihus diuinam opem inclamantibus , Deus
immisso terrore exercitum Ieroboam in fu- 1.Par.Iν.gam compulis, quem insecutus Abia, quinquaginta millia occidit, multas ciuitates hosti ademit. Maiorem longe victoriam ob-- tinuit
223쪽
tinuit Asa. Mouerat illi bellu Zarausithiops,
maximo exercitu,in quo decies centena milisaia armatorum, in eum prisducto. Huic tan-Par. x . to exercitui Asia etsi viribus longe inferior, obuiam prodit diuino fretus auxilio: cum linstructa acie Deum supplex inuocaret, eX- territi sunt diuinitus AEthiopes, & in fugam acti, Fugientes persecutus Asa cum suis ussique ad internecionem deleuit, infinitis spoliis ditatus. Nec miniis miranda victoria I saphat, qui sua pietate maximum exercitumn 1o. ex tribus gentibus numerosissimis, Ammonitis, Moabitis Idumaeis conflatum abcque armis deleuit. Eductis enim suis contra hostes copiis, iussit cantores qui diuinas la des concinerent, aciem antecedere, quibus Concinentibus, & contra hostilem exercitum canendo procedentibus, hostes subito veluti in rabiem acti se mutuis vulneribus Confecere,& Iudaeis immensam vim spoliorum reliquere. His merito adiungi potes: vi-43 ctoria Ezechiae, qui ab Assyriis ad extrema redactus, cum suis ad diuinam opem confugit ; quem Deus exaudiens, misit Angelum qui una nocte centum octogintaquinque millia Assyriorum interfecit. Omitto captiuitatem Babylonicam, historiam Esther, historiam Iudith, historiam Tobiae, praelo. Machabaeorum, Obsidionem
224쪽
Romanorum, excidium Iudaeorum, in quibus omnibus mirifice diuina prouidentia Gluxit. Infinitum esset omnia diuinae prouudentiae exempla quibus pios iuuat& extollit, impios humiliat & castigat, persequi. Nihil enim sere aliud historiis sacris contisnetur, cum Omnis earum narratio eo tendat , ut homines intelligant res secundas Maduersas a diuina prouidentia pendere, easq; hominibus plerumque,pro ratione operum, dispensari, nec posse quemquam eius vim dc dispositionem effugere. qua in re differt hi
storia sacra a prophanactita enim cum spiri- π
tu diuino conscripta sit, narrat res humanas era θ ρν ut a diuina prouidentia gubernantur: haec vero spiritu humano composita, refert eas vi ab hominum prudentia dc industria proueniunt. Itaque illa docet prudentiam diuinam, qua mens pio cultu Deo adhaereat, eiusque ope potissimum nitatur: haec vero prudentiam humanam,&minutas quasdam cautiunculas hominum industria inuentas. quae plerumque parum habent virium , Mispenumero adferunt perniciem .rQuamobrem nihil congruentius Principum institutioni, quam sacrae historiae, praesertim libri Regum, explicatio. Inde clare intelligent fundamentum regni & politiae, totiusque Prosyeritatis in vera religione & iustitia coti
225쪽
2os DE PROVIDENTIA NUMINI slocandum: extra hςc nihil Christiano principi fore firmum aut tranquillum. Profuit id plurimu Carolo V. cui adolescenti Adrianus Institutor datus prategit libros Regum. Vnde ille ea hausit gubernandi documenta principia, quae illum non solum Catholicis in & pium praestiterunt; sed etiam in maximum & potenti isimum Principem, successibus felicem, evexere. Porro libros illos esse fide dignissimos, S diuini spiritus afflatu ac directione scriptos,supra numero Iosis ostensum.
Decimaquinta RATIO, ex occulta pu-
. mtione blasphemiae, periurati sacrilegij.
IAEC peccata potissimum sunt contra XI diuini numinis reuerentiam. Vnde cum variis exemplis constet ea prae ceteris inuisibili manu saepe vindicari , manifeste colligimus esse aliquod numen quod illorum iniuriam sentiat. Si enim nullum esset numen,nullum in illis esset peccatum : sicut nullum peccatum cst si maledicas chimerae, aut per illam peteres, aut si eius signum viol. proteras.Si nullum esset peccatum, nulla deberetur poena, nulla castigatio. Atqui contrarium multis exemplis est perspicuum. Rex AEgyptius Pharao cum Deum vilis
226쪽
vilipenderet, & contemptim de eo loqueretur stases, inquit, est Dominus , ut audiam Exo. s. aevocem eius, ct dimittam Israel ' Nescio D minum , se Israel non dimittamὰ maximis calamitatibus affectus est,& tandem cum exercitu suo funditus deletus. Sennacherib Rex Assyriorum potentissi- .Reg. r'. mo exercitu Iud am inuadens,Ezechiς Regi per suos duces renuntiari iussit, frustra ab ipso spem in ope diuina reponi. Aliarum gentium Deos non potuisse suos cultores aduersus Regis Assyriorum potentiam tueri: quare nec Deum Israel posse. Ob quam
blasphemiam Deus exercitum Regis una nocte paene totum ad internecionem deleuit, caelis opera unius Angeli armatorum Centum octogintaquinque millibus. Et ipse Rex post tantam cladem in suam ciuitatem Niniuen reuersus, dum studet placare idola , quae illum iuuare non potuerant, a propriis filiis interficitur. Nabuchodonosor Rex Chaldaeoru, cum Pan. 3. ira incensus tres pueros, qui statuam ab ipso erectam adorare recusabant, in ardentem fornacem immitteret, simili modo Deum blasphemauit,suam potentiam illius potentiae praeferens: inquit, es Deus qui vos eripiat de manu mea ' Agnouit tamen paulo
post, de confessus est diuinam potentiam I viis
227쪽
ro 3 DE PROVIDENTIA NUMINI sviso stupendo illo miraculo, quo illi in m diis ignibus illaesi mansere. Verum cum postea rediret ad ingenium, Sc rursium suis perbe se efferret,suam potentiam & gloriam tamquam nulli subiectam veI obnoxiam iactando, subito a Deo punitus est; huiusmo-
Dan. di voce caelitus ad eum ruente : Tibi dicitur Nabuchodonosor Rex: Regnum tuum transibit a te ab hominibus eiιcient te, o cum k
siis se feris erit habitatio tua:I aenum quasi
bos comedes, se septem tempora mutabuntur super te onec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum,is cuicumque voluerit det ἡisiud. Hac voce completae vestigio ille mente captus est,& in furorem versus. Vnde abi humano contubernio expulsus,inter feras in is tuis commorari coepit, & ferarum more per septennium vixit. quo exacto, mens illi restituta est, S ipse potentiam diuinam praeclare confessus. Hoc illi obuenturum Deus, mirabili viso in somnis ante annum prae monstrarat, Daniele visum interpretante. Ae m. ra. Agrippa senior, cum Cesareae in splendi- Iosephus amictu de sublimi sella ad populum vertiqivia r iaceret, ei ab adulatoribus, tamquamea p.7. Deo cuidam, acclamatum est: quas voces
cum ille libenter admisisset, sibique de tali
honore in animo blandiretur, repente ab Angelo percussus est,& putrescente carne ac visce
228쪽
visceribus, morbo pediculari consumptus. Syri pranio ab Israelitis in locis monta- 3. Reginis superati, cladem siuam Diis montium reis ferebant acceptam, quos aiebant Istaelitis fauere. Itaque in vallibus cum illis pugnam dum , in quas Deo Israel nihil iuris competeret, ibique se fore victores. Quam ob cauώsam Deus per Prophetam ita locutus est ad Rege Israel: Eguia dixerunt Syri. Deus montium est Dominus, o non es Deus valgium, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, se scietis quia ego sum Dominus. Itaque directis utrimque aciebus, Israelitae etsi exiguo numero,percuserunt de Srris cem tum millia peditum una die. Remanserant in loco vicino viginti septem millia, qui omnes, cum in ciuitatem confugerent, muri ruimi oppressi perierunt, manifesta blasph miae vindicta. . Ductor exercitus Demetrij Regis Nicanor cum Iudaeos sabbato pararet inuadere,
monitus ut in honorem Dei omnia consipicientis sacro die abstineret, arroganter respondit: Estne potens quistiam in calo , qui x.Mach .is imperauit agi diem sabbatorum ' Cui cum diceretur: is Dominus vivus, ipse in caelo potens , qui iussi agi diem septimam. subieeit : Et ego potens sum super terram, est impero sumi arma, ct negotia Resis ιm-
229쪽
pleri. Quam ob causam Commita praelio,
. . etsi maximum & omni genere armorum
instructissimum haberet exercitum,a paucis caesius est, triginta quinque millibus armatorum amissis, eiusque lingua blasphema excisa, S: auibus particulatim obiecta , dc manus quam contra templum extenderat, exegione templi suspensa. . ' Lev. 14. Levitici 24. Dominus filium mulieris Icraelitidis qui in iurgio blasphemaverat, ius in lapidibus obrui: ibidemque lex ista sancitur,& bis repetitur: dius blasthemauerit nomen Domini,morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo populi, siue iste ciuis siue peregrinus fuerit. ui blasthemauerit no men Domιni, morte moriatur. Repetitio illa momentum rei & firmam legislatoris vo
Iudith c. Cum Achior potentiam Dei caeli com- .mendaret, dicerctque Iudaeos ea tutos fore, si Deum pie colerent: indignatus Holofer
nestespodit: tauoniam prophetasti quod gens Israel defendatur a Deo suo ι ostendam tibi
, . quod non est Deus nisi Nabuchodonosor, cum omnes quasi unum hominem percusserim, &c . Ibid x . . quae blasphemia illi care stetit. Nam&ipse manu feminae abscisso capite ibidem periit,& exercitus in fugam actus magnam partem a Iudaeis concisias. Antio
230쪽
Antiochus ob superbiam & blasphemiam 1.Maeh: s. inuitibili & insanabili plaga a Deo percussus est. Nam repente dirus viscerii dolor illum
inuasit: mox cursu excussiis grauiter ad terram affligitur: insuper foeda phthiriasi corpus computrescens,& intolerabile foetorem exhalans, vivum a VermibuS absumptum. Philisthas maximis calamitatibuS diuini- r.Reg.3. tus oppressi fuere, quod Arcam Domini in- digne tractassent: S nisi eam breui remisis sent, periculum erat ne omnes usque ad internecionem delerentur. Vnde post septem menses eam cum honore resticuere et quo facto plaga Gibuit. . . Cum Bethsamitet Arcam Domini curiose Ibi M.& parum reuerenter cbntra praeceptum di. Vinum cap. q. Numex. expressum intuiti esssent, interfecti ex primoribus septuaginta viri, & ex plebeiis quinquaginta millia; diuino numine etiam conspectum curiosum morte ulcisce Die. . Balthazar Rex Chaldaeorum cum sacra Din.1 1m . proferri iussisset, & ex illis cum suis optimatibus & concubinis potaret, repente vitio nem diuinam sensit. Nam in medio conuiuio, & comessantium laetitia, apparuerunt digiti quase manus hominis scribentis contra candelabrum, insuperficieparietis aula regiae, Omnibus intuentibus & Vehementer Con Ο Σ ster-
