장음표시 사용
241쪽
222 DE PROVIDENTIA NUMINI snon offendetur, sed admirabitar, & laudabit diuinam prouidentiam quae tam sapienti consilio illam permittit.
Secundum Argumentum contra, Prouidentιam.
i68 EXPERIENTIA docet, cuique sua Dia ne-1 gotia succedere pro ratione industriae quam adhibet, non pro ratione iuris quod obtinet : unde plerumque qui iniquissimas causas fouent, superiores evadunt. Quod est indicium quemque suae relictum prouidentiae, nec aliam homini quaerendam. Vide siti. pra cap. I. num. I. Hoc argumento usius est ante aliquot annos quidam Dux hae retic .rum multis victoriis clarus:cui cum quidam Princeps Catholicus ab illo in bello captus, diuinam prouidentiam commemoraret; ille subridens, manu ensis sui capulo admota, respondit, Hac prouidentia nitendum. Respondeo huius argumenti solutionem patere ex superiore. Idcirco enim plerumq, negotia hominibus secundum Industriam quam adhibent, succedunt: quia suprema
prouidentia statuit permittere, VireS,duran re hoc aeuo vitae mortalis, suis agantur mo- . tibus , laxissimis habenis in utrainque paritem naturae humanae concessis. Itaque ubi
maior industria vel poleutia, ibi plerumquei suc-
242쪽
successus felicior: non ubi maior iustitia vel aequitas. Cur autem hoc ita statuerit, supra
Adde, Etsi plerumque conatus iniquorum videantur ipsis ad tempus ex voto su cedere, cum potentia praeualent: id tamen non est diuturnum, & illa prosperitas saepe multis aduersitatibus & afflictionibus temperatur. Nam plerique vel in ipsi s exordiis, vel in progressu, cum se plane firmos de siecuros existimant, miserrime euertuntur. Videre id est Primo in celeberrimis monarchiis, quae suis temporibus maxime florue-xut. Nam Assyriorum monarchia euersa est a Chaldaeis: Chaldaeorum a PersisS Medis Persarum a Graecis: Graecorum a Ro-
manis: & Romanorum nunc mire accisa, α ad magnas angustias redacta. Deinde in 1ngulis monarchiis quantae extitere calami-aates, & clades eti/m eorum qui potentisiimi videbantur Θ Nabuchodonosor in suin-ma prosperitate post tot gentes subactas Steuersas, repente canesti sententia perculsus, ad loca deserta & ferarum vitam ablegatur. Baltharar eius nepos epulis.& laetitiae deditus, eadem nocte capta ciuitate, occiditur. Cyrus post tot victurias imiserrime a Scythis,amisso exercitu,trucidatur. Xerxes cum exercitu in quo tricies centena millia pugnatoruma
243쪽
224 DE PROVIDENTIA NUMINistorum, a Graecis turpiter vincitur 3c paenὸ deletur. Alexander Magnus, deleto Persarum imperio, & aliis plurimis regnis breui tempore subactis, absque herede moritur:S
suis Ducibus regna parta diuisit: qui paulo
post mutuis cladibus se confecere, de Romanis in praedam cessere. Ipsi vero Romani quantis laboribus S incommodis creuere Quot cladibus tape attriti,& pame usque ad internecionem deleti Z Quot bellis intestinis amictit Quantas suorum Ducum Imperatorum crudelitates perpessi Quot eorum Duces & Imperatores post infinitas curas & labores tandem crudeliter occisi, &ignominiose tractatu Infinitum esset omnia persequi. Si quis enim historias tum Veteres, tum recentiores lustret, singulis iaculis in
ueniet plurimos , quorum Iniqui conatus, etsi potentia dc armis essent instructissimi, infelices exitus habuere, prouidentia numinis manifeste se inserente, & iniquas mo-psit., L. litiones disturbante: iuxta illud Psalmi Do minus dissipat consilia gentium: reprobat auia rem cogitationes populorum, se reprobat consilia Principum. Consilium autem Domini in
244쪽
. LIBER I. 22 ITertium Cingumentum. V DEMVs res eas quae natura constant, Iro semper eodem modo procedere, eumdemque cursum & ordinem tenere ι solem Oriri, occumbere, remeare in suos circulOS,
suoque accessu& recessu ilitas annitem pestites efficere: item sublunaria omnia oriri & occidere, & alia ex aliis sine fine procreari ad speciei perpetuitatem. Atqui naec
Omnia vi naturae, quae tam ratum ordinem tenere consueuit, ita procedunt: ac proinde praeter naturam nulla alia prouidentia requirenda ι nulla praemia aut supplicia exspectanda. Respondeo: Hoc argumento nouissimis temporibus homines Atheos usuros, insi- nuat S. Petrus Epist. 2. cap.7. Venient, inquit,
in nouissimis diebus in deceptione ista serras qui mysteria fidei nostr irrident) iuxta proprias
concupiscentias ambulantes, dicentes: Vbi est promisio aut aduentus eius' Ex quo enim Patres dormierunt, omniasic perseuerant ab initio creatura. Ad quod ipse respondet: Promissiones diuinas quibus aeternum regnum promisit, non esse idcirco vacuas putandas,
quod videantur in longum differri : quia quod nobis longum, Deo est breuissimum: cum mille anni, apud eum qui aeternicatem
245쪽
Σ2ς DE PROVIDENTIA NUMINI scomplectitur, sint instar diei unius, imo imstar momenti. Deinde omnem illam moram procedere ex illius benignitate , qua omnes ad salutem expectat. Errare Vero eos, qui mundum in eodem semper statu persi Merare existimant: nam-Olim aquis deletum , & in futurum igni delendum reseru
Ti: tunc nouos caelos nouam terram exhibitum iri. His adde, omnia ea quae naturae vi essici videntur, esse opera intelligentiae N prouidentiae: tantum abest ut haec inter siepugnent. Nam dc caelorum motus, &astr rum situs,& terrarum, montium,fluminum, marium dispositionem animantium ac plantarum formas, ortus, incrementa, pro Pagationes , opus esse prouidentiae, supra luculente demonstratum. Neque constantia rerum prouidentiam excludi cum hanc ab ipsa prouidentia acceperint, ut serviant humano generi, donec terminus huius aeui mortalis a Deo praestitutus aduenerit. diuartum Argumentum.
litudine nascendi,crescendi,senescendi, moriendi,que hominibus intercedit cum bestiis: SI eL membroru conformitate. Hinc enim videtur recte colligi,ita homines funditus extingui per morte,iicut cetera animalia. Respon
246쪽
x I B E R i. ' ΣΕ Respondeo id pessime colligi. Etsi enim corporis affectibus homo sit similis bestiisi animi tamen conditione illis infinite est prς- stanti adeo ut animo sit sublimior in gisque affinis Deo dc spiritibus incorporeis, quam corpore bestiis. Itaque nihil mirum si
corpore tabescere animus superstes maneat, & spiritibus aggregetur. Verum hoc argumentum potius ad librum secundum pertinet, ubi ex professo de animorum immoria talitate agitur : secundario tamen & ex comsequenti oppugnat etiam Prouidentiam. Ruintum Argumentum.
Si est aliquod numen , credibile est illud
rebus humanis se non miscere, sed seipso
beatum & contentum, aeternum amum duis Cere, semotum a curis mortalium.Tum quia
indignum videtur eius maiestate, ad tam vilia-minuta descenderet tum quia seipso beatum, nihil extra se quaerit : tum quia per res humanas, utcumque se habeant, nulla' potest ei fieri accessio, aut decessio. Vide supra num. 7.
Respondeo ita ratiocinari Epicurum, Lucretium , Plinium alios quosdam vel rum , qui diuinam mentem angustiis suae mentis metiebantur. Et sane si mens diuina , foret limitata, neque vim intelligendi insi- P i nitam
247쪽
nitam haberet, ratio illa esset valde probabilis. Tunc enim longe melius esset ipsa in rebus humanis non attendere: tum quia sine molestia tam multiplici se tristi ministerio ut Plinius loquitur in non posset Vacare, tum quia a melioribus dc iucundioribus aia uocaretur. Sed nimis rudis, Deoque indigna est i sta imaginatio. Sicuti enim essentia diuina est infinita, dc uniuersum ens in se ieminenter continet : ita etiam intelligentia infinita est, & ad omne intelligibile se extendit , idque absque labore S conatu, sola naturae necessitate. N eque multiplicitas rerum impedit attentionem ad singula: quia tam perlecte considerat singula, quam si ea sola proposita haberet, cum ad singula lumen infinitum conferat. Insinuat illud praeclare Scriptura sacra,tum aliis locis plurimis, tum Ecclesiastici 23. 'φΘαλφὶ κυρίου μυριο-
ὁδεὐο άνΘρωπων mνοουν rac: εις Σ κρυφαμερη. Oculi Domini decies millies infinities; sis lucidiores, in stitientes omnes vias homi num, se confiderantes in absconditis partibus. id est, omnia quae in penitissimis cordis recessibus latent. Itaque haec consideratio minimorum non est indigna diuina Maiestate, sed maxime digna; imo necessaria: quia alioquin in Deo esset infinitarum rerum ig
248쪽
norantia. Et quamuis res & actioneHau ma nae viles sint: non tamen est vilis earum intelligentia, & diiudicatio: neque vilis est iustitiae ratio , qua illis congrua merces per
Nec obstat quod Deus seipso sit plenissi- 7
me beatus. Hoc enim solum probat, ipsum extra se nihil agere, neque curam rerum ge-Tere eo fine,ut inde beatior reddatur,aut sibi aliquid commodi acquirat: non autem pro- bat absolute,eum nihil extra se moliri. Quia cum sit summum bonum,atque adeo totiuS bonitatis plenitudo, totum uniuersi bonum eminenter in se cotinens:congruentissimum .erat, ut illum ntem apud se conclusum non retineret, sed sineret emanare in crea turas secundum varios gradus & species renim, δc mensuram capacitatis cuiusque,singvia in suo ordine cxeando, tarmando on-
seruando, di suum in linem dirigendo. Bo-Dum enim est siti disiasivum. Nulla itaque inopi , nuda propriae utilitatis aut commodi ratio Deum impulit ad res moliendas, gubernandas: sed supereminens ipsius boni-
Las : nimirum, ut ea in res creatas pro earum captu diffunderetur, &cum eis communicaretur. Denique rerum etiam minutissimarum e ut muscarum, culicum, Vermicu-0rum notitiam & prouidentiam gerere,su-
249쪽
23O DE PROVIDENTIA NUMINI spra copiose demonstratum est : quanto magis hominum, qui animo ei quam simillimi. Dicet aliquis, Deum quidem scire quid homines agant, dicanticogitent,nihil tamen curare: sicut magni Principes, quorum sta-Lus in tuto est, parum curant, quid plebs de illis dicat. Sed hoc absurdissesne dicitur. Cum enim homo sit opus Dei, cuius menti ipse leges iustitia: omnitque virtutis imprecsit, maxime ad illum pertinet illius curam gerere, Ut secundum illas leges vivat. Ad Opificem enim pertinet curare suum opus, ve perfectum euadat: ad legissatorem, ut laeges , quas suis subditis imposuit, seruentur.
Parentis interest quomodo se gerant filij.
Deus autem omnium parens. Nemo archia
tectum probauerit, qui palatium a se Constructum, impolitum relinquit, & conseruare negligit, ita ut nemini sit commodum inemo legislatorem, qui conditis optimis logibus , nullam curam adhibet ut executioni mandentur, sed omnia permittit subditorum arbitrio: nemo parentem, cui nulla destiorum moribus M vita est cura. Quanto minus probandus esset ille Deus, qui tam eximium opus a se factum negligeret, Mnullam rerum humanarum curam gereret,
praesertim cum facillime, dc absque omnii bore possit ςas optimς gubernare Denia
250쪽
que quis est Principum, qui non magnop Te curet, quomodo subditi in sua praesentia α conspectu se gerant, quid dicant, quid
agant; an leges seruent, an eas violent S Contemnant; honorem an contumeliam,
laudes an conuitia ingerant 3 Imo quis priuatus adeo brutus est, qui iniurias & honores non sentiat Atqui Deus ubique praesens est: omnia audit, omnia Videt, omnes cor dis latebras introspicit: omnia in eius oculis S praesentia geruntur. Fatuum itaque est, putare eum dictis, factis, & cogitatis hominum non tangi, non Qxacerbari, non delectari. Quo maior est illa maiestas illa sapiemeia dc potentia, quo maiora eius in nos beneficia: eo magis & acrius omnes iniurias& legum suarum praeuaricationes sentit δέ ponderat, & suo tempore vindicabit. Hactenus de prouidentia numinis: atque
hic esto finis lib. I. Sequitur liber secundur, qui de animi immortalitate.
