De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

IMMORTALITATE

ANIMORUM

LIBER II. .

iBRo superiore demonstra utimus diuinam prouidentiam: hoc vel o probanda nobis animi immortalitas.Sunt quidem haec duo dogmata adeo inter se connexa, ut se vicissim flatu ant & tollanti Si enim est prouidentia, necesse est animum post hanc vitam superesse, ut pro meritis accipiat. Et si animus post hanc vitam manet superstes, oportet ella prouidentiam, quae illi pro meritis compenset,ut supra ex Chrysostomo obiter ostensum est. Rursus sublata prouidentia,tollitur animς i m mortalitas: S sublata animae immortalitate , necesse est tolli prouidentiam 1 qua de re plura suo loco dicturi sumus. Quia tamen dogma immortalitatis multis aliis rationibus stabiliri potest, nec pauci sunt qui de eo ambigant,

etsi numen non omnino negare Videantur; operae pretium censui hanc rem accuratius

de seorsim discutere.

252쪽

DE IMMORTAL. ANI M.' MIB. II. 23

Agimus de anima hominis, non brutorum. Hanc enim mortalem esse constat, cum nihi appetat, nec ulla re delectetur, nisi quae ad corporis commodum aut voluptatem pertineat. Igitur animam humanam

quae & animus & mens dicitur, quatenus intelligentia & libertate praedita est)immortalem esse, multis argumentis ostendi potest, quae breuiter dilucide in medium adferemus. Ac primum si auctoritate agendum sit, quicumq; sapientia maxime fuere illustres, statuerunt animos hominum esse immortales. nimirum sapientes Hebraeorum, Chaldaeorum , AEgyptiorum cum suo Tris megisto Mercurio ι Indorum, Gallorum, quos Druidas vocabant; Pythagorici Platonici cum suis antesignanis: Stoici quoque animum post funera superstitem esse voluerul: etsi in eo plerique eorum hallucinati sint, chiod existimarent omnes animos esse par riculas exanima mundi quam Deum esse' arbitrabantur delibatas, & certa specie insignitas: quam speciem in mundi conflagratione e sient perdituri, eaque amissa in limplicem formam,nimirum in animam mundi, reuersuri: sicut corpora mixta resoluentur in elementa ex quibus formata IQuid Aristoteles bic senserit, est satis am biguu m:

P s quia

253쪽

234 DE IMMORTALITATE ANIMORUM quia varie loquitur. Libro tamen secundo De Ortu animalium cap. 3. aperte dicit solam mentem forissubire corpus, o solam quid diuinum esse: eo quod i rus operationi corporalis operatio non communicet. Ceteras ani

mas vult in materia vi seminis ingigni, eo uod omnis earum operatio a corpore pen eat. Hic manifeste docet animum hum num a corpore non pendere, ac proinde vi seminis non nasci,sed foris venire. Unde ple rique Aristotelis sectatores hanc sententiam illi tribuunt. Denique eamdem sententiam clare & indubitanter tenuere omnes qui Vitae sanctitate, vel insigni probitate, vel prophetiae dono, vel miraculorum patratione celebres extiterunt. Qui illam negarunti

re improbi fuere & imph, ut Epicurei

Athei. yr Si vero rationibus philosophicis haec res discutiatur, parum quoque aciuersae senten prae ua tiae praesidij. nam ratio praecipua qua aduer-νatiosu' sa sententia nititur, est valde infirma. Ea ex sinailitudine corporum , quae hominibus cum brutis animantibus intercedit, desum tur. Videmus enim homines & bruta simialiter concipi, formari, nasci, ali, augescere, senescere, morti similibus constare partibustum internis, tum externis, quae singulae si midis usus in utrisque habeant. Sicut ergo

254쪽

LIBER' II. a 33m oriente &expirante bruto,in nihilum eua- nescit eius anima, nec quidquam illius post corpus stuperest: ita dicendu videtur,moriente homine, animam eius in nihilum redire. Verum haec ratio nullius est momenti.

Etsi enim inter homines & bruta magna sit ' affinitas, si corporis structura, & singularum

partium usus spectetur:inter animam tamen nominis, qua parte ratione praedita est, MMens dicitur,& animam brutorum, infinita est distantiai ex qua merito colligi mus,il- Iam utpote stiperioris & diuini ordinis, non interire 1 etsi haec una cum corpore extin- 'guatur. Nam bestiae nullo modo percipiunt ea quae ad homines pertinent: nec ulla est inter ..i. . g. hos & illas negotiorum & eosiliorum com- avnirio m unicatio. N esciunt canes & equi, an d minus sit diues an pauper, nobilis an ignobilis, senex an iuuenis, sanus an aeger, matrimonio iunctus an caelebs, pius an impius, Italus an Germanus , nihil horum distinguunt, aut apprehςndunt: unde nec gaudium , nec moerorem ex iis quae hominibus obueniunt, concipere possunt. Vident so- Iem & lunam, arbores & domos, urbes de villas : sed non cogitant quid illa sint, aut quem usum habeant, aut unde prouenianta Topa eorum notitia ad paucaeli restricta S

255쪽

23s DE IMMORTALITATE ANIMORVM limitata, nempe ad ea quae ad pastum dc venerea pertinent, vel naturae eorum sunt amica aut inimica: de his solis pro suo captu iudicant, idque confuso SI bruto mo , sub imagine commodi vel incommodi, conuenientis vel aduersantis,ea coocipiendo. Non alia ratione amant herum , nisi quia per phantasiam apprehendunt illu specie com

modi, quod pabulum illis suppeditet, vel

Corpus bene assiciati nec alia ratione ouis fugit lupum, nisi quia naturae instinctu concipit ut sibi aduersiim : causas commodi Mincommodi non cogitant. a. . B Μνum Itaque cum bruta animantia habeant no--- -- titiam adeo rudemR restrictam s nec quidi. z.r' quam norint, nisi quod ad corporis Sc vitae conseruationem pertinet, nec ulla re dei ctenir aut doleant, nisi quatenus ea res cordipus bene aut male assicit: manifeste colligimus, animam eorum simul cum corpore In-

terire. Si enim anima cognoscendo M appotendo non potest se eleuare ad aliquid quod est supra corpus, & proprie ad naturam spiritalem pertinet; perspicuum est ipsam non

spiritalem, nec supra corpus eleuatam, naturae corporeae penitus Immersam. b stantia enim rei cognoscitur ex Oper ne: t o Vero ex obiecto circa quodae cum hoc obiectum cIusque

256쪽

MBER I I. 23 ratio formalis squae est commodum vel incommodum corporisὰ corpus tantum respiciat, necesse est substantiam animae corpori adstrictam esse. At longe aliter se res habet in homine.

Prima RATIO. Qv I A cognitio eius est omnino illimi- s

tata. Concipit enim omnia rerum ge' Cognition ra, Omnes gradus naturarum ineque qm m 3LIum ea quae sunt, sed etiam quae non iunt. Fingit animo quidlibet, ic nouos in mente sua architectatur mundos: Concipit rationes rerum uniuersales,a sangularibus, a materia sensibili, a loco & tempore abstractas, easque per se contemplatur. Inquirit rerum omnium rationes, causas, effectus, proprie tates , & de omnibus iudicat. Haec omnia manifesta sunt argumenta, mentem humanam non esse corpori immersam, sed substantiam spiritalem, a corpore separabilem. Nam omnes hi actus nullum habent ordinem ad corporis commoda, sed sunt orna- mcta solius animi. Ipsa quoque obiecta non Concipiuntur ut corpori amica aut sensiti,

gustandi vel tangendi gratia , sed secundum

. proprias rationes, ut Vera & aeternis rationibus conformia, quo modo ad solum animum nullo modo ad corpus pertinent.

257쪽

238 DE IMMORTALITATE ANIMORVM

Secunda RATIO.c v 1 A appetitio humana similiter est ilia limitata & infinita. Non enim solum

appetit ea quae ad corpus pertinent, nempe pastum& venerea, sicut bestiae , sed extendit se ad omne verum,appetendo omnis Veis ri notitiam & contemplaxionem: nec solum ad omne veru, sed etiam ad omne bonum, ad quod appetitus M amor omnium dc sinagularum rerum se profert. Singulae enim res suo modo amant quod naturae ipsarum est Consentaneum. Homo vero omnia illa suo amore complectitur, cum non solum sibi Commoda appetat, sed etiam cuique rei ea omnia, quae ipsi sunt cosentanea, exopter,dia quantum in se est procuret. Iraque de sibi de rebus omnibus appetit omnia congrua: sibi in cognitione,seu ut Philosophi loquuntur, in esse cognito: rebus singulis in esse reali. Hinc pater quantopere vis appetendi in homine sit eleuata supra materiam, dc corpo

ream conditionem.

Tertia RATIO.

7 TDEM confirmatur ex eius delectationibus Ade oblectamentis. Delectatur enim maxi-

me contemplatione Veritatis, dc ipsa verit te : delectacur rerum omnium pulchritudincl

258쪽

LIBER II. 23s

dine & specie ,& mirando quod in singulis

elucet artificio: delectatur proportionibus, de mathematicis disciplinis: delectatur operibus religionis, pietatis, iustitiae, Sc aliarum virtutum ossiciis: delectatur fama, honore, Iaude, gloria , imperio. Haec omnia sunt propria animi bona,eaque homo tanti facit,

ut omnia quae ad corporis commoda pertinent, contemnat, & nihili aestimet. Itaque cum mentis humanae tanta sit capacitas, Miam late patens sinus, ut Omnia complectatur,& totam entis latitudinem,altitudinem,& profunditatem ambiat, & in se ipsa, ac

intra se condat; habeatque proprias notiones, appetitiones, amores, delectationes, de propria ornamenta, quae nihil ad corporis commoda pertinent, idque circa obiecta spiritalia , vel ea quae a corporis commodis sunt aliena , & haec longe pluris aestimet quam corporis bona: perspicuum est eam longe corpore esse superiorem , & diuinae cuiusdam indolis, quae a carnis commercio minime pendeat.

siti arta RATIO. Io EM probatur ex dominio animi supra

corpus, &arbitri, libertate. Ita enim do minatur animus corpori S omnibus assectibus, ut nullis vel bonis oblatis, vel tormen

, tis

259쪽

DE IMMORtALIYATE ANIMORvM non esset capax boni infiniti: imo nec dess, derium suum ultra ea, quae vitae corporali sent accommodata, proterre posset, ut in ceteris animantibusKernitur. Corpus enim& materia, formarum appetitum 6c capaciis

talem restringit. i.t bis unc mo forma est magis materialis, eo angustior & miniis capax : quo verbest elevabor St spiritillior, eo amplior & c pactor , & άd plura sie extendit , ut se perficiat. quin perspicuum iet , si quis serma

M..is.. fum gradus conssideret. Mam res inanimae,fam um ut saxa id metalla , earumque formae, quia I maxime materigles, nihil extra se appetunsi

nec aliquid ad tuam persectionem moltu φ sed in se quietie mortuae maiieui.'Plantar Hris, quia tarium forma magis est eleuatai suo modo appetum alimentum, illuddi .i insecus Merahunt, immutanddistri, ne per vismersum corpus , & in se eonuertis deinde flores, fructus , semina,& mreides emittunt 1 fieque assiduo ad sui

augmentum,consset uationem,pdrfectionem profigationem operantur. Verum nul lum habent alimenti sensum, nullam inde 'voluptatem , vel ex contrario dolorem per- cipiunt. Animalia, qu6d forma eorum in altioritat gradu,non solium faciunt omnia

quae plantae, sed etiam habent notiuam de

260쪽

sensum sui alimenti, ad illud se mouehi , ii liud inquirunt, ex eius usu Voluptatem, e inopia molestiam percipiunt. Verum tota eorum notitia S affectio intet angustos limites est restricta. solum enim ad corporis commoda & incommoda sese extendit, ita ut nihil aliud percipiant, nihil aliud appetant de fugiant, nulla alia re delectentur Mdoleant: manifestum id est indicium, animam eorum a corpore pendere. Ide6 entinnihil percipit , nihil appetit, nisi ad corporis vel vitae corporalis quietem de commodum pertinens, quia sine corpore esse non potestt&ita totum ipsius bonum a corporis bono dependet. Supra animalia cetera est homo, anima rationali seu mente praeditus , eurus notitia de assectio non est lilii itata ad ea quae corporali vitae congruunc: sed omnino illimitata, extendens se ad omne verum, Momne bonum ut supta ostensum est j quae nullum ordinem ad corpus habent. Vndri eius capacitas tum in cognostendo, tum in appeIendo, tum in delectatione percipienda est infinita, non secus ac capacitas spirituum separatorum, seu Intelligentiarsi cancstium. quod est euidens arilumentum animum hominis non esse corpori auricium.

Quod etiam inde confirmari potest. Id- 33 circo enim substantiae separatae habent vim

SEARCH

MENU NAVIGATION