De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

44 DE PROVIDENTIA NUMINIS

tur, quia nulla est causa in qua tanta rerum diuersitas & pulchritudo extare potuit, prae ter mentem: in mente autem distinctissime& perfectissimc potest existere: sicut in mente artificis forma domus , & omnes eius mensurae N proportiones.

4 Addo, qui humanam formauit animam, eique dedit intelligentiam, , arbitrij liber, ratem,non potuit ipse intelligentia,& libertate arbitrij carere: sed necelle est excellemtissimo modo ista habuerit. Quomodoenim fieri potest ut intelligentia vel libertate careat, qui intelligentiam & libertatem fecit, psit., 1. Maliis dedit Z Intelligite, inquit Propheta,

insipientes in populo, est sulti aliquando sis

piter qui plantauit aurem,non audiet' qui -xit oculum, non confiderat' praesertim cum haec talia sint,ut nulli maiori persectioni o sint. Melius enim est intelligentia & libertate praeditum esse , quam iis carere, aut aliquid habere quod his repugnet. Ex his perspicuum est , esse quamdam mentem , quae omnium istorum pulchrorum visibilium Zc inuisibilium sit inuentrix, auctor, architecta, & in qua tamquam in causa, dc primo fonte omnis pulchritudo eminenter praeexistit, & anticipatur, quam Deumvocamus,qui est benedictus in s cula.

62쪽

LIBER L

tione partirem mundi in ordine ad em.

I C V Τ nulla rerum istarum qive sub qi, aspectum cadunt est a se, sed ab alia quatin effectrice causa: ita nulla etiam est pro- er se, sed propter finem quemdam extrin-cuiri,ad quem tota iptius structura, & om- es partes , & partium facultates aptissime, mirando modo sunt comparatae x dispo-tar. Necesse est ergo esse mentem quamam sapientissimam, quae omnes illos fines Inceperit,& media ad singulos opportunardinauerit & instruxerit, Natura enim quq itione prinlita non est, sicut non potest fies rerum concipere: ita nec potest idonead singulos media disponere. Hoc enim est iis de sapientiae praecipuum opus. Declareius id primum in caelestibus. Sol iste Om- solsρνι- tum rerum visibilium pulcherrimus, non plerit propter seipsium neque enim suam pul-ῖ' hritudinem sentire potest sed propter boum aliorum, nimirum Vt mundum illunati et M aspectabilem faciat, & sito calore fo- eat: sicut in homine, & animantibus coron est propter se, sed propter commodum lius Corporis. quod enim est cor in ani-iante, hoc sbi in mundo isto inanimo. Debuit

63쪽

6 DE PROVIDENTIA NUMINIS buit itaque Sc luminis & quantitatis habere certam mensuram, & situm in mundo determinatum , ne si lumen esset maius, vel ipse propinquior, terras exureret; si lumen esset minus, vel ipse remotior, non fatis illuminaret vel non satis calefaceret. Haec au-zem certae mensurae dc iitus determinatio, nisi a mente aliqua quae finem dc media Considerare, & congruentissimam inter illa proportionem constituere potest, fieri non potuit.

ς Quod si sol non sui causis, sed propter fi-

Astra is nem extrinsecum factus est, multo magis z. t. astra cetera , & canorum Orbes, ac reliqua

rea natuν a corporea natura. Idem hac ratione confir-

ρηρο η' mari potest. Id quod est sui gratia, ita debettionatim excellens, ut nihil eo sit praestantius in stiva; cuius bonum possit ordinari, ut per se no-cῶuν esse tum est; alioquin non erit propter se, sed Di X lim propter illud in cuius bonum destinatum est. Deinde debet esse tale, ut bonum suum sentire, eoque frui possit..Si enim nullum eius habet sensum , ei non prodest. Quid enim mihi prodesset dominium totius or- his, si nullam inde voluptatem capere, nullam huius rei notitiam habere possem 3 Signum ergo est,illud quod suum bonum se vire non potest, non esse propter se, sed propter aliud quod illud sentire, dc inde aliquid

64쪽

LIBERI. 67ommodi vel honoris potest percipere. Αtiui nulla natura corporea ita est excellens, e non possiit ad aliquid praestantius ordinai; gradus enim naturae rationalis longe esti stantior gradu naturae corporalis, & hicili ad multa usui esse potest. Deinde natura orporea nullum sui boni sensum habere otest,sed hoc totum alteri tantum est utile. Iulla igitur natura corporea est sui gratia, 'ed ex essentia sua ad aliud ordinatur, nimium ad naturam rationalem, in cuius bo-ium & commodum existit. quo fit, ut 1itatura rationalis non existeret, tota natura

orporea sit frustra-nullius utilitatis, cumieque sibi aliquid commodi posset adferre, teque alteri: sicuti possessio multarum o-um esset inutilis dc nullius momenti, si il-uum nulla esset notitia, nullus usus, nul-aS sensus.

Idem conuincitur ex orbium callestiumaotu, qui nihil commodi ipiis caesis adserti ai Led totus ad hominum, & eorum quae ho- i'μm pN ainis usibus seruiunt, utilitatem est Compa-as. Primum namque ita motus eorum mperatur,vr intra Z . horas omneS genteser totum orbe distus e sexceptis paucis quiersus polos ultra 66. gradum habitant) se-iel diem habeant & noMm, uimirum ad

65쪽

48 DE PROVIDENTIA NUMINIS ,

Deinde sol proprio motu sub ecliptiea

medium AEquinoctialem secans,& nunc ad Septemtrionem , nune ad Austrum 23. gradibus de medio declinans , quatuor anni

lus profert , accommodatissima , inducit. Hiems enim suo frigore essicit, ut spiritu da calore qui seminibus de stirpibus inest, i

trorsum recepto, omnia interius roborentur, humorem S alimenta colligant, radices figant , & omnia turgeant ad erumpendum foras. Ver suo blando tepore omnia foras euocat,& in culmos,in caules,in gem. mas,in frondes,in flores elicit. Adistas suo feruore humorem superuacaneum absumit, cruda concoquit, crassa extenuat , meatus

aperit, spiritum distundit, fructus ad maturitatem perducit. Denique Autumnus suo humore & moderato frigore rursus omnia temperat, siccitatem ac feruorem, quem Abitas rebus impressu, corrigit;terram simul ad noua semina, nouasq; stirpes disponens, corpora Viventium exhausta, ad Ieparan das vires, represso spiritu , & natiuo calore, ne evanescant) afficiens & immutans. Ex quibus quis non videat, totum hunc solis festium corporum motum, ad hominum commoda, ad viuentium , quae homini alia

66쪽

LIBER I .

auo modo usiui esse possunt, ortum perpe-uandum, & copiam suppeditandam , essenstitutum Nulla enim alia eius utilitas asse ignari potest, nulla cur sic vel sic fiat alia alio adferri. Iam vero si quis ventos, imbres, nubes, q8siues, gelu consideret, videbit haec omnia ropter viventia, & maxime propter homi- c'

ae esse instituta. Ventorum maxima sunt Ommoda. Primo ut aerem ventilent,& sa- nistrum

ubrem reddant inspirationi:qui si immotus 'taret , putresceret, & pestilente qualitate

oncepta, homines & animantia extingue ei. Loca enim conclusa quae multo tem -Mre perflata non fuere, pestifera reddun-ur. Deinde ud nubes per aerem deferant,ic regionibus dispertiant. Absque ventis fo- et, loca mediterranea & nubibus & imbri- Ius perpetuodestituerentur, prorsusque redin erentur retorrida, sterilia, & animantiumaab lationi inepta. Cum enim ex locis anari remotioribus non possint vapores, qui iubibus de imbribus sumciant, excitari; nisi iliunde excitati eo deferrentur ventorum Ieneficio, oporteret ea assiduo sole torreri, uec omni rigatione cςlesti privari. Mare enim

potissimum est quod nubibus materiam iubministrat, e cuius vasto sinu directe iis e soli oppanso, magna Vaporum copia

D vi

67쪽

so DE PROVIDENTIA NvMINIS .

vi solis sursum attrahitur, quae in nubes C in acta vi frigoris, postea refunditur. Itaqua nisi venti has nubes alio deferrent, omnis pluuia directe in mare, unde eius hausta est

materia, relaberetur, &. Vniuersa terra sterialis ac inutilis relinqueretur.

Neque id solum, sed etiam omnes fontes , M omnia flumina breui exhausta cessarent. Haec enim ex niue & imbribus, qui in mediterraneis M montosis locis deciduiit, colliguntur & perpetuantur. Nix enim quae

per hiemem in montibus coaceruatur,calore aestiuo sensim liquescens, S per saxorum commissuras colata,variis locis ad montium. radices eruptione facta , fontes constituit. Simili modo imbrium aquae altioribus tedirae locis exceptae de combibitae, perque varios tractus tandem in Unum corriuatae, reperto exitu in fontes exiliunt. Ex fontibus autem Sc aliis aquis, siue niualibus siue pluuialibus , in unum alueum confluentibus, flumina existunt. Hinc fit ut per aestatem dum raro pluit,flumina admodum minuantur , nisi per nives montanas sustententur, paene deficiant. Unde si duobus vel tribus annis nihil vel pluviae vel niuis caderet , necesse esset omnia flumina, & omnes paene fontes inopia materiae deficere. Sed res ita sunt dispofitae, ut quibusdam tempo

68쪽

rum interuallis tantum imbrium &niuium suppeditetur, quantum satis est ad eorum

continuationem.

Praeterea necessarij sunt venti ad inuti- solem terrae humorem absumendum, ad corpora viventium recreanda, ad fructus m turandos , ad molas, ad haustra & similes machinas, denique ad usum nauigationis. Ventis sublatis cessabit Omni paene nauigatio. At quantum haec commodi adfert mortalibus Per hanc enim quidquid in aliqua regione est boni, quod vel ad vitae commoditatem, vel ad medicos usus, vel ad delicias pertineat, facillime per totum orbem distriabuitur: & quidquid singulis est praecipuum,

toti humano generi fit commune. Imbrium non minor fere utilitas. Aerem si enim refrigerant, corpora Viventium refi- Imbrium ciunt, fontes dc flumina perpetuansi potum animantibus suppeditanti terram irrigant &fructiferam essiciunt. Haec enim sine imbriabus prorsus esset arida, sterilis, informis, omni gratia & ornatu destituta, S hominum animantiumque habitationi inepta. Fecuditatem imbres habent duplici ex cau- Mumia sa. Primo, mistura materiae pinguis,quae una cum vaporibus e terra & mari educitur . Ma- re enim fecundum est, & suam quamdam pinguedinem habet, qua etiam pisces alun D 1 Iun

69쪽

y2 DE PROVIDENTIA NUMINIS

tur. Dum ergo sol tenuiores eius partes sum sum trahit, simul oleosum quiddam elicit, quod, una cum vapore cui miscetur, in pluuias frigore densatum, terras irrigat. Idem accidit dum e terra uliginosa, o pratis, cam

pis Sc silvis odore solis vapores & halitus excitantur. Deinde a spiritu incluso Sc calore per solis radios imbri impresso: spiritus

enim &calor omnia oriri Sc crescere faciunt. Vt vero sua ruina, tenera plantarum, & florem nascentem imbres non obliderent, C

uit Prouidentia, ne simul & consertim praecipitarent , sed sensim e sublimi stillarent

Per magnum aeris tractum, quo in minutissisimas guttas dissecti Zc velut cribrati ,blando illapsu terras ad spei gerent. Deinde ne statim quod infusum est, rursus ardore solis euocaretur, priusquam ad stirpium radices. pertingere posset; obtenduntur plerumque nubium infecundae reliquiae, quae solis radium intercipiant, donec per otium terra humorem acceptum combiberit, & intro sus ad viscera transmiserit, suis fetibus ali

mentum recondenS.

y2. . Nives etiam, quae nubium veluti spuma Niuii viij sunt, non modicam utilitatem habent. Prie- ω ' terquam enim quod maxima flumina Mfontes qui ex altissimis montibus ortum habent, perennent, terram quoque instar velle-

70쪽

LIBER I. ' I3 velleris instrati fouent, eius calore intus cohibito: & ne gelu profundius penetrans Vim seminalem extinguat, prohibent. Hinc maximam fertilitatem & segetum copiam adferunt. habent etiam in te fecunditatem Propter acrem & halitum caelestem inclusum, qui illis candorem illum eximium impertit, infinitis veluti bullulis elucens.

Gelu quoque rebus est perutile. Nam spi- sueritum S calorem ter ac Viventium om-Gει .nium repercutit, S introrsum agit, non sinens evanescere. Hinc fit ut non sollim homines, sed etiam animantia in regionibus frigidis sint maiora de robustiora, magisque longaeua quam in feruidis. Porro haec omnia non promiscue quouis tempore eueniunt, sed ita pecanni tempestates sunt distributa, ut apti lume rebus gignendis, augendis, perficiendis, & earum perpetuandis speciebus congruant, & humanis usibus commodissime deserviant. Ex quibus omnibus manifeste colligitur, ista viventium dumtaxat causa ,& in primis humani generis, cui cetera subiecta sunt, a quadam sapientissima& potentissima mente esse instituta & ordinata. Sed Sc ipsa elementa ob eamdem causam I

esse facta, M hoc situ disposita, & in hanc

formam digesta, terra & aqua satis indicant. sitis in ira.

SEARCH

MENU NAVIGATION