장음표시 사용
71쪽
ν DE PROvIDENTIA NvMINIs Si enim natura rerum spectetur, terra deberet esse exacte rotunda, & aqua eam cir- Cum quaque ambire & operire. Omnia enim Prauia aci centrum mundi aequabiliter ten-out: & quo quid est altero grauius, hoc cenistro vult esse propinquius, S altero inferius. Itaque totam terram sub aquis esse oporteret , dc aquam sphaerice circumfundi. At modo res longe aliter habet. Immensa enim rerrae portio, nimirum illud totum quod
mali non est opertum, cum uniuersia montium mole, longe altius est, a centro remotius quam aqua.Nam per medium terrae ambitu depressus est ingens alueus, incomprehenis profunditatis, vastis anfractibus de sinu bus huc illuc ad latera excurrens, nunc latior, minc angustior, relictis sparfim exochis variis qua maioribus, qua minoribus ad Insularum constitutionem. In huncalueum, uniuersum aquae elementum sp ter id quod extenuatum abiit in auras) est compulsum,ut detecta terra habitationi hominum Sc animantium, rebusque gignendis seruire posset. 13 Deinde ipsa eo modo est conformata, ut
Terra com a mari versus mediterranea sensim se attol-Dr donec virimque in montes & rupes, Vc plerisque locis est videre, terminetur: mirabili sane artificio. Primo, quia sic tuta reddi-
72쪽
LIBERI. ys redditur ab eluuionibus, quae subinde longis temporum interuallis, vi astrorum, vel impetu ventorum aquas in Unam partem impellente, accidunt. Ab his loca humiliora , quae altitudinem maris non multum superant, saepe absorbentur, habitatoribus extinctis,& uniuersa substatia perdita. Dei de sine hoc molli ascensu non possunt esse flumina. Si enim terrae su perficies aeque distaret undique a centro, Vt in globo perfecte rotundo, nullus esset fluminu lapsus. Aqua enim fluere non potest, nisi assidue loca inferiora , centroque viciniora inueniat. Si in tumorem repente attolleretur, lapsus fluminum esset iusto concitatior, nec multum commodi hominibus adferre , nec etiam perpetuari posset materiae defectu. Omitto periculum exundationum,quae crebro acciderent, magno mortalium damno, quando
imbrium vel niuis liquatae copia in unum collecta subito ex alto praecipitaret. Sensim ergo attolli debuit, insens bilibus augme tis ab ostiis fluminum,ubi se in mare deuoluunt, usque ad eorum Origines, oc mediterranea loca.
Iam si montes consideremus, nulla rerum Is natura hos postulat, sed hominum dumtaxat commoditas. Serviunt enim ad vim ventorum frangendam, qui , si omnia plana eL
73쪽
sent,nec quidquam inuenirent,quod eorum retardaret imperum, longe magis Leuirent,& grauia mortalibus damna inferrent. Hinc fit ut multo magis in vasto mari, ubi nulla obstacula,& omnia aequabilia, quam in me diis terrae locis dominentur Sc vigeant. De inde ad regiones dc regna disterminanda. Sunt enim veluti magnorum regnorum limites,quibus ambitio mortalium ,-dom
nandi libido coercetur, ne sine fine ad umxandos subiugandosque finitimos se effundat. Itaque singulorum regnorum consulitur securitati,& infinitς bellorum clades per montium difficiles dc inaccessos transitus impediuntur. Suppeditat quoque materiam
structuris,saxa,calcem,lignum,tegulas,ali ta que plurima Vitae mortalium vel necessaria, vel peraccommoda. Nam S omnia paene metalla, Sc varia gemarum genera eX momtium visceribus & venis eruuntur,vel ad eorum radices effodiuntur. Suggerunt quo ue ad usus medicos pretiosas radices,& in nitam herbarum varietatem: praestantissima quoque vina & oliuae in montibus proueniunt. Postremo fontium &. fluminum continent origines, illisque alimenta submisnistrant ad perpetuitatem.
πιννama Veniamus nunc ad terrae marisque quali-
Hl ββ tatem. Haec non est talis, qualem ipsa et
74쪽
LIBERI. 3 mentorum natura per se spectata exigit, sed qualem uiuentia & commoditas hominum requirunt. Si enim naturam rerum spectemus, elementa deberent esse simplicia, unis formia, eiusdem ubique virtutis, eiusdem affectionis. Terra quidem extreme sicca dc moderate frigida, aqua extreme frigida S humida : aer humidus de modice calidus: omnia omnis saporis, coloris, odoris ex per tia. At longe aliter res habet.Terrarum enim sunt plurimae diuersitates. Sunt enim calidς, frigidae, lentae, friabiles, leues, ponderosae, pingues, macrae,pullae, gilvar,flauae, albicantes , rubescentes, Vari) iaporis, vario odoris, Variis rebus gignendis accommodatarim egetes dilic veniunt felicius uuae, Arborei fetuι alibi, atque iniussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur mollis sua thura Sabaei' Itaque singulae peculiarem quamdam qualitatem & fecunditatem habent , ab eo qui hoc elementum condidit, variis locis impressam . Neque enim in solem & sdera hanc totam diuersitatem referre possumus; Cum sub eodem climate alia loca sint deserta, alia fertilissima: δί quibus fertilitas in- , est, non idem ubique,etsi eodem modo a Q-la &astris aspiciantur,proferre possunt. Pari
75쪽
modo fossilia no vno omnia loco terra producit,sed diuersis diuersia. Alibi enim saxum gignit, alibi cretam , alibi rubricam , alibi chalcanthum, alibi lithanthracem, alibi suta phur,alibi ferrum, aes, plumbum,stasnum, argentum, aurum, gemmas. Diuersias igitur diuersis locis vires obtinet, & diuersia temperameta, ut mortalibus Omne genus opum non solum ad necessitatem, sed etiam adcommoditatem, ad delicias, ad splendorem, ad benefici Numinis commendati nem suppediter. Habet etiam mare suam fecunditatem prorsus admirabilem, eamque variis locis variam. Non enim in quavis parte maris quaevis genera piscium reperiuntur, sed quaeciam in hac parte, alia in ista vel illa. Alia nascuntur in Septemtrione , alia in plaga Australi, alia in Orientali & Occidentali.
Deinde uniuersum mare contra naturam
illius elementi est mirae salsedinis. Vnde id contraxit quae vis hoc illi impertiit,& in quem finem Z Ridiculum est quod quidan Philosophi excogitarunt, salsedinem ei prouenire vi radiorum solis, quibus fundus maris aduratur: adustione enim falsedinem n sci, ut cinis indicio nobis est. Quomodo enim landus maris tanta aquarum mol quae multis locis Ioo. vel Iooo. eubitos superat
76쪽
LIBER I. ssperatb opertus, ita exuri a sole potest, ut inde immensa illa vis aquae saliEdinem contrahat Non enim sol urit nisi per lumen, quod ultra II. cubitos non penetrare urina tores testantur, estque ita languidum,ut eius Caior paulo infra aquam sentiri nequeat Vt adustione salsitas oriatur, debet esse tanta, ut rem dissoluat, & in sua principia redigae, ut experientia docet. Neque proprie adustio in aliis rebus salem efficit, sed latentem aperit. Unde variarum rerum sal varium est, de proprias rei ex qua elicitur, vires obtinet, ut per Chymicorum constat experimenta.Pari modo spiritus cuiusque rei seu oleum quod igne elicitur) ante in ipsis rebus diffusus latebat. Deinde si adultione ea salsitas otia esset, deberet mare continuo fieri salsius,unde oporteret pisces tandem emori, tantam salseatne non ferentes , sicut in lacu Asphal- rite, quod mare mortuum dictum est, accidit Requirit enim eoru natura certam aquarum temperiem . Denique illud incrementum, ut minimum singulis iaculis pocset notari. at nihil umquam tale est deprehensum. Paris probabilitatis eth sententia de
montium ortu; qua statuitur eos terrae motu
extitisse, spiritu visceribus terrae incluse partem superiorem attollente,*in siiblimi sus pendente.Tolerari forte ea sententia posser,
77쪽
si de paucis aliquot monticulis ageretur; sed
in tanta vastissimorum montium omnia pς ne mediterranea occupantium, S longissime ad 8oo. vel IOoo. leucas eXcurrensium
multitudine , nullam veri speciem habet Omitto rationes plurimas, quibus hoc figmentum refutari posset. Concludo itaque hanc falsedinem ab initio fuisse mari ab auctore suo communicatam et qui sicuti terrae, praeter naturae debitum, fecunditatem impertiit ad stirpium de animantium terre strium procreationem ac sustentationem,ita mari ad productionem vitam piscium. Ex quibus omnibus constat, omnia ista quae diximus, ab aliqua mente, hominum causa fuisse sic instituta& disposita. Omnia enim praeter naturae suae conditionem hominum commodis seruiunt, δί in hunc finem manifeste diriguntur, nec alia ratio, urita sint disposita & comparata, quam ex ordine ad res humanas, reddi potest. Nec obitat quod saepe per ilia magnae clades de calamitates hominum generi inserantur, nimirum per turbines Ventorum, pergrandinem, per fulmina, per terrae motum, infectionem acris, exundationes imbrium, siccitates. Hoc enim diuinam prouidentiam magis aperit, dc reddit omnibus manifestiorem. Sicut enim sapientis & prouidi Princ
78쪽
LIBER I. 6 Ipis est leges , tribunalia, arces, militiam, S cetera omnia in regno ita disponere , ut incommodum dc quietem subiectorum cedant, quamdiu in fide & obedientia steterint; & easdem causas conuertere ad eorum punitionem, si rebelles vel inobedientes esse ceperint: ita supremum illud Numen etsi caelos & elemeta in com modum hominum initituerit . tamen ita regit omnia ut subinde incommoda & damna per ea irroget, ad ipsorum peccata Vel maiora, vel minora, sine quibus nun Vivitur,castiganda. Quamuis& haec ipsa castigatio in maximum commodum cedat omnibus, qui bona mente praediti, ea probe norunt uti, ut infra di
Obiiciat aliquis, ista quae diximus, non sIeuenire ob aliquem finem ad quem ab ali- Obisai, qua causia intelligente sint destinata, sed materiae sui Philosophi loquuntur) necessitate. Ardore enim sblis halitum e terra & mari excitari, qui sursum elatus frigore mediae regionis repulsias,ventos efficiat; coactus in nubes imbribus,nivibus, & grandini materiam praebeat. hinc fontes & flumina exi-
Fateor, quaedam ex istis ita euenire, ut Resso ε.necessitate materiae fieri videantur; hoc tamen maiorem & sublimiorem prouidentiae
79쪽
s2 DE PROVIDENTIA NUMINI sdispositionem indicat, per quam causae rum uniuersalis nimirum motus Iis de astrorum) ita est instituta& temperata , Ut absque alterius cause effectricis concursu faciat illa suis temporibus S locis, Congruentissime rebus gignendis Zc mortalium comis modis , produci & existere. Itaque non sola materiae necessitate , sed causae uniuersalis vario adspectu & applicatione ista prou niunt. Adde maris 6c terrae dispositionem,
montium exortum 6c excursum, fluuiorum alueos, &c. non posse in materiae necessitatem aut rerum naturam referri,sed necessario ab arte S prouidentia esse profecta; ut ostensum est. Sic AEDptus cum pluuiis deis stituatur, inundatione Nili per aestatem ita rigatur, Λ limo pingui obducitur, ut sit fertilissima. Sic insulae cuidam Canaricae quae Ferri dicitur,omni aqua dulci destitui .subuenit diuina prouidentia arboris cuiusdam praesidio, cuius ea est natura, Ut assidue, instar fontis,dulci humore stillet,qui hominibus S pecoribus ad potum sufficiat.
Praeter caelestia corpora dc elementaria,
de quibus dictum est, reperiuntur tria perfecte mixtorum genera, animantia, stirpes defossilia. Haec quoque hominis causa esse, dubitari non potest, cum videamus ea homini subiecta, eumque illis dominari, in suum
80쪽
MBER. I. 63 suum illa commodum conuertere pro suo arbitratu.
Ex quibus consequens est totum hunc Mundua mundum aspectabilem cum omnibus bus, quas intra se claudit, esse hominis causa constitutum ;atque adeo esse Veluti quamdam amplissimam & pulcherrima domum omni supellectilis genere, omni delitiarum,
Opum-Οrnamentorum Varietate & copia
instructissimam , in qua homo constitutus est, ut vitam in ea degens, diuinum Numen suum mundiq; totius auctorem cognostat, amet, Veneretur Sc digne colat, rebusque omnibus iuxta rationis praescriptum, siue ad corporis fomentum ,siue ad animi solatium, siue ad cognitionis praetidium utatur. Homo enim omnium quae in mundo sunt, longe est praestantissimus. ,eminentioris naturae, eminentioris gradus de ordini cum classis intelligentium fit omnium su- raris, maea iprema in rebus. Itaque debuit ipse cetero s --rum esse finis, & cetera ipsius causa existere, ipsique seruire. Solus omnia considerat, omnia percipit,omnia discernit, omnibus uti de frui potest:omnium dulcedinem & pulchritudinem sentire, & veluti nouum quoddam&secundarium numen totum hunc mundum corporeum in seipso, incorporeo mindo per intellectum producere S creare.