Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

vel potius superstitiosi , in ipsorum tamen

prosperitate , & amplitudine re admodum religionis ritui adversa usos cile. In ipsorum nempe Templis inter Deorum imagines, inter sacrificia , & thura , inter odores, inquam , & hymnos in Deorum laudibus a sacerdotibus decantatos de multis rebus profanis egisse. Quod maxime fuit in caussa , ut D. Aurelius Augustinus eos vehementer irrideret, & sperneret. Templa consecrabant, post consecrationem Augusta vocantes , variaque habebant nomina , quibus Templa nominabant. Nam & aedes, & fanum , & delubrum , & tuescam , & saepe aram Templa dicebant. Quamvis ara esset etiam illa Templi pars, quam nos altare dicimus , in quo veteres sacrificabant. Et

vero animadvertendum Templa aliter consecrari, aliter Deos. Nam testatur Cicero,

Templum consecrari solitum, plebe iubente ex legis praescripto . Sed scribit Tertullianu Imperatori vetitum fuisse Deum aliquem consecrare , nisi is primum a Senatu fuisset

242쪽

approbatus; sicut evenit, eodem teste, de suo Alburno . Primus Templorum in Italia fumdator ex Macrobii auctoritate fuit Ianus , ab eoque pariter venit Deum adorandi ,& ei sacrum faciendi modus , & ratio . Etiam Romani , Graecorum usum sequuti,

eum Deorum terminatum , & absolutum numerum non habuere, quem aliae natim

nes habebant. Ex quibus quaedam solam statuam , aut imaginem habebant, quaedam plures, sed paucas, & semper easdem eodem modo ,& actu depictas, vel sculptas. Romani vero in dies Deos novos recipiebant , eosque varie, variisque in Templis venerabantur; ex quo sorte Agrippa Pantheon suum omnibus aliis dedicavit. In quo falluntur ii, qui ipsius nomen ab eis

mologia deducunt cum sine d bio a veniat, sitque figura rotunda . De hoc barbararum gentium usu, Pt

tonem testem fidum habemus , qui scribit in Aegypto inter sacra reponi solere De rum statuas omnes, nulla excepta , cum ipsi

243쪽

numerum definitum simulacrorum habe- Tent , nec volebant sculpi, aut pingi alium, nec aliter quam eum , aut eo modo , quo Patres , & vetustissimi eorum antenati fac re seliti essent. Romani autem sere in infinitum Deorum numerum auxere I quare aequo iure dolet M. Tullius etiam vitiis statuas apponi solitas, & febrim quoque pro Dea cultam Romanis persuadens, ut veris tantum Deis , & virtutibus Templa , &Arae aedificarentur. Sed ad Graecorum morem redeuntes, reperio ipsos divinas statuas sculpere Blitos ex more , & hominum proprietate . Ii namque populi, qui bellica arie delectabantur, Deos armatos faciebant,& in belli gerendi actu , quales fuere praecipue Lacedaemonii. Qui mercaturam exedicebant , erantque in eo , ut divitias compararent , ipsis crumenas in manu pecuniis onustas ponebant , aliaque similia , quales Phoenices. Atque ita humana stultitia nullum delideriis modum reperiens , tantum abest, ut se emendaret, ut Deos quoque

ipsos

244쪽

ipsos eadem insania inficeret ; illud esse Dei se licitatem existimans, quo non prorsus homo acquiescere potest , beatusque reddi. Nunc est dicendum aliquid de Statuis. Quod antequam faciam, primum dicam, quo situ, quaque serma veteres Templa facere voluerint . Primum scribit Livius , idque confirmatur a Plutarcho Numam, postquam Rex creatus fuerat, ab Augure ductum fuisse in locum, ubi in lapide sedit, vultu meridiem respiciens , ibique Templum delineatum fuisse, cuius dextra pars ad meridicm veris geret , sinistraque ad Aquilonem . Uerum Vitruvius scriptor praeceptorum Architecturae satis diligens in primo operis sui libro ait, Templa Romae fieri consuevisse, & aliis in locis, ita ut frons orientem spectaret, in iisque aedificandis maximam esse adhibendam considerationem , ut decor observetur , gradusque ipsius Dei, cui aliquod Τemplum erigitur. Namque aedificia, quae

Iovi, Fulguri, & Caelo , & Soli, & Lunae constituuntur, ipso teste, sub dio esse debent ,

245쪽

Φ- cum nos videamus praesentes , & species ,& essectus in aperto mundo , atque lucenti. Minervae, Marti, & Herculi aedes Doricae fiant; his enim Diis propter virtutem sine deliciis aedificia constitui decet, quod est proprium Dorici ordinis . Generis autem Corinthii, delicati, & mollis sint Templa Veneris, Florae , Proserpinae , & sentium Nympharum , quibus apte conveniet genus illud , quod hae Deae graciliores, & storis dae , soliisque ornatae , quae ad huius generis artificia spectant. Iunoni, Dianae , Libero patri, ceterisque Diis , qui eadem sunt similitudine, si aedes Ionicae constituantur , habebitur ratio mediocritatis, quod& a severo more Doricorum , & a teneri tate Corinthiorum temperabitur eorum institutio proprietatis . Dicit idem quoque ,

in Templis Aesculapii, & Salutis , qui humanis morbis praesunt, spectandam esse regionem saluberrimam , & ut sint proxima aquarum salubrium sontibus , quorum opeaegrorum corpora maxime curentur. Idein

246쪽

, P a Sque identidem de aliis dicemus; quare facile colligitur veteres in hac re fuisse diligentissimos . Et quamvis videatur, Vitruvium magis loqui de eo , quod fieri deberet , quam de eo , quod Romae fieret,

tamen maximam a Vitruvio praecept

rum partem datam esse perpendo iuxta id , quod suo tempore fieri consuevit, cum ipse Augusto principe floruerit , qua aetate Architectura maxime viguit; si verum illud

est, quod ille de Augusto in operis sui principio ait, Tranquillusque in Augusti vita , qui reserunt, Octavianum Augustum paullo

ante mortem dixisse Patribus, relinquere se iis Romam marmoream , quam lapideam accepisset. Idem Vitruvius in tertio libro Architecturae Templorum faciendorum I tionem in septem partitus vias, paulloque post cum eas iterum alias ob caussas divideret, in quinque est partitus, de qua re, cum tota architecturae Τempli ratio in hoc sit posita,

non est modo conssilium verba facere , tantum dicam antiquos in primis urbis tempωΡ ribur,

247쪽

2 26 ην ribus , Templo rotundo usos , quod colligi videtur ex Plutarcho in Numae Pompilii vita , posteaque cum humana curiositas hunc ordinem variaret, Brun , ut hac varietate delectaret, quadrata , sive quadra guli figura fieri coepta. Nam Vitruvius eodem, quo dixi, libro tertio, cum Templa in septem vias partiretur, loquitur de Templis quadratis , id est de quadratis oblongis,& tamen de iis loquitur ex artificio, quod Romae consueverat fieri, & extra urbem, ut ex eo percipitur. Verum Pantheon Temis plum rotundissimum , quodque ad hanc diem inviolatum mansit, non minus a temporis , quam a barbarorum iniuriis , ab Agrippa forma sphaerica fabricatum , quOdammodo videtur in lucem revocare priscinrum Romanorum consuetudinem, qui Τemplum ad mundi similitudinem fabricati sunt. Hoc non vidit Vitruvius , qui paullo ante eius aedificationem obierat, quod si vidisset, facile adducor, ut credam, loquuturum fuisse de Templorum figura rotunda , forsanque

ipsum

248쪽

2 27 ipsuin maxime laudaturum , cum paru Templa laudaverit trium Fortunarum , I

vis, & Fauni in Insula Tiberina, & alia etiam extra urbem , quae nullo prorsus modo cum hoc , quod dicimus , conferri

poterant .

Dixi de Templis , & de latuis , nunc

dicam de materia ipsarum statuarum , inde de multitudine earum, & caussis , ex Graecorum , Romanorum, & Barbarorum more. Porphyrius, teste Eusebio, dixit. Deum esse lucem purissimam, essentiam infinitam, pulchritudinem ineffabileca, quae sensibus percipi non possit, in intellectu possit. Itaque iudicarunt veteres ei tatuas convenire ex materia nobili, lucenti, & translucida , quale est aurum, cuius splendor duritiei aequiparatur, cum nulla rubigo eum inficere possit, neque eius pulchritudinem inquinare. Auro deficiente, argento usi sunt veteres , & ubi argenti copia non fuit, marmor succcssit ;quod si in nigro lapide Deus aliquis fingebatur , hoc fiebat magis , ut appareret Dei P a inu,

249쪽

invisibilitas , quam alia de caussa . Auro,& argento inde uti desiere, considerantes veteres , avaritiam humanam neque Diis ipsis parcere : cum Dionysius Tyrannus illudens,& irridens Deos , teste Valerio Maximo ,

Apollinem aurea barba spoliarit, quae ipsi

voto data erat, dicens Apollinem imberbem esse , pariterque velles Deis donatas ademit iocans, aestate nimium graves esse, hieme nimium frigidas ; quare ex maiori parte aere usi sunt, cuius magis praeclarum

genus Corinthium dictum est, & statuis , de nummis aptissimum . Sed statuarum mos antiquissimus est, nec facile scimus, cui primam originem debeamus , ipseque Plutarchus de hoc loquens iudicem se esse recus,vit, qui non solum huius moris vetustatem recenset, sed etiam scribit primos earum auctores a ligno coepisse , simulacra ex hac

materia constituentes primis temporibus . Cuius rei caussam esse Plutarchus existimat, lapides nimium esse duros, aurumque, & a Sentum terrae faecem esse, atque ideo habitat

250쪽

tas esse materias indignas divina serma . Ego vero dicerem, rudes veteres , cum nubiam deliciarum rationem reperissent, neque homines assuefecissent, ut ea penderent, quae maximi fiunt , caraque nunc sunt, ligno contentos fuisse, utique quod facilius Teperiretur, quodque minori labore sculperetur. Alii dixere, lignum suisse animatum, ideoque videri nobilius lapidibus , auro ,

atque argento. Ego vero nescio, utrum hinrum sententiam praeserre debeam Platonis sententiae, qui dicit, ebur statuis non comvenire , ut quod fuerit animatum , animamque postea, & vitam amiserit. Idem Plato fuit in ea sententia, statuas fieri debere ex ligno . Quod si quis nunc diceret: ergo Plato sibi ipsi est adversatus lignum laudans, eburque vituperans, tamquam rem mortuam eXViva, quae erat, cum & lignum habuerit Vitam , & animam vegetativam ι huic cer te responsum volo, Platonem hanc considγrationem habuisse, brutorum animam , vesrem similem animatam fuisse veram vitam ,

SEARCH

MENU NAVIGATION