Sancti patres vindicati a vulgari sententia, quæ illis in controuersia de Immaculata Virginis Conceptione imputari solet, vindice F. Francisco Biuario, MantuaCarpetano, S. theologiae magistro, ..

발행: 1624년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

i3 BERNARDI VINDICAT i

ergo Gr tu Maria Genitrix Dei, quaesola tota Spiritu sanciti iratiam possedisti, quam ali' habuere per

partes. Cum dixit,multo magis tu etiam, Praeseruationem a peccato originali inducit, nam in- tendit probare fuisse innocentem,non minus ab

originali, quam ab actualibus peccatis. Et sicut innocens non fui siet ab actualibus, si aliquod actuale commisisset, sic prorsus quantu nauis postea mundaretur , si semel peccato originali inquinata fuisset, nequaquam innocens ab Originali dici poster, sed purificata, sed mundata. Adductis rursus nonnullis sacrae paginae testi- montis,quibus plenitudo gratia ru, & honorum eius comprobatur,exponit illud Cant. 6. Lua ista qua proireditur quasi aurora consurgens' De vi- . ctoria,quam in utero Matris siue,accepit de originali peccato,quando videlicet originale pec- catum iure sibi voluit animam Virginis possidere in corporis animatione , eo quod in semine ipso virili ius acquis erat possidendi ani- mam,cuius corpus cum debito peccati,seu pec cato conceptum fuerat; sed data fuit Virgini virtus ad resistendum illi, ne daemoni ullo tem- pore subderetur. Intelligi vero potest resistentia haec quasi materialis, in dono gratiae iustificantis constitisse, quo velut scuto fortissimo tu- tata fuerit,a negocio perambulante in tenebris, ab incursu, & timore nocturno , siue ipsa nO- uerit tunc temporis luctam & victoriam , si te non : potest etiam intelligi resistentia sor- malis , quod nimirum creata velut Angelus

152쪽

LIB. POSTERIORIS f. ro. 33sin Dei arnore, eo disposita fuerit ad iustitiam

eodem momento acceptam ; & in notitia clara

periculi, in quo erat, nisi singulari gratia praeueniretur. Atque hunc sensum habet quod subdit Bernardus; Aurora semper noctem sequitur;nox praecedit auroram. Luid est autem nox frigida S Obscura , nisi originale peccatum ' rigidam concupissentia , obseurum ignorantia. Tu ergo proces ivt Aurora lucida, s rubicunda, quia superatis ori ginalibus peccatis in utero mair , nata es lucida cognitisne veritatis , ct rubicunda amore virtutis. Ita vero in utero superauit peccatum originale

quod innocens ab eo permanserit, innocens fuisti ab originalibus 2 actualibus peccatis. Vnde inferius concludit, cum igitur tam clara authoris . tes diuinae, tuam ab utero testentur innocentiam,quis

vltra dubitet , fn Iam te es immaculaeam huic mundo progenitam ' Pondera verba illa, Innocentiam,2 sancitam ac immaculatam progenitam: quibus nihil clarius dici potuit. solum obiici posset, nequaquam videri ser- mones illos super Salue Regina , germanum inisse Bernardi foetum , tum propter styli disi sonantiam , tum praesertim quia versibus quibusdam Vergilianis in eis utitur , qudd a grauitate Bernardi videtur alienum. Caeterum quod ad styli distanantiam attinet, Gaufridus Gausti eius discipulus scripsit lib. 3. vitae ipsius Ber- nardi cap. ia quod non uno stylo ubique utebatur sed vero sermo ei quoties opportuna inueni snas de aedificatione I anima

batur occasio, ad quasiμπque fe

153쪽

animarum , prout tamen singularem intelligentiam mores ct studia nouerat, quibusque congruens auditoribus erat. Sic rusticanis plebibus Aouebatur, ac Ner in iure nutritus ,sic careris quibusique generabim hominum , velut se omnem v I rigandi eorum operibus operam impenssisset, litteratus apud eruditos , apud simplices plex , spirituales viros, perfectionis ct sapientia assuens documentis : omnibus se coaptabat, omnes cupiens lucrifacere Christo. Extant eiusdem humilitatis in stylo non pauca

inter opera Bernardi exempla, liber Meditationum , liber de interiori domo, alter cui titulus Formula honestae vitae, alius Maia claustralium, alter Doctrina D.Bernardi, liber de doctrina puerorum, rursus Speculum Monachorum , itemque Eiusdem materia notabile documentum: Quae omnia opuscula humili stylo exarata sunt, ut ipsa manifestant; esse vero genuina Bernardi comprobatum est , in editione operum ipsius Lugduni , apud Ioan . Cleyn, anno i sis. ubi primo sermoni de Aduentu haec praemittuntur ; Devoti, melli ue DoLDris D. Bernardi, primi Abbatis Claraeuallis , Seraphica scripta, diligenti cura

cum archei pis Bibliothecae Claraeuallis, a nonnullis ei rem domus religiosis, ut veraciora 9 emendatiora in lucem prodirent collata,ct ab eis recognita. Addidit Ioannes Marescalis Lugdunensis Bibliopola in sua impressione anni i s so.collata fuisse

cum archetypis,' quae vera i sim aiuhori qua cadFriptitio fuerint, i ur quam facillime cognosa Collatione vero cum archetypis sacta, inter germana opera haec quoque relicta sunt, quα

tamen

154쪽

Ouid.

Horat

LIB. POSTERIORIS M. Io. 137

tamen. non dissimilem hab ent stylum a sermonibus super Salue Regina. Parum autem de Bernardi operibus legerat, qui carminibus in his sermonibus repertis sca-dalum passus est; pene enim in omnibus , versibus Poetarum utitur S. Doctor, cuius rei gratia pauca in ex eplum adducam. In epistola 7 . adducit illud Ouidij epistola secunda ipsius. suando ego non timui maiora pericula veris' In epistola ia9.illud. Semper ego timui Danaos, ct dona ferentes. In epistola is 3. illud Horatij. Parturient montes, nasietur ridiculus mus. In epist. is i. illud de Arte amandi Ouidij.

Sero medicina paratur, Cum mala per longas inualuere mora .

In epist. r. & in Apologia ad Guillermum Abbatem illud Persi, Satyra 1. Dicite Pontifices. Iuncto qui acit orum' In declarationibus super illud Petri:Ecce nos reliquimus inmua,illud de Horatio libro i .Epist. 3. N'

cum fortesias repetitum venerit olim , ex auium plumas, moueat cornicula risum, Furtiuis nudata coloribuN.

In libro de Praecepto & dispensatione c. s. illud eiusdem Horati, epist. 16.

Non feci furtum, non pasces in cruce coruos. Ibidem c. I 8.

qui se diligit, ct malum ne tam agit.

Lies .de considerat. c. a. Non es in medico semper rei etur ut aeger.

In homilia de Villico iniquitatis. illud Persij sa- pe cI 1 tyra

155쪽

Vergil. Ouid.

Lucan. Iuvenal. Terent.

Scire tuum nihil e st,nis cire tuum hoc sciat alter. In sermone 2. de Carna Domini illud Vergilii

Frigidus , o pueri, fugite hinc, iacet anguis in

herba.

In sermone de S. Martino illud Ouidb Metamorph. lib. I. Pronisue cum spectent animalia caetera terram, Os homini blime dedit ,caeli mque tueri Iussit O eredios ad dera tollere vultuι. Nec Lucanum praetermisit, nam lib. de Passione Domini cap. a. adducit ex Pharsaliae lib. q. - O prodiga rerum Luxuries, numquam paruo contenta paratu, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum,

Ambitio fames, ct lauta gloria mensa. Discite quam paruo liceat producere vitam. Cum quatuor aliis versibus sequentibus. Nec Iuvenali pepercit, cuius in cap 3 o. eiusdem libri adducit ex Satyra . sententiam illam, Crescit amor nummi quantu ipsa pecunia crescit Nec Terentio , cuius illud in sermone super Sisgnum magnum, &c. est. Pleni rimaram esuimus undique. Omitto carmina alia quae videbit lector libro de Passione Domini cap. iq. is. II. 3o. 6. Qui bus satis conuincitur oscitantiae , qui carmini bus offensus,respuit sermones super Salae Regi na,nec credit esse Bernardi. Sane, si vetustati fides adhibenda est Bernar do ascribendi sunt,qua loquide vetustissimi co dices

156쪽

LIB. POSTERIORIS I. io. Is 9

dices titulii eius prς seserui,& omnes quotquot, hactenus inuenti sunt,consentitit; nec res noua

iudicari debet, na Petrus Aureolus Theologus antiquissimus eos recipit, & in 3.d. 3. q. t. refert sciarentiam hanc ex serna. q. super Cant. Sali Regina, in fauorem immaculatς Conceptionis, & id postmodum alij fecere, ut Petrus Canisus Frataciscus Suareet, Cardin. Bellarminus,& alij magni nominis authores. Acceditque quod aurilior, tuisquis ille fuerit,antiquissimus est,ut codicum vetustas comprobat: fui sie autem Ci- stercien se,illud quod initio serm. i. legimus, Ostendit,Dulce canticum,ac nobilissimum melos, quod in honorem S. Mariae quater tu anno ordo noster δε- uotissime concivit; nam canitur in eo ad Magni

at, in primis Vesperis Purificiationis , & Annun- riationis; & in secundis Vesperis Nativitatis, ad Magnificat ; in Assumptione vero ad Benedictiu; i tempore autem Bernardi hae solae sestillitates Virginis in ordine celebrabantur: nam Praesentatio usque ad annum i 371.non fuit inducta in Gallias,& Visitatio usque ad i389. Conceptionem autem ipse celebrari prohibuit. Aliunde verδ liquet S. Bernardum deuotissimu eiusdem Cantici, seu Antiphonae extitille , quippe cum& illa mitima verba, O Hemes,opia, o dulcis Maria ipse addiderit. co tepore quo Legati Apostolici munere functiis Spira inuisit,ubi cum illius decantationi adesset, Spiritu Dei amatus, ter genua flexit ante Dei parae Imaginem, qua meruit res lucari, illis verbis , Salue Remaris; cuius rei

hodiόq; testimoniu extat in Cathedrali Ecclesia

157쪽

i o BERNARDI VINDICAT i

teste Guille o Eiseiagrenio, in Spirae Chronicis, tabulis aereis incisum: quamquam & ipse velit tunc quoque egregio illo dilectionis pignore,lactis Virginei, donatum fuisse Bernardum: id quod Caniso, Costero,& aliis placui se video. Quare veri simile satis est Doctorem mellifluum aliqua in expositionem eius Antiphonae opuscula composuisse. Reperitur proinde inter Bernardi opera non solum expositio A. sermonibus contenta, sed & alia , cuius initium cst, Ad tutandam Uirginem,&c.Sed ad

alia transeamus.

Rursus clarissimum testimonium pro veritare intenta extat strin. i 3. in Coena Domini, ubi du Bernardus dissereret, quo pacto a nobis exigitur integra legis Dei adimpletio, sicut Christi qui Patris sui mandata seruauit; cum quotquot ex radice apostatica Protoparentis hominum emanarunt, in adimpletione legis defecerint. Quis umquam hominum , ait, ' apostatica radice primi parentis exortus , potuit vel poterit sine aliquo transgressionis naeuo , cum omni oscio charitatis inconcussa, ct immaculata Chrsi obseruare praecepta sicut ipse in totum ct in partem sui Patris seruauit mandata qui peccatum non fecit ' Respondet solos Christum, & Mariam excipiendos, ut pote quiis

m in pecccati uerit conceptus, aeter matrem immac

lati Agni peccatum non facientis,sed peccata mundi tollantur,de qua cum de peccatis Vitκr,nulla volo haberi soli sine peccatis concepti sint. Non est in sit hominum magnus vel paruus tanta praeditu sanctiate, nec tanta religionis priuilegiatus honore,qui m

158쪽

LIB. POSTERIORIS gio. i r

beri quaestionem. Negaret nonnulli opus hoc a D.

Bernardo elaboratum i caeterum an e:qui reluctantur codiccs, quibus tantum donatum est,ut

in nouis operum S. Bernardi imprcssionibus, inter priora & germana collocetur,ab anno nimirum humanae salutis I 186. quo Ioannes Gilocius Campanus locum illi inter germaniora debitum concesserit. Tertium testimonium offert nobis sermo cui ius initium est, Exultate fratres, ubi de sanctissima Virguae haec habet Berordus:Germinat,gia tur virga Iesse de tortuosa radice generis humani, crPatriarcharum arborri, ct in ait:tudinem,ct rectitudinem erumpens , omnem ignorat nod statem , filio: rum tenebras nescis,frucificosa quaeque non habet. Sit de toruosa radice prognata Virgo, omne ignO- rat nodositatem: si nullas tenebras nouit,necesi sum est,ut sine nodo,aut umbra originalis peccati genita dicatur. Hinc prorsus, ut ego arbitror, Antiphona illa in honorem immaculatae Conceptionis olim compacta fuit, Haec est virga in qua nec nodus originalis , nec frutex actualis culpa fuit: tametsi Bernardinus de Bustis serm. 1. de conceptione pari. a. eam S. Ambroso tribuat inquiens, Affirmauit B. Frater Michael de Case cano se istam authoritatem vidisse in quodam libello Ambrosis antiquissimo , adeo quod nimia vetustate incipiebat consumi: ct hoc dixit Mantuae in praedicatione. Hinc Leonardus de Noguero lis transtulit eam in ossicium de conceptione a Sixto IV. pprobatum, & ab eo in multa Breuiaria deriuata est. Caeterum non ex eo quod ad calcem

Operum

159쪽

nus.

i 1 BERNARDI VINDICATI

operum S. Ambrosiij scripta reperiatur in per- uetusto codice, satis probatur fuisse Ambrosiij. ' Placet magis ab hoc Bernardi testimonio mutuatam: hic enim de Virgine sub Virga metaphora dicitur, quod omnem ignoret nodositate quamquam de tortuosi radice exora uerit. quod quidem in Antiphona dicitur. mc virga v qua nec nodin

originalis; quod vero additur, nec frutex actualis culpaefuit, in sermone Bernardi dicitur , fruticosa quaeque non habet; alias in eadem Antiphona vulgo legitur, nec coraex actualis culpae fuit. Sed minus recte : melius si quidem fructicosi ramunculi, qui a virga utrimque deuiant, actualia cri mina significant; quam cortex, qui nullam virgae impersectionem inducit. Addidit huic Antiphonae Sixtus I V. versiculum,& Collectam: ut refert Galatinus lib. 7. de Arcanis. Q. In Conceptione Virgo immaculata fuisti. N . Ora pro nobis Patrem , cuius Filium genu i. Collecta. Oremus : Deus qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: quae sumus , ut sicut ex morte eiu em Fili' sivi praeui jam ab omni labepra eruasti ,ita nos

quoque mundos eius intercessione ad te peruenire concedas Per eumdem. 3cc. Et Paulus Papa V. anno Isis. eam recitan-

tibias concessit, centum indulgentiae dies. Quo loci aduertendum est,quod licet Bernardus se monem istum non scripserit in laudem Conceptionis,quam ipse celebrare,utpote carnalem &in peccato patratam, renuebat; quia tamen praeclare in eo falsus fuit praeseruationem Virginis ab

160쪽

LIB. POSTERIORIS 3. io. 143

ab originali nodo,& laqueo; postmodum Conceptionis festo & nomine latius extensis , ad

Conceptionis celebrationem accommodatus

suit; unde in titulo ipsius post illa vel ba , Sermos e supra,id est,de Natali Domini; additum est, vel potius debet legi in Conceptione Beatissimae Maria Virginis: aliae impressiones habent , Sermo Onde si pra debet legi in Conceptione Beati una Vi ginis Maria. Simile est praelibato testimonio aliud quod habctur in sermone de insumptione, cuius initium est, De gaudiis prope mm ad gaudia, nimirum , Caro Virginis ex Adam assampla , maculas Adae non a sit. Agnoscunt hoc testimonium &sermonem elle Bernardi, Bcrnardinus de Bustis loco iam citato , Noguerolis, & nonnulla Breuiaria Hispaniae antiqua ; vidi ego in Breuiario Salmantjcensi,& in Palentino,& in proprio ordinis Conceptionis S. Mariae. Tribuitur ab aliis D. Petro Damiano , & sub eius nomine cusit

sermonem hunc inter eius opera D. Constantinus, Caietanus; de D. Damiano & aliis innumeris Benedictinorum Patrum elogiis,benemeritus,mihi vero pro sua beneuolentia colendissisimus; & prius Laurentius Surius tomo A. In alio sermone Bernardi,cui titulus,De B ta Araria, & initium, Aue Maria gratia plena, Dominus tecum. Miraculum fuit,quod Virgo peperit, &c. ut probaret ipsa esse testamcnti sacram Arcam, haec legimus. De lignis vero Sethin condita es Arca n quathuributa,manna,2 virga sui re-cγdito;qκia licet Maria de patriι natura per peccat si vitia

Bern. de Bustis.

mian. D. Constant.

Caiet. surius.

SEARCH

MENU NAVIGATION