Sancti patres vindicati a vulgari sententia, quæ illis in controuersia de Immaculata Virginis Conceptione imputari solet, vindice F. Francisco Biuario, MantuaCarpetano, S. theologiae magistro, ..

발행: 1624년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

originali; quare de eius communi contagio ex cipitur Maria ; cuius vel illud argumento esse potest, quod si in sententia praedicta contineretur cum caeteris Euar filiabus, sub eius comprehenderetur maledicto;constat autem se ab eo s. Prorsus fuisse exceptam,nec enim illi multiplicati sunt conceptus & aerumnae, nec cum dolore peperit, nec . viro dominata est : quoad vim coactivam & in carnali commercio : namquei ut ait Cyprianus serm. de natiuit.Christi im noxiam affligi non decuit, nec sustinebat iustitia et tiilud vas eleectionis commhnibis lassaretur iniariis, quoniam plurimum a caeteris disserens, natura communicabat, non culpa. Et quod Ildephonsus serm. a. de purificat. Ergo in qua claustrumpudoris integrum permansit, nulla disruptio interuenit, nulla voxatio carnis , nulla foeditas dira conditionis, nullum peccatum prima originis,ut cociaretur, viguit. Et tandem quod Bernardus serm. de verbis Apocalyps Signum magnum. Solasine corruptione com cepit, sine gravamine tulit, sine dolore filium partur sui. Cur igitur excipitur a sentenria mulieris,nisi quia prius iam exceptionem acceperat in sente-tia serpentis ' Rursus a sententia etiam Adae exemptam , illud probat, quod in ea sententia

praecipuum est,nimirum in ea contentos , in cinerem reuersuros; Virgo autem beata in cinerem reuersa non est, ut Ecclesia in die Assumptionis eius profitetur. Quδd si mortua suit,li non ex peccati proprij debito, sed ex conditi ne naturae dono incorruptionis desertae, ipsi accidisse mihi certum est.Quo loci, notatione dignum

172쪽

LIB. POSTERIORIS I. M. iss

gnum iudico, Deum, qui mortem prim sim comminatus suerat Adamo, si de ligno vetito ed ret; clim in illum tandem sententiam tulit, mi nil ne in poenam peccati mortem utcumque imposuiste, sed quod in cinerem reuerteretur ἱ ut credo ne Virginem quam exceperat in sententia serpentis , videretur includere in sententia Adami. Unde ob eius gratiam dimitasse videtur Deus poenam , quam homini fuerat comminatus et nimirum quia post comminationem & ante sententiae prolationem fuerat electa in Matrem Redemptoris, & a peccato , & eius poenis

exempta, quae tamen ex conditione carnis, non

ex sui debito peccati moritura erat, sed non in cinerem reuersura. Qua de re doctum pariter &eruditum opusculum in lucem edere parat, pro sua incredibili doctrina, omnibus colendissimus Pater Fr. Lucas Quadangus,mihi vero pro sua beneuolentia amicissimus: cuius laudes sua

abunde canent scripta , nec meo egent elogio. Dignum profecto ut deuoti immaculatae Conceptionis propugnatores hoc argumentum magnifaciant, quandoquidem suo ipsius pondere,

latis ad litteram conuincere videtur intentum.

Vtitur eo Christopolitanus super Magnificarchristo-yersum, Mi eriri. potetitque illustrari doctrina p*y ilha Ruperti in commentario super Abacuc,ubi exponens illud, Perculsi , caput ri domo impidi, as serit,caput impij esse peccatum originale: quare quod de Virgine Gen. s. promittitur,hoc ipsa est , qudd nimiru ipsa percutiet caput de domo .npijscu conteret caput eius, peccata videlicet

origina

173쪽

is 6 BERNARDI VINDICATI

originale : quafi Deus tunc teporis, Bernardi &Augustini verbis, excipiens Virginem diceret; cum de peccatu agitur, imo quia causa peccari communis modis agitatur, nullam de Beata Virgine volumus fieri mentionem. Multa alia in Bernardi doctrinis principia sunt, ex quibus mysterium immaculatae Conceptionis satis probabiliter infertur; ut illud quod ex homilia a. super Missu est, A saeculo eleritam, ab Alti imo praecognitam,2 sibi praeparatam.

Quid enim aliud est, non fortuito fuiste inuentam,sed a saeculo electam,& praeparatam, quam praeseruatam a communi contagio, de damnatione originalis peccati λ alias si cum caeteris inquinata fuit,fortuito inter caeteros reperta suisset; & minimὸ a saeculo praeparata. Credo quod electio, Sc praeparatio a saeculo facta, illa sit, de qua a Domino serpenti dimina est: Vsi conteret caput tuum. Nam verbum illud a saeculo , initium temporis denotat; initio autem temporis illud contigit. Concedit deinde Bernardus epistola ad Lugd unenses, id quod vel paucis mortalium co-

stat buisse collatum in non esse 'uspicari tanta Virgini

esse negatum; rursus docet, caeterissus Zis gratiam

datam fuisse per partes,Maria vera totamst infudisse patia plenitudinem, id quod docuerunt itidem coceptis verbis Hieronymus serna. de Assumpt. Eusebius Emissenus, seu Eucherius Lugdunensis serim. de Anniant. Chrysologus serio. s. eiusdem festi, Ild ephonsus serm. 6. de Assumpt. D.

Thomas in catena aurea Lucae: constat autem

non solum Angelis, sed & ipss primis sumani

generis

174쪽

LIB. POSTERIORIS M. D. III

generis protoplastis id donatu a Deo,ut in eius gratia crearentur; quare de hanc gratiam Virgdni concessam fuisse,debet Beria ardus iuxta Principium positum asserere. Sed & illud quod saepe monet, praesertim serm. a. de Aisumpi. Vt omnino pium est credere, proprium Maria delictum non habui ct ab innocentisims corde etiam poenitentia longe fuit i cum Vero ob solam condecentiam Deiparae id concedatur, necessum est, quod maiorem indecentiam arguit a Virgine longe ablegare. Nemo autem non videt, indecentius longὸ esse, quod anima ipsius aliquo tempore inimica Dei fuerit,&secundum praesentem iustitiam , in eius odio, quam quod aliquod venialitet leuissimu admiserit, praesertim ante maternitatem, qucd nihilominus catholice negat Bernardus. Placet,& illud adiicere quod non semel Ber- , nardus confitetur, Filij Dei duo redemptionis genera , quibus nimirum non solum a fimo &captiuitate in quae ceciderant, homines liberauit, sed Angelos quoque praeseruauit a lapsu. Nam serm. 1. de Circuncis. Idem sal09 ATAE AE hiiii saluator, ct hominis; sed hominis ab incarnatione, Angeli ab initi utura. Vlterius & lucidius ser.

22.in Cant.In principissapientia erat,erat iustitia,

erat sancitificatis,ct redeptio, sed Angelorui esset sthominibus fecit eum haec omnia Pater. At Angelis, inquit,quomodo redemptio fuit, non video.Nec enim authori tua scripturarum uspiam assentire videtur, eos aliquando,aut peccato extitisse captiuos,aut momti obnoxios G necessariam haberent redemptionem; exceptis

175쪽

BERNARDI VINDICATI

exceptis duntaxat illis,quisuperbis,lapsu irremedi buli eorruentes, redimi deinceps non merentur. Si itaque Angeli nunquam redemniseunt, al, utique non egentes, al, non promerentes, illi quidem , quia nec

apsi sunt, hi autem quia irrevocabiles sunt: quθpHIo tu dicis, Dominum Iesum Christum , eis fuisse

redemptionem ' En contrariorum argumentum

fortius ac robustius, quIm ipsi unquam sormarim. sed solutionem audi breuiter; stuleremtminem lapsem,deditstanti Angelo, ne laberetur , sic illam de captiuitate eruens, sicut hunc defendens: sthac ratione fuit aeque utrique redemptio seruens illum, seruans istum. Liquet ergosanniis Angelis Dominum Christiιmfuisse redemptionem sicut tu titi Icutsapiantiam culsanstificationem. Sed quid inde' Nimirum agnouisse ,& praedicat se Berna dum,tam proprie , & rigorose praeseruatronem a peccato esse ac dici rcdemptionem, sicut liberationem ab ipsa peccati possessione: ut euiden

ter monstrant verba illa .Fuit eque utrique redem

ptio. & illa etiam ,Liquet ergosanEctis Angelis Ddminum Christum fuisse redemptionem sicut institiam, ut pientiam Ficut Ian tificationem. 'd est di

cere; u negari nequit, fuisse pi se lapientiam, iustitiam, sanctificationem , affirmari

quoque oportet proprie suis se illis rc temptionem, nam sicut suit iustitia, & sanctificatio , sic etiam suit redemptio , ct aque utrique, hoc est, Angelo,& homini redemptio. Quid est, aeque esse utrique redemptionem nisi quod tam proprie &vere huic fuerit, sicut illi 3 Quin imo side praestantia utrius redumptionis quaestio fiat,in eam pro

176쪽

LIB. POSTERIORIS g. ai. IJyprosendet sententiam,vt pr stantior sit redemptionis modus praeseruatio a lapsa, quam ereptio; sed ubi hoc asserit Z Illis prosccto verbis,

ctui erexit homiκ sum, dedit santi Angelo, ne laberetur sic illum de captiuitate eruens, sicut hunc a captiuitate defendens. Nota , quaeso, diligenter,

lector candide) quod si praeserrct hominis redemptionem redemptioni Angeli , oporteret conferre redemptionem Angelicum redoptione hominis, quasi cum praestantiori, aut veriori redemptionis specie : non tamen id fecit, sed e conuerso potius redemptionem hominis co- parauit redemptioni Angeli, dicens ,sic illum, id est, hominem) de captiuitate ι ruens, sicut hunc, id est, Angelum) a captiuitate defendens. Prius igitur ex mcnte Bernardi, redemptio de praeseruatiua dicitur,quam de ereptiua,ut hinc liceat inferre,nequaquam ipsum potuisse Virgini denegare praeseruationem ab originali lapsu,quasi id esset contra rationem redemptionis ; imb vero is sit praestantior redimendi modus, & ideo dignus qui cum Dei para gc s sit a filio; eo vel

maxime quod constet, multas hunc suis te concessum,nempe Angelis,& quidquid alicui creaturae donatum est, Virgini non sit denegatum; quod ex docti ina ipsus iam ostendimus. Advertendum nihilominus, quod hoc loco non asseuerat Doctor mellissutis, Christum Dominum secundum humanitatis merita fuisse Angelis redemptione, sed oppositiun satis expresse; idem quippe Angeli Saluator, ct hominis; sed hominis ab incamnasione, nimirum secundum carne

177쪽

Lso BERNARDI VINDICAT 1

Angeli ab initis creaturae secundum diuinitatem:)& illud , In principio sapientia erat, ct redemptio, sed Angelis , praemiserat in principio erat Verbum Messei ct hominibuι in carne fecit eum haec omnia Fater. Quia videlicet Verbum carofactum est. Caeterum quod fuerit, vel non fuerit Angel rum redemptio secundum humanitatem,parum' resert ad quaestionem propositam,de perfectisne redemptionis Angelorum : quod enim quis eripiatur vel defendatur , carcere &eaptiuitate peccati, meritis Christi,vel eius liberalitate, notollit,nec addit persectionem liberationis, sed causam diuersam;causa vero non intrat compis sitionem formalem sui effectus. Nam & verum habet illa August. doctrina, quam ex lib. i 3. de ΓλTh' Trinitate. c. io. adducit D. Thomas . p.*ι- ad a. non alium modum redemptionis humani generis Deo defuisse, cuius preMati omnia aequaliter subiarent sed sananda misi a nostrae conuenientiorem modum non esse. Quare fatetur potuisse fieri vcram redemptionem sine meritis Christi. Non igitur de hoc quaestio erat Bernardo, sed de perfectione redemptionis, in qua tamen contendit

proprissime imo proprius praeseruationem dici

cedemptionem.

Alia argumenta ex Bernardi scriptis delami possent in fauorem immaculatae Conceptionis, sed ne in immesum crescat oratio,& quonia eaquet tetigimus sufficienter probant propositum, ab illis abstinendum duximus. Illud tamen ille re nolumus quo ipse epist. 126. utitur, ut probet Innocentium II.non vero Anactetum sui i

178쪽

LIB. POSTERIORIS g. Q. Icise verum Ecclesiae Pontificem,quia nimirum ita sibi persitasum habebat maior & potior Catholicorum pars,Episcoporum ac Principum ; --rum gloria spemilii saltatio 2 pracipue Sanctitas,

ct aut ritas, etiam hostibus reuerenda, facile nobis, qui minorem 2 meriti 2 6νθ tenemus locum , aut errare secum , auisapere persuasit. Si igitur , quod plures & potiores assirmant, Bernardo docente, sequendum est ; ergo & immaculatae Conceptionis sententia, in quam tota fere Ecclesia propendet, Academiae, Episcopi, ciuitates, docent, clamant, iurant, eodem praecipiente Ber- nardo amplectenda est.

I. I 2. Reuelationem de festo Conceptionis caelitus B. Petro Conuerso Visiariensis monasteri actam, ad idem non

leuiter conducere.

. . .

Ddam pro coronide argumetum, quod in re morali grauis mihi ponderis iudicatur; eo enim quasi ab effectia probatur , 'num ex praecipuis festiuitatis ac mysterij immaculatae Conceptionis defensoribus ac patronis,in conspectu diuinae Maiestatis esse Bernardum; et unque meritis ac specialibus intercessionibus,exi- nios sententiam hanc progressus in Ecclesia secisse. Sed vinde id deduci liceat, nisi ipse, aut Angelus Jeuelauerit λ Sane ex principio illo apud Theologos uniuersos recepto , nimirum

Beatos in Verbo siue id sormaliter fiat in Verbo, siue causaliter,non curo ea omnia de hoc L mundo

179쪽

i61 BERNARDI VINDICATI

mundo cognoscere quae ad eorum statum quoquomodo expectant. Sic nempe docuerunt Ec- Au isti- clesiae Doctores Augustib. de cura pro mor-RV tuis agenda. Hieronymusmontra Vigilantiit; &Ciὰstoi Gregorius lib ir. Moral. c. i s. Cuius verba a D.Th. sest D. Thomas 2.2. q. 8 3. art. . ad 2. In Verbo,

inquit) Beatis manifestatur illud quod decet eos cognoscere, de eis qua circa nos aguntur. Idem ex pro

fesso docet ipse D. Thomas I. p. q. 89. art. vlti mo, & ex hoc principio deducitur veritas illa Catholica, orationum ad Sanctos habendarum; Concit. de qua egit Concili uire Tridentinu sessione 2 s. Tri4ς0 Protulit eamdem veritatem Bernardus lib.1. de '' consideratione cap. i. ad Eugenium inquiens Creatura caeli videt Verbum, ct in Verbo factaper Verbum, e&c. Concedunt deinde Theologi, omnes religionum Protoparentes ea vel maxime videre in caelo , quae ad filios tuos pertinent; nam haec proprie ad statum suum pertinere no-

scuntur,& haec decet eos cognoscere de iis,quae circa nos agutur. Neque vero haec notitia filiorum eis conceditur,tanquam pro vana & inutili curiositare,absit haec a Beatis, sed quonia o ficium Patroni, ad quod Deo disponente euecti fuerunt,cura sequitur pro ipsis intercedendi: Sersi. Quam pulchre Bernardus de S. Malachia ad Hibernos scribit, in epistola de transitu eius; Militatis propri' consideratis , exultandum nobis suggerit, ct titandum 1, quod tam potens sios Patro- . nus ad caelestem Curia am fidelis pracesserit aduoca- M; cuim ct fruentissima charitas obliuisci nequeat orum, probata sanctitas o margratiam Apia

180쪽

LIB. POSTERIORIS g. ra.

Deum. De eo itidem in alio sermone Monachis suis loquens, Actemur sinquit) ct exultemus quia caelestis dia curia ex nobis habet, cui sit cura norit ri; qui His nos protegat meritis , quos informauit exemplis,miraculis cosortauit. Sed & de sancto Victore ser. 2. Bonus mediato quisbi iampostulans nihil,to tum in nos tristferri desiderat, ct supplicantis asseritum , Oupplicationis rutilum. Quod si religio-

num omnium Patriarchae tam singularem suorum curam gerunt, hauddubium , quin meritis

& intercessionibus illorum attribuendum est, quidquid gratiae, quidquid fauoris caelestis in

filios e caelo derivatur:&multo magis prosectus' omnes sitorum ordinum illis imputari oportet. Quis neget Benedicti intercessionibus ac meri- . tis , ordinem suum per uniuersum Orbem dilatatum ; Franciscique, & Dominici orationibus dandum ut idem de Ignatio,&caeteris dictu sitὶ iquidquid gratiae in filios descendit3 Id si de cae-

teris ordinum Patriarchis verum cst, simo quoniam verum est, idem de Bernardo, & suis Ci- sterciensibus concedi oportet. Verum quorsurii haec tam logo principio repetita Z Nimirum ut orationibus Bernardi tribuatur , quod Virgo beatissima Petrum Villa-riensis monaster ij Conuersum sua sit praesenii a plerumque dignata, ipsumque non semel monuerit de Conceptionis suae festo celebrando. Rem gestam narrant antiqua eiusdem Coenobi j MS.Chtonica ex quibus Gallico idiomate eam cu vita eius de Cancti Conuersi descripsit ioan. de Ioan. de Assignies libo .lomo Σ. Viroru illustriu Assign.

SEARCH

MENU NAVIGATION