Sancti patres vindicati a vulgari sententia, quæ illis in controuersia de Immaculata Virginis Conceptione imputari solet, vindice F. Francisco Biuario, MantuaCarpetano, S. theologiae magistro, ..

발행: 1624년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i8 AN SELMI VINDICATI

decreti & Concili, Bachonius praefatus quodlibet orum suorum lib. 3. quaest. 13. & PetrusHHeda in sua informat. cap. I 2. &alij.

Cum autem maximum authoritatis pondus multarum Ecclesiarum concors acclamatio cuiuis adferat allectioni, veritas haec nutare non

poterit, si semel monstrauerimus, quod eam innumerae proclamant Ecclesiae. Ego quidem in Hispania natus de Hispanis testimonium facilius serre queo,quam de alterius Prouinciae Ecclesiis, in ea autem nulla sere ante reformationem Breuiarij Romani fuit, quae in suo unaquae lite Breuiario non legeret in se-sto Conceptionis D. Anselmum promulgatorem festiuitatis eius extitisse; praesertim illae quae lectiones Matutini officii ex epistola Anselmi ad Episcopos Angliae conflauerant, quod fecisse constat Hispalensem,Cordubensem, Segoviensem, Conchensem,& alios; seu ex sermone eiusdem S. Doctoris de eadem celebritate, qui in Segoti ensi Breuiario legitur; siue ex alio tractatu vel libro de Conceptione Virginis,qui in Euotensi,sub titulo S. Anselmi reperitur. Sed

ad Angliam transfretem US. Glauissimis aut horum veterum testimoniis

liquido constat, Conceptionis festum in Ecelesiis Anglicanis, praesertim in Canturiesi,quae totius Angliae prima exstitit,non quidem a paucis annis , sed a tempore Anselmi solitum cel

brari : authores vero omni exceptione maiores

sunt Petrus Abbas, primum Cellensis , tandem . Carnotensis Episcopus, in Gallia ; de Nicolaus et Mona

202쪽

LIB. PRIORIS 1. I.

Monachus S. Albani in Anglia;aequales D.Ber- nardo,& consequenter Anselmo parum tempore inferiores , quandoquidem Anselmus obiit

anno II G9. ut apud Baronium videre est,tomoa 2.Annal.quo anno Bernardus vigesimum agebat aetatis suae , utpote qui postmodum diem clausit extremum, aetatis anno 63. Christi auteris D Costat vero ex epistolis Cellensis, Anglos' eo temporis celebrasse Conceptionis festiuitatem , caelesti reuelatione allectos: nam Petrus ipse Cellensis lib. 6. epist. Σ3.Nicolaum Angliam. s. Albani Monachum & socios eius deridet,

quod reuelatione quadam mouerentur ; nec eo contentus , totam Anglorum gentem notat fa-

cilitatis in somniando. Non indignetur aid Am. Da leuitas, si easolidiorsit Gallica maturitas; Inse

ti enim est circunfusa aqua; unde huius elementi propria qualitate eius incola non immerito a iuntur,ctnimia mobilitate,in tenuisimas ct siubtiles phantasias frequenter transferuntur ; somnia sua visionibub comparantes,ne dicam praeferentes. Et quae culpa naturae, si lis est natura terra' Certe expertus sum,somnimi raptus esse Anglos, quam Gallos : cerebrum namque humidiim fumositate stomachi citius inuoluitur, quaslibet imagines in seipse depingit, qua ab animali

virtute,utcumques rituali deferuntur. Non est tam cauernos Galli nons ' aquatica, i sunt montes lapidei, i ferrum nascitur, ubi terra sis pondere gra- qatur. Quis autem non videat Petrum in illam reuelationem inuehi, quae in epistola D. Anselmi refertur'Quod vero in Ecclesia Canturiens celebraretur festum Coneeptionis,inferias in

Baro . Petri

203쪽

186 AN SELMI VINDICATI

minit idem Petrus. Clim enim Nicolaus illum ad Cantuatensem vocaret Ecclesiam, ubi quem ipse Petrus alibi laudauerat, S. Thomas, recens martyrio coronatus , ac innumeris illustratus miraculis, Conceptionem quoque coluerat; respondet, Repetenda tibi, imo noua ct longa expetenda peregrinatio,non ad S. Thomam Archiepiscopum in Anglia, sed ad S. Thomam Apostolum in India; quia semper interero conuenticulis, i Tomius

nostrae digna celebratur commemoratis , siue nominetur Conceptio, siue Natiuitas , liue Assumptio, Malia quaecumque veneratio. Quasi dixerit: Inuitas me , ut ad eam Cantuariam, qud festo Conc ptionis inter sim, auctoritate S.Thomae Archiepiscopi, & Martyris, celebrato ; sed nunquam ego refugio interesse laudibus Virginis , qy cumque censeantur nomine ;& ob eam rem parum e st, a Gallia ad Angliam peregrinari: nam Indiam, si necessum fuerit, penetrabo. Hinc vero satis deducitur, Anselmum primu celebrasse Canturiae Conceptionem: constat siquidem in sua Ecclesia cel bratam ab eo tempore:renuete autem Archiepiscopo certum est celebrati nequiuisse; non renuisse vero celebrationi Ansebmum, effectus probat; unde ab ipso quoque celebratam fuisse, certum est. Semel autem eo αdmisso, nemo inficias ibit, S. Anselmum pro mulgatorem eius sesti suisse; cum monstrari non possit, ante ipsius quoque aetatem celebra

tum.

Vnum est quod hactenus nonnullos reddidit dubios e sententia Auselmi,nimirum scripsisse lib.

204쪽

lib. a. cur Deus Linis,B.Virginem in peccato originali conceptam fuisse, ait si quidem,Boso eius p*:0 discipulus , Licet ipsa hominis Christi conceptio sit

munda est absque carnalis delectatιonis peccato,Virgo tamen i is unde assumptira en, est in iniquitat

concepta, oe in peccatis concepit eam mater erub;

ct cu originali peccato nata ein, quia ct ipsa in AEdam peccauit , in quo omnes peccauerunt. Vcrum

quidquid de sensu huius sententiae sit, & de ea quam Anselmus habuerit, quod suo loco commodius examinabitur, celebratio festiuitatis Conceptionis B. Virginis, nullatenus ex eo pum et , quandoquidem pro gratiarum actione cuiusdam magni a Deo accepti beneficij, facie-dam docebat semper Anselmus, cum quo nihilominus stare poterat, quod sorsan in ipsa C5ceptione peccatum originale interuenisset. Id sane eleganter prae aliis exposuit Seraphicus Doctor Bonaventura in s. dist. 3. art. I. quaest. iu ' r. ad . argum. Cum enim praemisisset, Vt quidam dicunt, haec solemnitas celebrari non carpit humana inuentione,sed diuina reuelatione; quodsi vertim es; sine dubio bomm e Olemnietare in eius Co-ceptione modum subiungit: Possunt enim irreprehensibiliter gaudere anima sanctae, pro eo quod tu'ciπchoatum est. Ruis enim audiens Virginem, de νώ silus totius mundi processio con Elam, gratias Deo e luere negligat,2 omittat exultare in Deo salutari. βο' nulla nimirum de peccato facta mentione. cum enim ibi diuersa valde essent,initiu capere humanitatis Matre Dei,&pro eo tepore pecca

inquinari originis ; bene poterit gaudere quis

205쪽

a88 AN SELMI VINDICATI

quis, pro eo quod tunc inchoatum est, nihil de peccato originis curans , de quo scit, certissime quamprimum beneficio Dei liberandam , si sors in illo inquinabatur. Eius rei elucidandae gratia Bona aetatura, adducit filij Regis exemplum claudi nati ad tempus,de cuius tamen co-ualescentia nullus dubitaret: absque dubio luceius subditi & meritoὶ de paruuli natali, tametsi claudi festum agerent; quia ipsi non celebrarent naturae defectum seu vitium, sed primordia aetatis Principis. Sic prorsus de sesto Conceptionis virginis, indicat Bonaventura

philosophari oportere. Et sic disposuit Anselmus docens , quod celebrare debemus Conce-pxionem pro magno quodam beneficio humano generi a Deo liberalissime collato , ea die gratias agentes benefactori tanto , & congaudentes de initio salutis suae; quae semel concepta Deigenitrix, dilatanda ulterius non erat. Id ex

Epistola de sesto Conceptionis celebrando ad Episcopos Angliae scripta,& aliis opusculis Anselmi, quae suo loco dabimus, palam fiet. Sed ad alia transitum faciamus : si tamen prius admonitus lector fuerit, qu bd tametsi celebrationisesti Conceptionis nihil conducat, vel noceat sententia Anselmi, de praeseruatione Virginis, vel insectione ab orionali peccato; nihilominus inserius ex professo eam inquisituri sumus , & pariter ostensuri, nihil contra ipsam

scripsisse, multa tamen in eius fauorem.

206쪽

LIB. PRIOR II g. r. 189 g. 2. Proponitur reuetitio primigenia, qua festo Conceptionis ini- . tium dedit. SAtis superque probatum a nobis est, B. Anseli num promulgatorem festi Conceptionis extitisse. Sed adhuc in gratiam urtiusquc placet nunc ostendere, eumdem Anselmi in authorcmi essese anum Epistolae ad Episcopos ringliae,

qua festum commendatum ac promulgatum ab initio suit.Id sane comprobari aut horitare multarum Ecclesiarum quae sub Anselmi nomine eam legere consueuerunt, & doctorum magni. nominis, qui id affirmant,ex supradictis liquor; verum de examine historiae ipsus reuelationis, uae in refertur, nunc comprobandum a nobis est; quo viro sa nemine hactenus elaborato demonstrabimus,reuelationem illam factam esse primo inter amicos Anselmi, a quo ipse rem totam pleni ssime cognouit, cognitam approba uir,approbatam ut par erat diuulgauit,& uterque simul primi omnium Conceptionem celebrauit. Sed quo pacto id ex relatione illius reuelationis deduci poterit, in qua nihil horum dicitur ' Ex eo sane quod reuelatio facta fuit Abbati sui monasterii, videlicet Beccensis, cuius nimirum tunc temporis Anselmus erat Prior. Caeterum ut recto ordine procedamus,

libet reuelationem ipsam huc inferere, prout in antiquis Codie ibus manuscript reperitur, quorum nonnulli apud Cardinalem Baronium

exta

207쪽

199 AN SELMI VINDICATI

cxtabant, ut ipse in notis Martyrologij Rom. asseuerat; & Bachonius supra relatus affirmat, inultos in Bibliothecis Galliae, & Angliae a se visos;& in Breuiariis Hispalensis, Seguntinae &Cordubensis Ecclesiarum,legit H eda; ego vero in Conchensi. Et quod his omnibus Pr stat,& omne tollit dubitationem,Baron ij codices mu- nuscriptos, quos ipse refert, & approbat, per- qui rens,& hac de causa semel,& iterum Biblio-tnecam congregationis oratorij Romani, seu S. Mariae Vallit cellae euoluens,landum in Optatum incidi thesaurum. Ibi huius quidem epistolae de Coceptione Virginis duo extant tantae anti quitatis exemplaria M.S. in veterrima inebrana quod proculdubio oo. vel minimii annorum vetustate excedunt; ut imposturae nullus supersit locus. Habet etia nomen S. Anselmi Canturie sArchiepiscopi:& inter codices MMSS. vitarum Sanctoru alterum est sub numero tomi 7. l. i I. alterii tomi io. sol. 196. Insuper reperi in duobus aliis codicibus primaevii ossicium Ecclesiasticu pro festo Conceptionis decantari solitu in Anglia, & aliis certis prouinciis; ubi tertij Nocturni matutinae lectiones historia continent reuelationis festi factae Herluino Abbati, quae praecipue in epistola Anselmi enarratur. Alter; oo. annos superat, utpote characteribus scri-

plus Longobardis; unicu, dc inaestimabile meo videri in fauorcni Conceptionis thesaurum;&

est in codice, cuius superscriptio, C. num. 9. alter quoque, ut apparet,non est admodu minoris antiquitatis,& reperitur in tona.6. vitarum Ms.

Sancto

208쪽

LIB. PRIORIS *. 2. I9ISanctorum, sub titulo de Coceptione Virginis. Placet nunc qui de Anselmi Epistola ad verbii dare,prout in prioribus Codicibus reperitur: Ossiciu autem cum lectionibus , & histori dabimus 6.12. in calce huius primi libri.

ptione Il. inariae. Anselmus Canturiensis Archiepiscopus,& Pastor Anglorum, Coepiscopis suis,

cunct1sque orthodoxis salutem,& perpetuam in Christo benedictionem.

Conceptio venerandae Deigenitricis perpetuae Virginis Mariae, dilectissimi fratres. Quemadmodii per multa signorii experimenta in Anglia & in Francia , caeterssque climatibus mundi celebranda sit declarata, me narrantem audiat di lectio vestra. Tempore namque illo, quo diuinae placuit pietati, Angloru gentem de malis suis corrigere,suaeque 1errai tutis ossiciis arcti iis adstringere; Gloriosissimus Normanorum dux Guillelmus

eamde patriam debellando subegit. Qui videlicet Guillelmus tunc temporis Rex Angloru factus, Dei virtute,& industria sua, totius Ecclesiasticae dignitatis honores in melius reformauit. Cuius piae intelionis operibus inuides bonoru omniti inimicus Diabolus, tu familiarium

fraudibus , tu extraneoru incursibus multoties

cevatus eius obsistere successibus.Sed Domino prote

209쪽

mesiensis.

ibi AN SELMI VINDICATI

Protegente , & timentem se Regem glorificante, ad nihilum deductus est malignus. Audientes autem Daci, Angliam esse subiectam NODinanis, grauiter sunt indignati, & suo quasi haereditario iure priuati,arma parant,classem aptat ut eos adeuntes a data sibi diuinitus patria expellant. Hoc comperto prudentissimus Guillelmus Heluinum ' quemdam religiosum Abbatem Beccensis ' coenobi jaccersitum in Daciam dirigit,ut inquirat huius rei veritatem. At ille, ut vir sagacis ingenij, strenue Regis negotium exequitur. Quo fideliter peracto, ad Angliam

reuerti cupiens , mare ingreditur; & cum iam maximam partem maris prospero cursu trans set, subiid densis surgentibus undique ventis, horrida tempestas coelum commouit, & undas. Fatigatis igitur nautis, nec ultra iam obniti valentibus, nactis remis, funibusque ruptis, c dentibus velis, spes salutis amittitur, nihil sibi nisi submersionis exitium miserabiliter expectantibus. Cumque de salute corporum desperati, animarum solummodo magnis clamoribus salutem creatori suo commendarent, & Beatis- sinam virginem Mariam Dei genitricem , miserorum refugium ,& desperatorum spem deuote reclamarent; ecce subito conspiciunt quedam admodum reuerendae habitudinis virum, Pontificali infula decoratum,quasi inter medias undas naui proximum. Qui vocans ad se Hebuinum' Abbatem , his verbis coepit eum appellare. Vis sinquit) periculum maris euadereὶ Vis in patriam tuam sanus rediret Cumque cum

fletu

210쪽

LIB. PRIORIS f. a.

fletu id toto corde desiderare, & hoc solum expectare responderet ; time ille : Scias siliquit me ad te a Domina nostra Dei genitrice Maria directum esse,ad quam dulciter resamasti;&: si

dictis meis obtemperare volueriS , sanus cxi comitibus tuis euades imminens periculii maris.

Ille vero ilico spondet se et iii omnibus obtemperaturum, si hoc emaderet naufragium. Promitte, inquit ille,Deo & mihi, quod diem Conceptionis,& Creationis Matris Domini nostri Iesu Christi solemniter celebrabis , & celebrandum praedicabis. At ille, ut prudentissimus : Et quis, inquit, dies in hoc festo celebrandus eritὶ Sexto,ait,Idus Decembris, hoc festum solemni-zandum tenebis. Et quo , inquit Abbas, ossicio utemur in Ecclesiastico obsequio ξ Omne, inquit, officium quod dicitur in eius Natiuitate, dicetur in Conceptione ; excepto quod nomen Natiuitatis mutabitur in nomen Conceptionis. His dictis ille disparuit, & dicto citius sedata tempestate , Abbas incolumis, concito fiatu applicuit littoribus Anglicanis: & quae viderat, & audierat, quibus potuit notificauit. Statuit autem idem festum in Beccensi hcoenobio celebrari, & ipse quandiu vixit deuotis obsequiis celebrauit. Et nos ergo , fratres dilectissimi, si portum salutis volumus apprehendere , Dei genitricis Conceptionem dignis obsequiis, & officiis celebremus, ut ab eius Filio digna mercedere

muneremur.

En totam reuelatioius historiam.Nunc sigil-N latim

SEARCH

MENU NAVIGATION