장음표시 사용
591쪽
318 PARIENETICA cum me sentirem minus firmum, nec loci is pateretur longius disputandi , a quaestione abstinui. non solum breuitatis. causa , sed etiam infirmit iis & ignorantiae conscientia: cuius tantum abest
ut me pudeat, quin etiam illa glorier; quia inde sentio diuersissima esse Theologi , & fidelis
officia ; quod ad me attinet, multo plura credere pollum, si majorum imperium accedat, 'quam disputare. Optime mecum agi reputo, quodmodica auiverius nulla mihi sit partaTheologia, collatione ad fidem ; qua sic comparatus sum, ut quae illius auxilio, nec docere nec confirmare possim, aut deflendere , fide certissima credam, cum legitima porestate fuerit definitum. Hactenus de Theologia controuersa.
Theologiae Moralis multiplex para ν
TE R et i A Theologiae Thomisticae Pars omnium utilissima est Ethica, quae Christi num instituit, & perfecta sui cognitione imbuit; ad quam velut ad certam Regulam tota Vita exigendia est. Simi nonnulli Theologorum , ut initio iam monui) qui subtilia magis quam solida sectati, solis argutiis immorantur ; quae nec
ignoranti nocent , nec scientem iuuant: sed sine
noxa decipiunt, sut inquit Seneca, quomodo praestigiatorum acetabula & calculi in quibus sallacia ipsa delectat. Legitimus Theologus qui Sanctissimi Doctoris Disciplinae haeret, ista magis aspernabitur , quam nesciet; ac semper seri,& sancta animo versabit; & ubi cum Appstolo
592쪽
AD NOVAM THEOL. METHODVu. 11stinente excellerit Deo , sublimia spcculatus, fa-lutaria seliget,quibus Christianam Ethicam di
Quam , etsi latissime pateat, ad duo capita r uocor ad motiva, quibus pii affectus ciemur ; ad regulas quibus vita Christiana & humana emendatur. Haec autem duo, hominis Christiani juri bus, & officiis continentur. Iura seu Beneficia Christiano collata omnes pietatis affectus efficacissime mouent: officia, justitiae uniuersae par tes complectuntur. Atque hinoinexhausta Concionatoribus seges exuberat, imb sola materia
est digna Concionibus & qui a Christianismi
tractatione recedit,indignus est qui audiatur. At Concionatorum plerique ab iis omnibus abhorrent , otiosis de stibtilibus delectantur , atqtie his nugis populorum plausus captant. Sed libere pronuncio,alienum esse ab Ecclesiaste, quidquid dixerit, quamlibet eruditum sublime, ac diuinum, si velis, in quod Christianum sui offitac ij non moneat, & ad illud implendum non ju
uet, instituat, hortetur ; atque hoc. Vnum agat ut auditores ad omnem officij quaestionem sciant, dc promptu habeant, quantum Chri stimus nedum animalibus,sed reliquis hominum, imb& Angelis antecellat, quam sibi personam Deus imposuerit, magi acum excellentia prae
' stantiaque reliquarum creaturarum. Et ne Videat Ecclesiastem, praescripta hac meta, in ordinem cogere, & Ministerium diuini verbi squod latissime patet &libere vagatur; addictum unius hominis Christiani cognitioni ac officio, ad ino piam & in angustias conqcere: agnosce ex defi
593쪽
nitione Christianismi, quod unum Conciona.
tori Argumentum termitto, in quam inexhaustam segetem metiendam suppeditem , quam immensas regiones decurrendas quam op lentas auri & argenti venas eiradiendas ape
Christianismum co, statum & ordinem gratiae, missione Spiritus Salicti, qua adoptamur in Filios Dei &Ἐaeredes , constitutum ; & post ruinam peccatum primi hominis consecutam , i sauratum Verbi Incarnati missione Euanis selij oeconomia. , Paucissimis his verbis, totius Ethicae Christi nae summam de omnia Ecclesiastae argumenta omplexus , paulo fusius explico. Cum ad cuiusque rei aut veritatis indagationem , nulla sit familiarior aut certior ratio, collatione cura smilibus, aut diuersis rebus ; ut agnoscas, qua conueniant, qua distent ex n- militudine ac disserentia definitioni lux accedat: Illic via ad ChriManismi notitiam progredimur. tentis enim nos ad ordinem gratiae evehit, . di Spiritu Sancto, ac iure Filiorum Dei ad haeia reditatem nos donat; ab ordine naturae seiungit nos duplici discrimine, status & finis, & nos societati Angelorum inserit , eiusdem adoptionis R. haereditatis consortio. Hoc jus peccato primi hominis ablatum , altera missione Verbi restitutum, nos supra sortem Angelicam ad diuinam transmisit tribus beneficiis num pὶ gratia unionis hypostaticae,qua humile semen Abrahae praetermissis nobilissimis mentibus,ad intimum diuia ilitatis consortium prouehitur: gratia Redemp-
594쪽
AD NOVAM THEOL. METHODUM. I rtionis , quae pretium infinitum pro salute nostr appendit: & resipiscendi facultate qua ad gratiam peccato amissam reditus conceditur post repulsam Angelorum. Haec beneficia, istet per 'se amplissima, si 'incrementum pati possint, capiunt propesinfinitum ; quod nos illis 'Deus di gnatus sit, posthabitis Angelorum agminibus , quibus casus mors fuit, & qui primo peccato praecipites e coelo in infernum cecidere. Verum quotquot ab orbe condito justi ac pij fuere, i quorum laudes fuse prosequitur Apostolus, trini huius beneficii viuram habuere nobis cuna
communem. Licet enim ante Christum nati,illi nihilominus adhaeserunt ut capiti ; sicut manus paruulis exerta , antequam in lucem prodeat caput , corporis membris accensetur. Eiusdem
etiam Agni sanguine, ab origine' iaculorum occisi, salus illis comparata est : plures quoque illorum , lapsi in peccatum, veniam consecuti
Horum beneficiorum consertio pariane nobiscum facturi sunt Nequaquam: infinitis partibus superiores sumus una Euangelij Oeconomia , quae definitionem Christianismi absoluit,& nos a jugo legis in libertatem Filiorum Dei asserit ; nos ab exilio ad patriam reuocat, ab umbra figurarum ad lucem rerum ; a spe bono, rum ad usuram ; nos a grauissima seruitute vindicat, & ut uno verbo complectar ;ὶ iis iuribus &donis supra omnes praeteritarum aetatum justos attollit, quibus Apostolus omnibus fere Epistolis nouum Testamentum veteri anteponit.
Quamvis harum collationum singular Ethicam
595쪽
nostram locupletent . & copia nos inopesciant: prior tamen cum Hellenismo uberiorem suppeditat maiieriam; cuius non abs re fuerit opulen iam uno Verbo indicasse. Cum primum conditos nos Deus secunda generatione instituat,& hominis conditionem , Christiani nomine a geat , & gratiam naturae, veluti coeleste germen terrenae arbori, inserat: continuo die noctuque id animo versandum, nec unquam ab ea cogitatione vel momento cessandum quid a nobis
utraque sors.os ij exigat. Quia semper hominem agere oportet, vel Christianum ; id est, ratione duci,vel fide. Nam sicut ratio est fides hominis, de qua vere Apostolus pronunciat, pec catum esse quicquid ex fidei seu ex rationis regula non fit: ita fides est tota ratio Christiani, ex qua illi vivendum est ; siquidem justus ex fide vivit. Itaque illud semper prae oculis,prae manibus ha-' bendum ; quid fides, quid ratio iubeat: quae sit hominis, quae Christiani dignitas, quod utriusque nominis officium. Neque ista nosse poteris: nisi gratiam naturae, fidem rationi, Hierosolymam Athenis, Euangelium Philotophiae , seu Hellenismum Christianismo conferas. Id vero prosequemur prima Ethicae collatione, hoc
Si quaeras , quid sits militudinis hominem inter de Christianum Dico hoc praecipue conuenire ,' quod caetera omnia condita sint causa utriusque, ad usum corporis vel animi: & uterque Dei causa ; cui pareat ut principio, quo fruatur,ut fine ac summo bono. Sed.quibus di meri, nominibus t Prope infinitis. Duo praecipua n.-
596쪽
talida. Distant statu & felicitate: unde innumera consequuntur, quae Chiistiani mum ab 'Hellenismo diuidunt. Breui omnia perstringo. Licet natura in homine . vcl Angelo quocum que , etiam si velis) po tibili, vires omne 1 eduincat & exerat: nunquam ei fas erit praetergredi seruitutis gradum, & ad amicitiam vel adoptio nem diuinam transmitti, aut diuinitatis visionem consequi. Haec sunt gratuita Dei dona quae gratiam a natura sesungunt. Haec sermo I x
generat, illa filios ; haec Deum in effectu veluti speculo operum contemplatur fruendum , illa Deum in seipso, & creaturas in omnipotentis arte , velut in speculo intuetur. Quae primum hominis & Christiani discrimen consequantur, ratione seruitutis & adoptionis . Iauca seligo. Certum est , quocumque graduoco simus, nos Deo charos, Deo plenos esse, donis eius cumulari, prouidentia defendi, legi- ebus regi. Verum haec quinque bona, communia genere, partibus diuersa sunt,ratione conditionis ; neque enim eodem loco seruum habet ac filiam, diuerso illos amore prosequitur, alia prouidentia tutatur , aliis legibus regit, augustiori filium dignatur praesentia, dc illi seipsum,
seruo sua bona largitur. Si plura conferat Deus Christiano , jure plura exigit. Itaque alia sunt naturae, alia gratiae officia, quae his legibus 5e beneficiis respondeant: aliae virtutes , quibus haec ossicia impleantur: diuersa etiam & grauiora sunt hominis Christiani peccata,quibus tota tota Deo collata bona, hae leges , haec officia pessum dantur : alia sunt peccatorum in Iegem gratia ,
597쪽
s34 PAR AENETICA vel naturae remedia quibus curentur : aliae denique & essicaciores vires a gratia conferuntur , quibus vitari possint. Haec omnia consequuntur
Christianum, jure status seu filiationis diuinae. Altero discrimine, scilicet beatitudine, latissimus sese campus aperit , de finibus bonorum &malorum disputandi. Hic Hierusalem Athenis committimus , adeo felici huius collationis veIpugnae exitu, ut Ethica Christiana Philosophiamnumana sibi obnoxiam faciat,& quatuor deuinciat beneficiis .Primb confirmatur,quae devirtute
caeteris bonis aeternis ac temporariis anteponω-
da verὶ dixit. Secundo quae secds de eadem viris tute beatitudinis loco habita, sciam ad illam sit dumtaxat medium ) emendat. Tertio quae Aristoteles & Plato statuunt de selicitate in Deo peresseistus cognito quaerenda , ad fruitionem apertamque vis nem Diuinitatis euehit & transfert.
' Qinrtis denique dum hac summi boni fruitione
vota nostra implet ac superat, veterum omnium communem defectum uapplet; quod desperationem indurant cumulatae faelicitatis, quae nos omnium votorum compotes efficiat. Vnde solus
diuinat huius Ethicat Author Christus dicere potest, si quu sitit, veniat ad me: cuius hic Breuiarium placuit attexere, ut nota sit series huius Analyticae Τractationis. Hanc partem prae caeteris excolui, multoque plura , quae ad illam spectant, collegi ex uberrimo S. Doctoris promptuario, &inde elucubr ut Apparatum Concionatorium,in omnes ab Ecclesia hodie receptos, per Aduentus, inadragesimae & anni curtum , Concionandi usus ; ab iis
598쪽
qui in lucem prodierunt, methodo rebusque diuersum. Totus accedit ad Reynerij Pai:tneologiam, & Moralem Iavelli. Ille quidem ex D Thomae operibus excerpsit, subtilitatibus semotis , quae ad bonam mentem conferunt, quae cient pietatis affectus et alter Hirum in modum Ethicam Christianam locupletavit . collatione cum Peripatetica, aliisque Philosophorum Sectis , quas omnes uno Hellenismo complector.
Vtriusque institutum mihi semper placuit ; Mmodo etiam impensius probatur , quod viderana sapientissimis, & in hac palestra exercitatis Nicolao Griletio & Lingendio laudatos , aliisque commendatos , ut lectitarentur. Horum duorum exemplum secutus sum, de methodum junxi; cumque litterarum humaniorum , quod isti neglexerunt studium, plurimum conterre
possit Ethicae Christianae adiumenti , non est dubium quin situ & squalore rudioris styli absterso, haec pars Theologiae Tnomisticae elegantiori cultu donata, uberiores fructus sit relatura. θ
FA et a o R Ethicam hactenus a me explicatam, plurimum differre, ab ea quam Cassium Conscientiae Theologiam vocant ε, sed adeo latum discrimen , magis vilio saeculi inductum est, quam ab illarum partium indole & conditione natum. Ethica seu Moralis Christiana, una est quae vitam instituit, mores componit, assi 8hvs eios mouet, actiones Christian . humanas
599쪽
que ad certas regulas exigit. Sed temporum corruptela . has omnes nostrae Ethicae indiuiduas d tes diuisit, & Moralem induxit nouam, non
tam stabiliendis, quam relaxandis legibus , nec cohibendis , sed permittendis assectibus. N
que enim quid nos facere conueniat, aut oporteat quaerit, quidve ex lege implendum : sed ve-
' rius quid ex illa detrahi possit; ne jugo legis
grauemur: & hoc potissimum se inspexisse testantur plures,ut illud Christi Verbum impleant, aut potius nimia indulgentia corrumpant, iugum meum suave est, &c. Non credidissem hanc partem, non dicam priumum , sed vix unquam me tracta turum ; de qua tamen mihi prius, quam de reliquis scribendum fuit, data occassione, aut potius imposita necen sitate eos refellendi, qui hanc Euangelij partem
Praecipuam, mandatorum liberius interpretati, ea laxamenta in nostros Authores coniecerant: a qua accusatione vindicandi fuerunt, & ad certas regulas reuocanda Ethica Christiana; cuius
aliquod specimen dedimus; unde agnoscet Christianus Lector, eadem qua digessimus Scholasticam & Controuersam Theologiam Methodo Analytica, posse hanc etiam ex principiis regu lisque D. Thomae plenam cumulatamque confici; si duabus partibus hac de re editis addantur eidem fundamento , de opinionum pro lege d lectu singulorum dubiorum de agendis, quos vocant Conscientiae Casus, in omni re Moraliastruantur resolutiones : quod se fassturum promisit Iulius Mercorus, &nos aliis intentos pos-
sex hoc labore leuare, munere disii ius detis ἀ
600쪽
gi, cum in iudiciis fori interni, & externi sit versatissimus, magnamque vitae partem detriuerit, hodie a Mantuano & Papiensi, ad Mediolanensem inquisitionem vocatus, forte auditurus sit: amice ascende superius, unde velut et specula inspiciat, quae impendeant pericula laxiorem Moralem secutis, eaque certis conuitis
De Theologia Tositius, ta Scripturae
CAE τ E R v M quas hactenus enumeraui partes tres , aut species, vix ullum operae pretium editurae striat, nisi quarta accesserit quam Scripturarum & positivam vocamus, quae breuem & apertam totius Scripturae interpretationem contineat. Haec si cui desit, nedum dimidiatus,sed poene nullus sit Theologus:& in informe,atque mutilum opus euadet triplicisThe logiae, niti quarta cumulentur ex eodem fonte haurienda. Existimo enim modico temporis , & laboris impendio confici posse, catenam auream,in omnes Scripturae libros ex Summa S. Doctoris , quam merito Thomisticam aut Dominicanam catenam vocare possis. Audio nonnullos morosio- res, qui D. Thomae aliquot ex enumeratis dotiabus concedant, sed Scripturarum S traditionis
in illo peritiam desiderent & crebriora Aristotelis, quam S S. Patrum, & Scripturae testim nia apud illum legi criminentur. Sed qui ita reputant , dubitare merito possis, an illis unquam
