장음표시 사용
581쪽
sis PAR AENETICA omnibus illudere ; quia tesserae sunt praedestina tionis aeternae, quae ad reprobos non nisi per ludibrium dirigantur. Haec retulisse , non refuta
se modo est; sed diris & totius humani generis
execrationibus deuouisse Nec conquerantur sua Dogmata traduci,co
rumpi ; euidentissimum enim est, haec omnia Paradoxa, dc multo plura ex illo immortali semine fidei electorum non deduci modo necessaria consecutione; sed & velut agmine facto , qua data Porta,prorumpere. Nam huius Analyseos Controueriae, cuius duplex aut quadruplex cUut aperuimus, multo certiores & euidentiores sunt. Consecutiones quam superioris et quod Scholastica abundet disputationibus problematicis,quae utrinque suos habent defensores citra noxam fidei , qui refellere sine pertinacia , & refelli sine
iracundia debent; neque enim veris &Luiden
tibus , sed probabilious argumentis agunt, Mnos deductionum plurimas , Vt Veriores, aut verisimiles damus, non ut' certas, extra dubium omne positas. Praeter hoc euidentiae bonum ac lumen , quo secunda haec Analusis primae praestat, duo addidcommoda, quae spero fore Theologis accepta ;breuitatem,dispendij dc obscuritatis expertem ;.α inuictam artem expugnandi haereticos, a vula gari, quae hodie frequentatur, diuersam , & viro erudito digniorem. Nam quae ingentibus Minnumeris voluminibus Contiouersiarum Scriptores sparsere, Enchyridio collecta habet, S: in uno alterove principio, etiam minus perspica
582쪽
semel illam , quam recensuimus , ab haereticis omnibus receptam de peccato originali, vel de
iustificatione imputata, opinio in euerr ris,caetera his fundamentis adstructa primi genetis Paradoxa funditus conuellentur & ruent. Si fidem
incorruptam electis eximiam , & reprobatIonem
positivam, nudo Dei arbitrio ad poenam , eo
dem ordine quo fit Praedestinatio ad gloriam' de jeceris; reliqui Caluinianae Confestionis Arria
culi, velut paries inclinatus , & maceries deputisa, praecipites sponte cadent.
Ex his enim . capitibus, quast ex inferni se cibus , Virus omne erupit, quod per orbem gra fatur. Si vero in sit gulos errores velis diligentius inquirere; praeter deductioyem ex fundamento haeretieo squod est primum , 3c eukiens eorum falsitatis argumentum,) addimus alia, quae etiam seposita a talso principio consecutione, apertius falsa esse conuincent: Atque haec, Veluti arietes, intorquere poteris in illud totius se stae fundamentum ;quod tot machinis dirumere possis, etfimillies resurgat, quot errores illi necessario iunctos numerabis. Adde hanc disputandi M thodum Theologo conuenientiorem ; quia eπscientiae arcanis & veluti visceribus , ac medullis argumenta depromit: Et quia certum est ignorationem & contemptum Theologiae Scholastica haec monstra de peccato originali, de iustificati ne , de fide insorrupta, do reprobatione positiua, peperisse; vix aliis armis perimi aut conficti possint, quam quae Theologia suum contemp- tumultura, in aduersarios suppeditat & intor' Per. Xx HI.
583쪽
Ex ista verδ errorum huius, & superioris seca ii compendiaria Analysi, praeter duo relata, totidem superlavi percipienda, nec fla tacenda
commoda. Primum quidem : cum virtus & v titas posita sit in partium conuenientia , quam aemulantur , non aperta, sed fucata vitia, erroresque subtiliores, & arie atque eloquentia de feres, quales sunt Caluini, eo pestilentiores, quo acrius ingenium , illi quam Liuliero contigit: certum est perspicaciores unq intuitu, totam haeresum contexturam,omnesque coinmissuras per-
uidere, & comprehensa singularum origine, ni hil nos latere posse , etiam non lecto Caluino , quid de quaque re senserit, aut scribere potuerit homo a veritate semper , a se raro dissentiens. Quod Iulium Caesarem narrMt, monentibus se caueret ab Antonio, nullum respondisse ab hoc temulento, sed a Cassio abstemio, & a Bruto Sobrio, dc macilento , grauius impendere periculum ; in Lutherum vino recoctum , Mad symposiaca pernoctantem,& in Caluinum,t trico & horrido quasi nitentis, aut aliquid mali
machinantis vultu, verissime cadit ν plus ab isto, quam ab altero , damni' Ecclesiae importatum. ιNeque enim quod semel animo insederat, mutabat unquam , longissimeque aberat ab illa leui- tate mentis, qua Coclaeus testatur Lutherum eadem de re octogies centies variasse sententiam. Ex ea hominis pertivacui, subtilitate, ac firmio-Ii contextura errorum, ad certam mentis illim notitiam assurgimus: unde consequuntur peIinde aperta ab aliorum sensibus discrimina. Et quod ad Scholam nostram attinet ; multis
584쪽
ΑD NovAM THEOL. METHODUM. sarconstitiita est infinita distantia, & intercapedo , qua disiurigimur ab hoc haeresiarcha, quem nombis summa charitate quidam germanissimum dabant. Sed contra ego contendo, Catholicorum nullum, cum Caluino conuenire. Absit ut Ianis senium censura summi Pontificis, Clerique Gal- lici notatum, velim defendere: sed id certissime pronuntio, a Caluinismo cuius ab Aduersariis, quasi apertε reus traducitur, esset immunem: eamque accusationem proficisci non posse,
nisi ab ignoratione veri Caluinismi, & ab aesta lacessendi Catholicos, & propellendi ad partes
Caluin istarum, quos esset e re Catholicae Ecclesiae, debilitare aut minuere , reuocatis ad bonam mentem pluribus errore ex coecatis, quam tanta virorum doctissimorum accessione au
Totum Caluinianae haeresis venenum, & origo , est a fide incorrupta , eximia electis , & a peccato originali, in motibus indeliberatis concupiscentiae, a quibus abstergi nequeat peccatum . actuale aeterna morte dignum. Quisquis ab nisduobus dogmatibus, & quae substrauit Caluinus , fundamentis, aut inde deducit,consecutionibus, abhorreat ε, verbis tenus , huic Sectar adhaerebit, sensu & re procul. Atque eo ordine ciet ineauimus Theologiam Controuersam; ut illa paulo fusius explicata ; totum Bellarminum breui valideque defensurus sim, contra A me sium eius eneruatorem, & Chamierium profundioris eruditionis, ac Caninae facundiae Scriptorem,meo judicio omnium Caluinistarum doctissimum. Hos nostrae Methodi beneficio enerva
585쪽
sis P A R AE N E T I e A ire , etiam eorum viribus impares , minusque eruditi docebuntur.
Sed proprij nominis dessensio cogit, superio
ribus aliqua addere. Vtinam perinde euidens set Iansenium Augustini verborum tenacem , ab illius mente non aberrasse; uti certum est a Calpino recessisse: neque enim tamdiu in Ecclesia turbatum effet, neque Scholae & Ρulpita quaestionibus facti,&Iuris perstrepuisset;quibus cumibpiendis occasione cuiusdam distinctionis,ad defensionem D. Fagnani aduersus Vendrochij censuram necessariae, nempe Veritatis adspec lationem, & ad usum, atque ossicium pertinentis , breuiter secundae Partis Moralis Disputa tioni quartae unum verbum inseruissem, in varias incurri suspiciones, quasi bonae causae praeuaricatus essem, data copia dubii innoxij , & 1nculpati, de his quae Decreto Pontificio & Eccle, fastico sancita sunt ; licet adiunxissem quasi antidotum , dubium illud, qualecumque permittam
tur speculatiuum esse , nec excusare eorum contumaciam, qui decretis obsistunt, eaque recusant sua manu firmare, quas sensus interni ilici dubio sanioris signaculo. Sed ut paucis cius loci sensum, & quo usus sum Argumenti vim
Obseruandum est, quasi apud omnes receptum, haec duo. plurimum differre, quem sensum quinque Propositiones famose facerent, & praeferrent;& quo sensu traditae essent a Iansenio, Augustini verbis fer semper uso. Prima Propositionum interpretatio, ad Iuris quaestiones per
liuet , & Apostolicis definitionibus, fide indvia
586쪽
AD NOVAM THEOL. METHODUM. 123bitata, ac diuina recipiendis , idonea est,atquo opportuna. Alteram vero Propositionum explicationem, contendunt plures cadere in quaestiones facti, aut illi adiunctas habere. Ex hac di stinctione inducta ad controuersas dirimendas , natae sint prope infinitae ; quibus sin extinguen dis, quia id sperari vix potest:ὶ saltem minuen, dis , dc elucitandis, nolebam meam opellam desiderari. Et si minutiores submoueamus dissi. cultates, tota lis hoc duplici capite continetur ι
an reuera quaestio facti , utrum Iansenius ver
bis expressis , aut aequivalentibus , & quo sensit has Propositiones docuerit; dirimi possit definitione , qua res certo sanciatur fide diuina credenda, vel si nec eo non deducta, aut deduci posse, gratis concedatur pervicacioribus, eximantur a praecepto subscribendi Decreto Ponti ficio , damnanti Propositiones ut haereticas nedum sensu quem praeferunt. sed quo etiam verbis expressis aut aequivalentibus ab Auctore sito operi inserta sunt. Duobus itaque praesidiis sese muniunt, qui
Decretis Pontificiis detrectant suum chyrogra phum ascribere in consensus interni testimonium; hocque .uno Argumento putant, nedum
se tutos, si ab hoc obsequio resiliant, sed nec posse salua conscientia praestare. Quaestiones rerum facti, quae vel sub sensus cadunt, vel multis implicatae sunt difficultatibus, ad Tribunal fidei non pertinent, nisi noua reuelatio diis uina accesserit, nec ulla definitione eo prouehi possunt, vel asseri illis certitudo indubitata fidei
divinae; A qui quam traς manibus habς- ι
587쪽
si4 PAR AENETICA quaestio, rebus facti continetur: Ergo temer exigitur consensus internus, . vel subhcriptio testis fidei diuinae internae, quam praestare nequeas,
nec subinde significare a te prςstitam, tua' reli gione juramenti. Causam Censurae harum Propositionum sat gentibus, & subscriptionem persuasitris depellendi sunt Aduersarij, ab iis quibus se tutantur, utroque vel altero praesidiorum. Multi primum aggressi sunt, magno conatu , & in id. totis viribus intendunt, quaestionem facti reeidere in iuris definitionem , illique indiuiduam esse, quod identitatis, aut inseparabilitatis utriusque generis quaestionum nomine significant, & vrgent infinitis Argumentis; quibus pari subtilitate, & majori eloquentia responsum est: &cum his viris pugnacissimis reuincendis . atqu huic primae difficultati superandae, me imp
rem 1entirem ; alteram asgressus stim, ratus meis viribus accommodatiorem, a qua sper bam me faciliorem , & forte foeticiorem exitum consecuturum. Atque ita tacite apud me reputabam : esto res iacit prouehi nequeant in definitiones fide diuina credendas, nisi noua acceseserit reuelatio divina ; male inde assumitur, nec
debere , nec posse huiusmodi rerum facti Constitutiones in obsequii & consensus interni signum chyrographo signari ; idque ea digresesione contendo. A primo capite abstinui multis de causis, maxime propriae infirmitatis conscientia, quia sentiebam me Argumentis id consequi non posse. Ore valentioribus me hoc primum praesidium impugnandum reliqui, eo '
588쪽
AD NOVAM THEOL. METHODUM. 12sdem prorsus animo , quo tota prima Parte Ethicae aduersus Caramuelem disputaui.
Probabilitatis causa, ἁ Caramuele defensii, hoc ynico continebatur fundamento ; quidquid ex ignorantia inuincibili cuiuscumque juris , etiam naturalis sit dc existat; dogma fidei est omni culpa carere : Atqui propositiones probabiles uniuersim imbutae uant ignorantia inuincibili , ex ipsa probabilitatis ratione : Ergo quae ad opinionem probabilem exiguntur, Omni peccato vacant. A primae Propositionis disputatione abstinui, ne Controuersae cursum expeditum implicarem difficultate intricatissima, de qua adeo pugnantes sunt sententiae , ut Caramuel tanquam dogma fidei statuat , inculpabile esse quod fit ex morantia ; multi secus sentiunt , & putant esse dogma fidei definitum contra Pelagianos , nulla , quod admittitur contr. jus naturale , igno: antia a peccato excusari. His omnibus difficultatibus hinc & inde ebullientibus , sepositis, totam disputationis aleam ad secundam Argumenti Propositionem reuocaui, breuius & elicius pugnae finiendae dc
conseqtiendae victoriae causa. ' ,
Simillima plane est controuersa , & excusatio detrechantium subscriptionem Constitutio- .nis de sensu Iansenij. Ad quaestionem inquiunt, facti pertinet . quo loco, quove sensu has pro-i positiones docuerit Iansenius : quidquid sit denic assertione, quam ad altius subsellium remitto ; falsam demonstro alteram quae subiungitur , ad nullius quaestionis facti determinationem exigi solere, aut posse ab Ecclesia, con-
589쪽
sensum internum, seu diuinae, seu humanae figdei. Contra contendo : judicium de rebus facti Pontificium & Ecclesiasticum , ne dum externa' reuerentia prosequendum ; sed etiam intexno assensu , ex illa regula , in dubiis tutiorem par tem esse eligendam, & standum pro lege, atque Imperio majorum, nisi euidens sit praeceptum Vero & a recto aberrare. Quamvis aliud nihil hac responsione, quam breuem 3c dilucidam ex 'fundamentis positis intricatissimae difficultatis deprompsissem solutionem, boni consulenda esset explicatio, & distinctio veritatis speculatiuae & practi di, infinitis recusantium consen sum infringendis Argumentis aptissima. Hoc ivnum volui & puto me consecutum , neque t
men meo sensui sic adhaereo , quin paratus sim lcorrigere,si accesserit Ecclesiae Ac Summi Pontia ficis judicium cui me subijcio. Argumentum tantum ad hominem in Aduersarios expedivi. quo illorum causa labefactatur. y lHoc enim litteraria, & ut sic loquar, ahg 'mentosa praesidia a inlitaribus disserunt, quod ex istis interdum unum vallum vincendis aut arcendis hostibus sufficiat: at cum Argumenta tribus terminis , dc partibus, praemissis duabus, vita conclusione constent solitarium praesidium
inutile Ec infidum est. Hoc etiam distant sidiarque magis ad institutum facit ;ὶ haec duo praesdiorum genera , quod bellicorum, si plura jun-ὲ gas in qualiter firma & munita, uno effractia aliud stare nihil vetat, &'expugnato debiliori se
tutari te validiori potes. In re litteraria secus omnino agitur, , praemula Argumenti loco sunt
590쪽
duplicis valli, hac conditione, ut si falsi unam
praemissarum conuincas, tota sit confecta conia trouersia, aut verius res infecta. Imo nedum
falsitas , sed vel etiam dubitatio unius ineptamessicit alteram, quamlibet compertam,legitimae consecutioni, ex illa firmissima lege conclusio nem sequi partem debiliorem. Quid ergo mihi
opus facto fuit, occasione tantam corytrouerissiam de subscriptione breuissime delibanti Τ Uduobus praesidiis aut principiis, quibus detrectantes consensum conuitutionibus Pontificiis se tutabuntur , relicto uno quod longioris erat dita putationis, aliud aggretas sum expugnatu facilius, quo nedum euerso , sed infirmato, cor rueba; tora Aduersariorum defensio, ex lege immota conclusionem sequi debiliorem partem: unde mihi videbar pro tempore decretis Ecclesiasticis reuerentiam conciliare, qualis mea in
dustria poterat aduocari, & satis idonea via debatur responsio ignaris, minusque pervicacibus ad obsequium pelliciendis. 'Non omnia possumin , omnα. Mihi delegi ut alias cum Mercoro dixi, pugnam Dauidis funda peragendam : quia non satis sabeo virium ne dum admouendis, sed nec etiam sustinendis grauibus Saulis armis. Hac una tantum re potui Theologum agere , qua ratione libri scribunis tur. Satis me tutum & munitum putabam, praestructa distinctione duplicis veritatis , ex regu gula partis tutioris deligendae in dubiis, aduerisius teloium & Argumentorum imbrem, quibus hunc consensum Aduersarii impetebant. Con, tra alteram Argumenti disputationis partem,