Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

434, - -- gentibus manifestum est, ideo dolum restrutisse, quia ividebantur haec verba adstruere Praerogativam Papae supra Concilium gene- ' rale, non tamen respuebant alias voces, quibus Primatus & Jurisdictio in omnes Ecclesias significaretur. Alia igitur mens fuit Gallorum o & nihil ex Tridentino pro se conficit Febronius, qui titulum universalis Dpiscopi rehcit, ut omnem Jurisdictionem Pa- p e ab Ecclesiis particularibus excludat. Dum autem Febronius ait, respectu Mei uniuersus

. orbis una Durceps, re tota Melesta unus grex habetur. Quaeso, cui in Scriptura a Christo omnes oves & totus grex commissus est y quis omnium omnino Pastor constitutus suit Τnonne . nominatim & singulariter solus P trus 8 Ad haec clara & institutoria Christi verba aliquorum paneggrim effata in sensu accomodo exponenda sunt, non vicissim . ab his illa interpretationem admittere debent, Jam igitur respondeo

i. Illi Episcopi non possunt dici um- sersales in sensu a Gregorio M. rejecto, quod ipse latetur Febronius nec in sensu, quo

472쪽

papa potest dici Episcopus universalis, secus

tot essent Papae & Primates universales, quot sunt Episcopi, imo ipse Primatus a Christo institutus destrueretur, uti demonstravimus. Igitur illa verba solum paneggrice sunt dicta, nempe pro eximio Zelo &. sollicitudine Rel, gionis & Fidei propagandae; & revera illi rum Patrum de his sanctis testimonia non nisi ex Paneggribus desumpta sunt.

Ad a. De Episcopatu uno in solidum

mox insta.

τ Ad a. . s. V 6. Si Febronius hoc probare intendit suis exemplis, quod omnes Dpiscopi in Ecclesia ita habeant aequalem &universalem Potestatem, quam exigente v cessitate vel . charitate per se & propria a thoritate ubique etiam in aliena Diaeces1 e:xercere possint, ad quid amplius Primatu opus erit ' Si in una Diaecesi Fides aut Religio periclitetur, si ibi deficiant probi & v xxi Pastores, vicimus Episcopus succurrere, functiones Episcopales exercere, bonos P stores ordinare & praeficere poterit. ' AOmitto haee tempore grassantis haeresis, & ia' ' E . a Com

473쪽

communi periculo subversionis , ubi deest

proprius vel verus Episcopus, quia tunc u get charitas , simulque communis Fidei ac Religionis necessitas. At tunc non invadit gregem alienum, sed colligit dispersum suo Pastore carentem , & qua authoritate 8 in tali casu extraordinario extraordinaria, quippe per se Episcopus nulla gaudet ordinaria Potestate in alienum gregem, quamvis Potestas Episcopi ex institutione sua non sit rein stricta ad certum locum vel populum, sicut nec Presbyteri ad certam Parochiam, i mon subbrdinata est, uti docent: omnes SS. Patres & communis Ecclesiae praxis a temporibus Apostolorum , adeoque hoc ipso ibmitata, ita ut ex lege subordinationis se non possit per se ubivis pro libitu extendere. Dcontra Pastor universalis, qui Potestatem habet absolutam & non subordinatam, ratione sui Primatus per se & ordinaria sua Potest te , id est, ex ossicio subintrat, ubicunque vel deficit vel nutat officium Pastorale.

- Certe ubi adhuc adest cum suo Clero vel Verus, quaamvis neὀEM , Vel ομ

474쪽

nino tale haeresis insectus Episcopus anne patietur, a vicino quovis Episcopo sua jura praeveni 7 anne statim cedet, & ab aequali sententiam recipiet , aut obsistenti adqui stet ' has confusiones & dissidia non curat Febronius , & his non obstantibus talem Potestatem facilius cuivis concedit Episcopo, quam ut eam essicaciorem recognoscat in s premo Christi Vicario. Alia suit praxis &sententia veteris Ecclesiae. S. Basilius comtra Arianos quosdam Episcopos opem non expetiisset a Damaso P. 7o. Cyrillus Patriarcha Alexandrinus non prius Nestorium Ecclefiam nova haeresi turbantem apud Coelestinum P. detulisset, hujusque sentemtiam . & quid hac in re agendum sit , quae sisset, nec Cyprianus ad deponendum Mariscianum Arelatensem Stephanum P. excitas set. Cur Cyprianus id ipse non praestitit Cur orientales etiam maximi Patriarchae adissito longe Occidente auxilium expetiore ηs in quovis Episcopo tantum authoritatis . Potestatisque est, ut non tantum in simili casu subvenire, sed omnem suam Potestatem vi universalis Episcopatus exercere possid

475쪽

. 33 -- l . Sunt adhuc innumera exempla, quae uni emi salem hunc Episcopatum penitus convellunt. Iam ad exempla a Febronio adducta dire etiam respondeo . ea nequidquam ad rem

esse.

Athanasius & Eusebius , Samosatenus. Clericos & Episcopos in alienis Diaecesibus ordinarunt. At quando & ubi Τ tempore persecutionis artanae, & ubi veri Pastores omnino defecerunt vel in exilium missi, vel trucidati. Verum hos casus extraordinarios suisse, nemo non videt, atque ad ossicium . Apostolatus, non Episcopatus pertinent: OLficium autem apostolatus , in Episcopis e traordinarium est, de quo insta. Ostendat Febronius, Episcopos talia jure proprio &ordinario in alienis Diaecesibus, etiam ubis legitimi existebant Pastores de Episcopi, exercuisse, secus ruit suus .Episcopatus universalis. Quod autem in communi periculo &necessitate extra ordinem fit, utique extraordinarium est ; igitur ad ordinariam Pol . satem referri non debet, sed illa praesumm,tur, & habetur pro tali casu ab eo , in quo: ora,

476쪽

is 43 ordinaria & absoluta Pbtestas inexistit. Dein si haec exempla firma sunt pro probando in 1ingulis Episcopis Episcopatu universiai , cur

iisdem eodem tempore contradictum suit 'eur hae res Athanasio aliarum criminationum initium re causa fuit, quod nimitam in Para- ciis. Quae ad 'Iurisdictionem ejus non pertis rent , electionem ecclesiasticam Murpare ausus esset Nicephor. Callist. Ηist. Eccles Lib. q. Cap. 26. nempe quia praetensus iste Episc patus universalis tum non agnoscebatur. Ul- , terius quare Epiphanius propter ordinati nem Pauliniani contra Joannem Patriarcham

Hyerosolomitanum se defendere debuit. si tanquam Episcopus universalis hoc jure s cere potuit Τ & qualiter se defendit ' non eonfiderandum , quid fumim sit, ait, sed q- tempore, quo modo , b in quibus , ta quare factum sit. Imo negabat Epiphanius, Mon sterium bethlemiticum , ubi ordinatio facta fuit, ad Iurisdictionem Patriarchae pertine- , re, quia, ut scribit ad Ioannem, eius Pro vinciae nihil debeat, & cum iste diceret, sold prohibuisse Epiphanio, hic respondet, se nihil de tali prohibitione audivisse. Haud E e opus

477쪽

opus suisset, tot circumstantior exculantes afferre, satis fuisset Episcopatum univers lem obtendere, nec prohiberi potuisset, si ta etiam sensisset Epiplianius.

Osius Cordubensis in Synodo alexam

drina, quod omnibus notum est , tanquam JAgatus Sylvestri P. judex suit, sicut ejusdem nomine postea etiam in Synodo oecum nica Nicaena praesedit. Scio equidem, E sebium, Socratem, Sozomenum, Photium assirmare, Osium a Constantino M. tap. Iexandriam missum fuisse, unde Natalis comcludit , eum non fuisse Legatum Sylvestri P., sed perperam. . Imperator et hanc P testatem dare non potuit, praecipue quia de causa fidei agebatur. Certe Osius in Oriente Legatus Pontificis suit i quamquam igiturpb imperatore ad controversiam c ponem ' dam Alexandriam missus sit, certe ut Lega. tus Rom. Pontificis missus est, nec alia auo thoritate hanc causam tractare potuisset. Quid enim valeret privatus Episcopus Hispiis pus in alieno Patriarchatui tunc post Roma.

478쪽

-2 s PatrIarcham & tot Episcopos Orientales, stnon authoritate summae & primae sedis mis. oitus suit ' Equidem Tillemontius negat, sium etiam in Concilio Nicaeno ut Legatum Pontificis intersuisse. Verum praeter alia satis refellitur ex ipso Aulanasio, qui ibidem praesens suit, Epist. ad Solitor. & Gelasio Cyaloeno Hist. Cono. Nicaen. Lib. 3. Cap. s. Osius ergo potius probat Potestatem & Pr, matum universalem Papae, dc directe Wpo. Mat sententiae Febronii. Athanasius in Oriente damnatus, Sar dicae in Occidente absblutus suit. Ita est: verum hic iterum intercedit authoritas Pampae , quia a Iulio I. sardicense Concilium imdictum fuit; qui etiam per sessiuni Archid mum, & Polixemum apostolicae Sedis Le.

De s.' Chrisostomo probet Febronius I. eum talia egisse in Ecclesia & Episeopis sibi pullo modo su sis. a. Proprio jure δοauthoritate. s. Et quidem ordinaria, non

extraordidula pro eonvessiuae iusidelium de

479쪽

haereticorum, secus nihil agit; meminerit etiam Chrysostomum Patriarcham Orientis fuisse. Vid. quoque Niceph. Callisi . Ηist. Eccles. Lib. I 3. Cap. 3. Cyrillus Alexam drinus , quantumvis magnus Patriarcha non propria authoritate, . sed ut Coelestini P. Lmgatus ad id specialiter Deputatus , ejusque vice langens Nesibrium damnat, quod imuicte demonstratur Cap. a. f. in Nota. Petrum Magnum scies utique, jubente Rom. Pontifice & consentiente Imperatore ab Acacio depositum fuisse, quamvis postea Eodem Acacio authore iterum fuerit restiti tus, propter quod Acacius dein etiam a F lice III. P. fuit anathemate mulctatus.. En Febronit qualiter exempla tua omis

nia, quae contra Rom. Pontificis auctorit tem pro tuo universali Episcopatu affers, ubique ipsum Rom. Pontificem loquantur, ejusque universalem Iurisdictionem, te etiam invito, demonstrent. Quid enim valuissent sine hujus auctoritate Episcopi alienae Pr vinciae contra exterum Patriarcham ' com

tra te ipsum ergo hactenus peroras. Iam

480쪽

De uno Episcopatu in solidum.

S. Cyprianus Lib. de unitate sic scribit: quam unitatem smiter tenereG vindieare debe- mus maxime Episcopi, qui in Ecclesia praeside- mus, ut Episcopatum quoque issum unum atque

indivisum 3Tobemus. - - - - Di Hatus unus

es, cujus a singulis in solidum sara tenetur. Similia Epist. ad Antonian. Quaeritur , qui nam sit sensus hujus indivisi Episcopatus insolidum ' si dicas, in hoc unico Episcopatu non inesse plures peculiares Episcopatus, tunc hoc utique salsum & ridiculum est. Si velis, in Ecclesia sic existere unum Episcopatum, ut singulis Episcopis tu solidum sit

pars in toto, tunc nihil prae tuum pro tapiscopis, nihil contra Pontificem agis Quip- 'pe quivis Episcopus partem in toto, non totum obtinet, & Rom. Pontifex, qui se dicit Episcopum Ecclesiae catholicae, per hoc un, versam Ecclesiam tanquam unum Episcopatum agnoscit. Si denique cum haereticia fingas, totum orbem pro una Diaecessi livbendam esse , & omnes Episcopos totius orbis Episcopos esse tunc sequitur, Iuris dictione potestateque pares esse omnes. cul

SEARCH

MENU NAVIGATION