Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

bus & singulis Apostolis in solidum Ecclesiam

suisse commissam, ita ut etiam partitione Diaecesium facta, solidum jus administrationis

penes uuumquemque remaneret. Verum

secernamus ambigua. Dieologi in Apostolis duplicem ordinem Apostolatus & Episcop, tus distinguunt. Ordo Apostolatus imporatat quaedam Privilegia personalia & ossicium speciale. Sic quod fuerint ab ipso Christo singulariter vocati, , testes suae doctrinae &miraculorum, Spiritu S. repleti, & in pro. sessione verae fidei eruditi, insallibiles in dωuendo & scribendo libros canonicos, habu rint donum patrandi miracula, in gratia comiirmati , haec omnia Privilegia personalia sunt. Porro ad ossicium Apostolatus pertinet , praedicata Evangelim in universo

482쪽

mundo I convertere, docere 1 baptizare omnes gentes, fundare Ecclesias, atque in iis instituere Episcopos & Presbyteros, ha que regere & ordinare. quin eisdem sint

assiri, & etiam postquam proprios jam h bent Episcopos & Pastores. Sic Paulus Cretae Titum , Ephesi Timotheum Episcoposeonstituit, at nihilominus has adhucdum rexit, ordinavitque Ecclesias. 7Iam in hoc omnes conveniunt, Episco pos Apostolis in ossicio Episcopatus, seu P storali, non tamen quoad Privilegia pors nalia , nec in ossicio Apostolatus quoad omnia & ex asse successisse. Siquidem si in munere Apostolatus etiam ex asse successissent, tunc ipsis indispensabiliter incumberet onus & obligatio per se ipsos praedicandi

Evangelium in universo mundo apud infideles de haereticos in Asia, in Indiis & Amer, eis &c. neque possent , vel deberent uni particulari Ecclesiae affigi, quod nemo dbeet , imo Traditio , praxis & sensus totius Ecclesiae contraria est, ubi statim post tempora Apostolorum, viventibus: adhuc ip-

483쪽

sis , quas regebant. Sic Paulus, postquam Titum Cretae , Timotheum Ephesi Epist pos constituit, ipsis non injungebat, ut inu dum peragrarent . & Apostolatus ossicium exercerent, sed ut in locis, ubi ipse Eva gelium praedicando jam multos. convertit,& Ecclesiam congregaverat; hi ossicio Episcopatus strenue iungerentur. Sic Epim ad Tit. Cap. I. ait: hujus rei gratia reliqui te Crota , ut ea , quor desunt, corrigas', b consentum per civitates Presbyteroi, scut ego diis sui tibi. , Dein utrum que in munere Episcopali instruit, dotes, ossicium Episcopi atque Di coni receuset, qualiter fidem & bonos m res promoVere, haereticis resistere, atque ipsi in Ecclesia Dei conversari debeant. Sicipariter Petrus Epist. I. Cap. 5. non praecipie

copis, sicut lApostolis dictum suit, do

rate onmes gentes , ite in universum mundum. praedicate Evangelium omni creatura, sed ,.scite , . qui in vobis est, gregem Dei. Et S. Paulus Actia ao. attendite vobis V aniverso gre

484쪽

, in quo Spiritus S posuit Episeopor regere Deissam Dei. In utroque textu per gregem non totus mundus vel universa Ecclesia intelligi potest: sed cujusvis Ecclesia particul ris, & praecipue in textu S. Pguli, quo sae pius abutitur Febronius, per universusii gregem non nisi tota Ecclesia Ephesina intelligi debet, in qua positi erant Episcopi & Pre byteri , quos ibi solos alloquitur Paulus, &de qua sola sermonem habet. Interim ominnes illos Episcopos nullibi ad praedicandum adiis populis Evangelium vel ad regimen totius Ecclesiae evocatos fuisse, aut extra comstitutas sibi Diaecelas potestatem suam extemdisse legimus. Hoc nempe intererat inter munus Apostoli atque Episcopi; inde sequbtur, non omne, quod de Apostolis dicitur.& ad munus Apostolatus specialiter peribnet , etiam ad Episcopos referri debere. Nihil igitur obest, si dicatur, quod &nos latemur, Apostolis orbem terrarum pro indisse commissum esse, omnibus & sing sis Apostolis in solidum Ecclesiam universam

sindaris , docendam & xegendam trad,

485쪽

tam sui . : attamen ab Apostolis ud Eprascopos, & a ratione Apostolatus ad rationem Episcopatus non semper argumentari licet. 'secus Episeopi primariae suae obligationi ne liquam satisfacerent. Hinc est, quod Theo, logi dicunt, ossicium Apostolatus in Episcopis extraordinarium, esse, & plenitudinem Potestatis, quae suit in Apostolis , in Epist pos non manasse. sicut nee obligatio in unis verso mundo praedicandi Evangelium in Eoa pertransiit. Scio, viventibus adhuc Apost lis , & post eorum mortem, horum Discipulos adhuc conversoni infidelium incisuisse& Ecclesias particulares sandasse , quippo per ipsos Apostolos nondum totus mundus Evangelium audivitii Attamen nemo dicet, illos fuisse vere & proprie Apostolos, sicuti septuaginta Christi Discipuli, etsi conversi ni incubuerint, Ecclesias fundarint, & reoxerint , non tamen erant, nec constituti

sunt a Christo Apostoli, sed solum illi du

decim, quos & Apostolos nominavit Luc. 6. v. 13. His igitur Discipulis non incum hebat obligatio praedicandi in universo mun-sitat attamen hos comitabam

tura

486쪽

. 4 s

tur: in conversione infidelium adjuvabant.& quando etiam aliquam sivitatem & l cum converterunt, ibi Ecclesiam, at non propria authoritate & independenter ab Apostolis vel succetare Petri landabant, atque ut Episcopi regebant, eo modo, quo post rioribus temporibus viri quidam zelos , de Spiritu Dei repleti quosdam populos ad voram fidem convertere. Igitur Apostolatus cum Episcopatu confundi, non debet, & omnino salsum est , quod Febronius Tom. H. in Praefat. ait, Apostolatum & Episcopatum fuisse Synonima. In Apostolis quidem Ap

stolatus cum Episcopatu coriantius uit, & omnes Apostoli erant Episcopi, at ian omnes Episcopi fuerunt Apostoli; sic Titus, T, motheus, aliique Discipuli Christi & Apost lorum Episcopi fuerunt, sed non Apostoli, his quidem in officio & authoritate Episcopatus, sicut caeteri omnes Episcopi, non itamen in officio Apostolatus esic toto successerunt.

Consequenter ad haec dicta non penitus reiicio, sed potius assummo, quod Febr

487쪽

nius ex Petro de Marca Differt. deforma Reagim. Eccles. nobb opponit, nempe quod jus& Potestas docendi & praedicandi per unis

versum orbem. morte Apostolorum , prout

in singulis existebat, extincta sit, sic tamen, ut in solo Petro , ejusque luccessoribus permanseret, vel etiam cum his in toto Collegio Episcoporum, praecipue tamen in Petro, ejusque successore. Petrus quippe constit tus est vertex non solum Episcopatus, sed ethun Apostolatus, dum ei praeter comm nem aliis Apostolatum adhuc specialiter ad pascendum & regendum commissus est universus grex , atque super ipsum tota Ecclessia erat aedificanda, quod Privilegium in P tro non personale fuit, sicuti in caeteris Ap stolis , ejus morte finiendum, sed ad succes, lares transit, in quo tota ratio Primatus consistit. Hinc solus Petri successor habet jus praedicandi & docendi universam Ecclo. siam; mittendi viros apostolicos in totum mundum, fundandi novas Ecclesias. Sunt

igitur Episcopi Apostolorum successores in ratiouo Episcopatus , seu ossicii pastoralis, non tameu ex asse in ratione Apostolatus,

488쪽

hempe quoad totam plenitudinem Potest iis, sed solum quantum ad gubernandas Dir celas particulares necesse es . Nihilominus hisce limitibus non ita coarctatur illorum P testas , ut si in vicina Diaeceii omnino defi-

ciat Pastor, aut periculum subversionis umgeat , extraordinarie eam eo usque extendere non pollit, ac debeat: quippe liaec non tam locorum termini S. , quam ordinatione

Primatis & Vicarii' Christi & Ecclesiae reis stringitur, in quo casu semper adest consei sus illius, cui incumbit cura & ordinatio om- nium Ecclesiarum. Ex dictis sententia catholica de surig- dictione Papae mire illustratur , atque indE

quatuor sponte fluunt. I. Dum non omnia

jura & Privilogia Apostolorum in Discipulos

& Succetares Episcopos manarunt, etiam de his non omnia, quae de Apostolis , dici possunt, ideoque Apostolatus cum Episcopatu confundi non debet. I. Dum plenit do Potestatis in universum orbem inter omnes Apostolos aequalis fuit, hinc patet, quo sensa a SS. Patribus omnes Apostoli dieam F f a tui: '

489쪽

tur.aequales in honore & Potestate. At quia haec plenitudo Potestatis, ut cum Theologis Petrus de Marca recte ait, cum morte Apostolorum extincta fuit, nec in singulos su costares manavit, ideo hi non in eodem se se dici possunt aequales, & ab hac aequali &universali Potestate argumentum non pro dit ad successores Apostolorum. 3. Quia Apostoli hanc plenitudinem Potestatis in universum mundum a Christo immediate acceperunt, hinc iti ejus exercitio a Petro non dependebat. Nempe quivis Apostolus pol rat praedicare, fundare, ordinare Ecclesias, constituere Episcopos propria auctoritate , sed non ita, ut hae Ecclesiae semel constitutae & eorum Episcopi Primatui non subord, narentur, & nullo modo a Petro dependerenti Unde levissimi momenti est, & aequi- Vocatione non caret, quod semper urget F bronius, Apostolos Ecclesias fundasse, ord, nasse Episcopos nullibi interveniente Petro, quod verum est, quia ex plenitudine Potestatis agebant: attamen Apostoli, non pol rant facere, iit hae Ecclesiae & Episcopi e

490쪽

quam Primati universali. Dum vero haec plenitudo Potestatis in Episcopos succetares non pertransiit, hinc isti ne quidem novas Ecclesias fundare, Λ Episcopos constituere possunt non interveniente succetare Petri. , 4. Non obstante hac plenitudine Potestatis in Apostolis Petrus adhuc constitutus suit Primceps Apostolatus, & Episcopatus, ut si quid minus rectum in praedicatione, doctrina & iordinatione Ecclesiarum ab Apostolis inte venisset, Petrus corrigere potuisset ac deinbuisset. Unde etiam circa ipsos Apostolos actus hierarchicos exercuit. Ipse in locum Iudae novum Apostolum eligendum ordiu vit , & in hunc finem Concilium celebravit, de quo S. Chrysost. Hom. a. in Acta Apost. ait, Petrum etiam per se potuisse eligere novum Apostolum Mathiam. Paulus, quamquam a Deo sngulariter vocatus non prius munus apostolicum exercere ausus fuit, nisi postquam Petro de sua. missione divina &Apostolatu rationem dedisset. Petrus Hymrosolimis Apostolos in Concilium coegit, a que praesedit. Porro quoniam Christus Pr, tum Petri voluit esse perpetuum, hinc Ffa plen,

SEARCH

MENU NAVIGATION