장음표시 사용
501쪽
agente, & immediata in omnibus Diaeeesubus Iurisdictione tractari haud potuissent. I. In quavis societate singulis membris jure naturali incumbit obligatio procurandi
observationem legum communium. Quia vero hae communiter negliguntur, hinc conavenit, ut unus ex ossicio reliquis intendat, & legum executionem urgeat, qui dein non tam in praemium laboris , quam ut pondus addatur suis admonitionibus, reliquis pra seratur honoro, loci praeminentia- imo a .
thoritate dicendi. a. Talis est etiam specialis obligatio r man. Pontificis, sese Giiciendi irruentibus erroribus & vitiis , de cujus neglectu Des sa ab eo rationem poterit exigere. In hoc sensu dixit S. Gregorius , eunctos rarissianos. tibi seerant, Sedis apostolicae . eorrectioni su fiator esse. s, Huc pertinet jus primae Sedis pra eundi, seu primam sententiam primendi etiam exitia Concilium.
502쪽
4. Extraordinario quodam devolutionis iure plura juite suscipiebant supremi Pontim
ces, nimirum urgente necessitate, aut sua. dente manifesta Ecclesiae utilitate , quae ad jus ordinarium ita trahi non debent, nec possunt, quasi Pontifex ea regulariter&quaevis occurrentia in alienis Diaecesibus ago 're , sicque cum ordinariis concurrere, e praevenire , Vel omnino excludere posset. Citatur in finem Thomassinus in respons. Aa 'Not. Script. Monymi.
Igitur Rom. pontifex ratione sui prim ius non habet majus jus vel Jurisdictionem in totam Ecclesiam . quam caeteri Episcopi vi indivisi & communisEpiscopatus, nisi quod ei tale jus exercere magis conveniat. aut i cumbat, tanquam Primati, unde consequens est, Primatum nullam Jurisdictionem impor tare , Papam & Episcopos in suis Iuribus omnino aequales esse, hos ea omnia posse in universo mundo, quae Pontifex, nisi quod haec exercere Papae tanquam primo magis
503쪽
conveniat. Sic salsis suis suppositis semper
d Negavimus supra illum indivisum &communem Episcopatum in sensu Febronii, quod quivis Episcopus habeat pol statem jura episcopalia & lanctiones hierarchicas exercendi lin tota Ecclesia independenter beonsensu Vicarii Christi, & quod haec pol
. stas solum jure humano , facta nempe partiatione Diaecesium, restricta sit. Haec quippe plenitudo potestatis, quae in Apostplis extraordinaria , atque ad praedicationem Evangelii & Conversionem totius mundi necessaria fuit, ad ossicium Apostolatus pertinebat, &ad successores spiscopos non pertransiit. Quod autem Episcopi urgente necessita- te vel utilitate Ecclesiae quandoque extra suas Diaeceses talia possint, nihil probat, quia tunc necessario adest, & praesummitur consensus Primatis universalis , quem con sensum Episcopatus universalis in sensu F
bronii excludit, sc ut Episcopi per se &proprio jure haec possint. .
504쪽
Demonstravimus dein Cap. II. Prima- tum Petri cum Jhu isdictione divinitus co iunctum esse : sicut autem hic Primatus, ita& Jurisdictio cum ea conjuncta, universalia est; quidquid ergo Pontifices vi universalia Primatus in Ecclesia gesserunt, ordinaria de competente sibi J urisdictioite egissse censendi sunt , quippe non ut Episcopi particularia . Ecclesiae , sed ut Primates universales a ilioritatem interponebant, uti ipsi ubivis in suis Epistolis testantur. Febronius cum in his gestis Pontificum Jurisdictionem negare non posset, lubentius Episcopis omnibus etiam Potestatem universalem in totam E elesiam concedit . quam ut specialem in Pri . ematu Petri admittere debeat.
Denique unde Papa de gravi negligem
tia in ossicio Primatus coram Corpore Κ clesiae rationem reddere tenetur, quando P
testatem sui Primatus hec ab Ecclesia, sed a Christo accepit, nec haec ab Ecclesia limistari aut coarctari potest, nec ullibi ex Scripturis lassicienter probari possit. quoad Pris
matum Ecclesiae subjectum esse G Κ a. Ait
505쪽
Ait quidem Febronius Τοm. Apolog. Advers. 4.Theolog. pag. I 83. & alibi,Ecclesiam posse potestatem Papae quoad usum declarare determinare, regulare. Citat Gersonem, Card. Cusan. , Tostatum , Escobar, Dionys Caminus, &c. suntne hi illi Patres & Traditio constans Ecclesiae, quibus se inniti prom, serat ' quanti ponderis sint haec testimonia& privatae authoritates non expendo et M machius Lib. a. Epist. 3. contra Fesronium t eosdem .ei non lavere adductis textibus eru-
dite ostendit. Dein omnes loquuntur in Systemate, quod Pontifex sit subjectus Ecclesiae & Concilio. Contrarium jam probavimus , & ultra demonstrabitur. Certum est. Rom. Pontificem suam Potestatem, & jura non accepisse ab Ecclesia , quam doctrinam calliolicam esse ostendimus Cap. I. &2. N que eam Potestatem in exercitio & usu ab Ecclesia dependere voluit Cliristus , quod ritidem hactenus convincenter Nobatum fuit. Igitur ab Ecclesia regulari aut deto inari non potest. Nec quidquam valet compar tio allata eum Episcopis, quod & illorum lPotestas sit a Deo : nam certe etiam non dum
506쪽
tente Febronio, Episcoporum Potestas qu ad usum suborditiata est, quod de Potestate
Papae ratione Primatus hucusque probare non potuit. Eod. Tom. II. in Respons ad Epist . 'Ladistat pag. 9 I. ubi Papam Canonibus vult subiicere , ait: die nrecum, Ecclesiam regere ordinarie per PQiam U Esi opor non congregatos, extraordium te per congregatos. Hac forma constans es. Iguoscat Febronius. Haec forma, minus dico', falsissima est: quid est illa Ecclesia regens, si praescindas Papam &
Episcopos, hosque sacias intermedios & ex cutores ejusdem Potestatis ' non Ecclesta iregit, sed Christus regit Ecclesiam per P
pam & Episcopos. Ad quid enim sui mea rium colastituit, si non ipso sit Rector 8 ha evera norma & constans doctrina Ecclesia catholicra est. Ad r. Haec satis indeterminata sunt Ex tali ratiocinio , si in solo jure naturali &Iegibuς convenientiae sistamus, nulla Iurisdictio proprie dicta etiam in civilibus exum git, sed omnia communi consilio ac volun tale ordinantur. At hic non quaeritur, quia
507쪽
ro ' -m. in Ecclesia jure naturali praecipiatur, aut . Conveniens sit, sed quid a Christo Ecclesiae fundatore constitutum suerit. Ad a. V a. Hinc etiam ex solo jure naturali & convenientia non potest determinari Potestas & obligatio capitis Ecclesiae. minus verba Gregorii M. ad hunc solum se sum adaptari. Dicat γebronius, quare Gregorius afferat, cunctos Christianos Sedi as solitae, & non potius Ecclesia , Vel omnium Episcoporum correctioni subjectos esse, si1 P Pa non plus valet, quam reliqui Episcopi in tota Ecclesia Τ & unde probat, hanc subj ctionem in sensu Gregorii esse solum conv- nuntia , non necessitatis 3 Ad 4. D. Barthel Annot. ad Ius Can. L. 1. Tit. Io. ait, jus devolutum esse translatio nem Juris inferioris ad superiorem ob deluctum vel negligentiam. Febronius Tomi a.
ad Epist. Ladistat pag. Ioa. Sc. pariter ait, devolutionem esse jus inserioris Praelati ab hoc neglect*m ideo gradatim pergens ad a, tiorem qui suppleat negligentiam inferioqris , nou in perpetuum, sed pro hac vice tau
508쪽
tum , qua neglφctum est, quia in radice se, per manet in eo, u quo devolutum est. Opponit Italus Epist. q. pag. mihi I I., devON vere idem non esse ac conferre, consequem tedi quando Concilia vel Episcopi ad rom. 'sedom causas suas devolvunt, ei non cons runt Iurisdiuionem super causarum expedibtione, sed resignant supremae Jurisdictioni
nova argumenta, sive recentes materias e
hibent, super quas Jurisdictio papalis jud,
Respondet Febronius Tom. 3. pag. 46- haec verba nihil prolicientia esse. Habet Pontifex sua jura & authoritatem, sed non indesinitain , habent sua jura Episcopi, Metropolitani , Concilia omnis generis. Vetant autem Canones, ne alter alterius fines 'invadat, ipso invito. Verum nec ista Febronii verba quidquam proficiunt, praeprim. imis certi esse debemus, inde & quae jura habeant ripae . Episcopi & omnis generis 'Concilia ' ubi illi Canones, qui Rom. POMtifici tanquam Primati universali vetant, sua jura exercere extra fines sui particularis Epi-
509쪽
scopatus, nominet tales, si possit' Dein D Ius tantum voluit, talia jura , quae a FO thronio dicuntur devolat , non transferri, aut 'noviter dari sui umo Pontifici, sed in eo jam Praeexistere , hoc vero probat ex ipsis verbis i Diomassini, qui a Febronio nobis objicitur, l& loco cit. ait : s qua Potesa Aicitur quoad tim o exercitium doemisse , aut devoluta esse a Conciliis ad summum Ponti em , non eo s. enseatur ab iliis ei, collata esse. Metropolitani & Synodi provinciales
multa jure devolutionis exercere possunt, verum hanc Potestatem non habent ex se,
sed jure tantum ecclesiastico , hinc illud jus
in alio casu vol aliter, quam per Canones statutum est , exercere nequeunt, unde jus devolutum e. g. in Metropolitano extraordia narium est, quia ut ipse latetur Febronius. perpetuum non est, & regulariter itorum re' dit ad eum , a quo devolvebatur. At de Pontifice aliter loquimur. Hic enim ex natura & vi Primatus universalis habet Juri dictionem universalem in totam Ecclesiam. vii cap. in Not. dumonstravimus: haec
510쪽
gitur Iurisdictio a solo Christo Domino colis
lata nec ad tempus nec ad locum restringutur, atque per se subintrat ad supplenda vel corrigenda jura neglecta aut male exercita; unde in Papa jus hoc ordinarium est, nec proprie devolvi dicitur, quia in eius ossiciore lurisdictione universali iam continetur. Tota igitur quaestionis huius deciso in eo veristitur, utrum Pontifex habeat Primatum risdictionis' quod nos Cap. I. & a. demo stravimus, hactenus autem Perperam negavit Febronius.
At dices, hinc sequi, Pontificis Pot statem esse absolutam, illimitatam & arbitrariam. Ad hoc iam semel respondi arbitruriam esse simpliciter nego. In hoc autem sensu, quatenus universalis est, ab Ecclesia non promanat, nec eidem subiecta est: ab. solutam ex se quidem & illimitatam assero, attamen non arbitrarie exercendam, sed ex
jure praestabilito, non quidem ecclesiastico, sed naturali & divino , quia nempe sol tuti vicaria est, data in aedificationem, non in destructionem.
