Febronius abbreviatus, cum notis, adversus neotericos theologos et canonistas etc. Tomus 1. 5.

발행: 1785년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

Igitur jus consecrandi & confirmandi Episco pos juxta Nicaenum primario ad Patriarchas spectabat, quamvis postea propter multiplicatas Ecclesias episcopales & distantiam i corum hoc jus , vel potius Hus excercitium deserebatur aliisl Episcopis per Provincias, tanquam Metropolitis inferioribus consututis. Quare Metropolitani hodierni ius illud vi Concilii Nicaeni neutiquam , sed solum

primaevi Patriarchae praetendere possunt. Nihilominus etsi haec sors ad eo certe& vera non essent, quaero adhuc, in qu nam & ubi ante Concilium Nicaenum, atque primis temporibus, quando necdum Metr politant' inseriores erant instituti , neque Provinciae distributae, jus istud confirmandi Episcopos resederit ' certe jus hoc semper existebat, atque necessitas confirmandi Episcopos Concilio Nicaeno tanti visa fuit, ut definierit, cum omnino Episcopum non esse oportere, qui absque consensu vel confirmatione Metropolitant sactus fuerit Episcopus , atque hoe generaliter jam clarum ese dixit.

Igitur initio hoc jus solum penes Patriam

562쪽

ehas apostolicos , atque praeprimis penes - Petri succe res , utpote a quo in principa-Ιes has Sedes transsusum esst , originarie residebat , a quibus, utique non invitis, dein ob bonum ordinis & Ecclesiarum ad inse. riores constitutos Metropolitas post divisio.

nem Provinciarum transmissum, non omnio

no sublatum suit. Sic D. Barthel supra citiait, Patriarcharum potestatem suisse , ordia Mare omne; Archiepiscopos V Episcopos. Hanc Potestatem Constantinopolitanus in toto suo patriarchatu non obstante Canone Nicaenox aliis, exercuit, quamvis esset Patriarcha tantum ecclesiasticus, non apostolieus: R manus Patriarcha equidem hoc ius ubique In suis Provinciis non exercebat, at utique non minus , quam alii Patriarchae , habebat; unde etiam postliminio ad se revocmi,& reservare potuit. Itaque cum D. Amori Dissert. 3. de jurisdict. Papae sic concludo.

Ecclesia romana merito gaudet titulo ac jure patriarchali, tum quia a D. Petro Apostolorum Principe landata suit, tum quia per suos Missionarios landarit omnes Eccle, sita

563쪽

sias Occidentis , ut ait Innocentius I. Epist. ad Decent. Eugub. fundatori autem Episcopatuum ecclesiastico competit jus, sibi &suis succetaribus reservandi Iurisdictionem in Episcopos landatos, quia haec reservatio neque repugnat ordini episcopali, neque leginaturali, divinae vel ecclesiasticae, sed p tius consormis est juri divino, quin imo omnia

jura Patriarchalia de Patriarchis primitivis&Apostolicis loquor in hoc titulo sundantur. Quare jus consecrandi & confirmandi Epiuscopos romano Episcopo tanquam Patria chae Occidentis in Occidente jure origin rio , & ad tenorem ipsius. Concilii Nicaeni debetur , atque merito sibi reservare potest. Quod ergo Papae tanquam Vicario Christi de- . negat taceo enim, hoc jus primario ex Primatu D. Petri descendere saltem Patri

archae apostolico Occidentis concedat Febr. nius, & qualitercunquo, uti praetendit, haec jura invicem confundantur , semper eidem aliquo titulo debentur, sicque inane erit reservationis gravamen.

564쪽

. . a

Apostolicae Ecclesiae Dignitas , Romana pracipue competens , F Sanctitas Episeoporum ejus m gnam illi Authoritatem conciliavit, sedviativi Priamatus juribus nihil addidit. i

idem observandum de qualitate Matris re Magistrae,' qua Romae respectu Ecclesiamum Occidentis tria hiatur. Titulus 9 Dignitas capitis Ecclesiae, nee non Vis rii christi Rom. Ponia ei propria absolutam proprietatem non importat.

Oualitas orostolicae Ecclesiae Sedi romaa

nae magis propria est, quod ab Apostolorum Principe plantata noscatur. Trad, tio quidem in omnibus catholicis Ecclesiis locum habet, & majoris semper aestimata fuit in Ecclesiis ab Apostolis institutis, praecipue in romana , etiam independenter ab omni Primatu, tanquam landata a Petro, &utriusque Apostoli Petri & Pauli sanguine idirigata. Singulare ei decus additis litas rom norum Praesulum, quippe in nulla Ecclesia refulserunt tot Episcopi sanctitatis Gloria ill

565쪽

--- - saqstres: sanctitate autem maxime populorum

reverentia conciliatur. .

Accedit qualitas nauis, quam umae

promeruit spiritualis generatio plurimarum Ecclesiarum Occidentis , & naturali quodam impulsu receptum erat, ut Ecclesiae Matres essent centrum unionis & communionis e clesiasticae. Porro Ecclesia Romana, quae sub Innocentio VI. in Concit. Lateran. appellata fuit Mater universarum Ecclesiarum, quam quam revera & in proprio sensu non esset,

sub Innocentio I. solum dicitur Mater Ecclesiarum Occidentis. Docet ratio, ut in dubiis pro interprotatione leguti recurratur ad eos , a quibus.& per quos illae praesectae sunt ; hinc ad rom. Ecclesiam tanquam ad Canonum interis pretem , fidei alumnam & Magi Iram pro' e plicatione dogmatum & legum recurrebatur. Chalcedon. Concilium Papae tribuit qualit tem Cantis siccissae, tum quia ipse Conc, Eo per Legatos praesedit, sicut caput pra est membris, tum ut quaedam decreta probaret, sicut Concilium ejus probavit litteras.

566쪽

Insuper Vicarii Christi primo Pontifices

appellantur apud Gelasium Epist. a7. notandum est ex Andrea Duvallio de Suprem. Pontis. Potestate Pari. 4. Quaest. 7. etsi Concilium florentinum definivit, P, pam rom. esse mearium Gripi, totius E elisae cap t, non tamen idcirco definivit, e se supra Concilium, & universam Ecclesiam legitime congregatam. Christus est caput esentiale & rincipale Ecclesiae, Pontifex tam tum mini Ieriau : Ecclesia corpus Christi est, non Pontificis Interim omnes illi tit si lacile incautos in transversum agunt, &Romani adhuc hodie has expressiones in s vorem praetense Monarchiae stipe captant. I. Ecelsa apostolicae non una ratione dicuntur. Romana aposolica appellatur, quia a Principibus apostolorum sundata , &horum sanguine consecrata fuit, alexandrina. quia per D. Marcum Petri discipulum fundata, antiochena, quia christianum Nomen in ea primum exortum fuit, aliae Ecclesiae.

quia ab apostolis fidei semina acceperunt, &Ra

567쪽

administratae sunt, vel apostolicum virum,' qui tamen cum apostolis perseveravit, habent authorem, vel traducem fidei ab apostolis mutuarunt, vel apostolicas epistolas accipere meruerunt. Ita Theodoret. Tertuli. August. S. Leo. Inter romanam tamen & reliquas apostolicas sedes hoc discrimen est, quod hae Privilegia per Canones, & Iure ecclesiastisco, adeoque humano tantum obtinuerint, illa vero totum id retinuerit Iuris, quod Apostolorum Princeps fuerat a Domino consecuintus: . sed hoc ad dignitatem Primatus peribnet, de quo hic abstrahitur.

a. San*itatis nullum novum ius superatidit, & si daret humanum foret, & per comtraria scandala, praesertim saeculo X. ammisesum dici posset. Sanctitate sua Pontifices s cilem accessum, & decreta impetrabant ab Imperatoribus extra ordinem, uti S. Leo in sub - & obreptione praeventus a Valentiniano ΙΙΙ. obtinuit decretum gallicanae Ecclesiae dein

rogans.

s. Titulus Matris ει Magistrae ' omnium Ecelesiarum iundamentum potuit habere in

Ll a spuria

568쪽

spuria Epistola Calixti P. & dein in aliis C

nonibus Corporis Iuris clausi. Verum haec Capitula commode explicari possunt, & proprie spectant ad rom. Ecclesiam comparatam cum singulis aliis seorsim sumptis, & ut ψωrimum saltem in occidente ab illa conditis, quo sensu etiam intelligendum est tridenti sess. I 4. Cap. 3. Sane ea auctoritate, qua Christus est Magister, nec Petrus, nec eius succetares Magistri dici debent, hoc expresse prohibetur Math. 23. quod autem romana Ecclesia non pollit dici Mater catholica ει uir sersalis Ecclesia, panifestum est, quia ante romanam aliae ix oriente & Palaestina coaluerunt, ut hyerosolomitana, cretensis, ephesina, caesariensis, heracleensis &c. Cypri . nuS Epist. 45. ad Cornel. P. non intelligit ro. manain per matricem ει radicem ecclesia eath

iere, sed ut ex Epist. II. ad Quint. patet,

rer matricem intellitigitur in genere Ecclesia ca

tholica , prout distinguitur ab haeretica. Sismili sensu accipi debet formula Prosessionis si dei a Pio IV. edita.

569쪽

4. C rus est rom. Pontifex universalis E clesiae, sed non omni Capiti competit superioritas proprie dicta in universum Corpus. Dantur Corpora suo Capite superiora, uti pleraque Capitula Collegia Iudicum , & Universitates &c. De universis semper m vehit verum, quod scripsit Sixtus III. Epist. ad Episcop. Illirici: ut onme cor s Capite regitur,' ita ipsum Caput , nisi Corpore suo fustentetur, frmitatem ρο vigorem perdit, o non t Met, quam hiluerat dignitatem. Sicut autem Aletropolitanus' decretis Concilii provinci Iis, & ipsi Concilio pr inciali subiicitur cisi huius Concilii Caput Praeses sit ita Tom. Pontifex universali Concilio & huius C, . . nonibus subiicitur, licet huius Caput sit, eique praesideat. Hoc tantum sensu Patres basileensos rom. Pontificem Caput Ecclesiae osso dixerunt Epist . ad Eugen. P.

s. Quod Papa fit micarius Chrisi, ideo .n simili vicariatu non excluduntur reliqui Epuscopi, aeque ac ille, apostolorum successores. Sic Episcopi in Theodonis villa anno 844. in Concit. Meldens. Anno 8 3. in Carisiaco anno 858. se dixerunt vicarios Christi, in eo solum I l a disse- ,

570쪽

disserunt, quod Pontifex in hoc vicariatu parem cumPatro partem habeat, & sit primus via carius, adeoque in sensu iam explicato co terorum Caputi Sed evenit haud dissiculter ut quod in sua origine in reuerentia Νisi , in magi trali authoritate & in mero Primatu sumdatum est, post in Imperium dominante ignorantia & ignavia pertrahatur. Nota. Si rem rite perpendimus, Febronius t

to Paragrapho id agit, quod hi tituli sint tantum relativi & restricti, non proprii &generales, solumqne in reverentia filiali, m giltrali authoritate vel in Primam lande tur. ideoque nullam veram jurisdictionem importent, utpote in quo sensu male inte, ligerentur. Verum nos Primatum Iurisdictionis universalem in Papa supra non ex his titulis, sed legitimis testimoniis a S. Scriptura, Patribus & traditione petitis prolsevimus. Non

igitur rem titulo aut verbis demonstramuS.

ica vicissim titulum S verba rei iam aliunde

SEARCH

MENU NAVIGATION