Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Irrita . sic utinam ventrem tibi fixa sub imum Illa seret , Troasque metu , longaque levasset Aerumna qui te fugiunt horrentque, Capellae Saevum ut balantes pavitant, haedique leonem. At non dejectusve heros, vel territus: Uno Arcu sortis , ait, bellator , compte , puellam 43o Fallere docte , palam ferro si cernere mecum Iam libeat, nil tela tibi , nil proderit arcus . At nunc, ima pedis telo quod stringere tantum Contigit, exsultas animo, jactator , inani. Vulnere nil moveor ; ceu si me foemina , parVus

Vel puer imbelli dextra pulsarit . inertis

Tela viri nam cassa volant. contra, mea telum

Dextera quod misit,i subit alte , ac dejicit hostem Exanimum 3 & siquem paullum modo contigit , olli

Uxor scissa genas moeret , gnatique parente 49 Flent orbi; ipse atro putrescit sanguine terram Perfundens, non tecta intra de more puellis Fletus, at alituum saevo discerptus ab ungui. Haec ille r interea, trepidusque accurrit Ulysses, Atque hosti adversus carum stetit ante sodalem .

Ille autem seditque solo post terga, sagittam

Et volucrem talo extraxit. dolor ingruit ingens Continuo. ergo aeger currum conscendit, & altas

Aurigam ad puppes cursum contendere jussit. Solus ibi, avecto Diomede, relictus Ulysses 3 soo Nec lateri adstabat quisquam comes: at procul omnes Dilapsi, gelido tremefacti corda pavore. Ergo altum ingemuit 3 secum dehinc talia fatur. En quid agam e sugisse, malum 3 deprendier unum Hostibus in mediis, pejus . nanque altus abegiis iInque fugam hinc Danaos convertit Iupiter omnes.

302쪽

LIBER UNDECIMUS. as

Sed mihi mens geminas cur nunc distracta volutat Haec secum in partes Novi quid praestet . inertes Excedunt pugna , sartis vir perstat eodem

Usque loco , figitque hostem , vel figitur hosti . s i o

Tales dum tacito versabat Spectore curas , Interea Troum adventat scutata juventus ,

Et magno circum landit sese agmiqe, cladem Illa suam densa cingens Claudensque Corona . Ac velut in silvis juvenumque, canumque caterva Densa ruens aprum premit omni ex parte; profundum Ille nemus liquens malasque obvertit, aduncum Et dentem instendens acuit; circum undique sese Hi glomerant, instantque acres, hirtisque morantur

Horrentem setis , atque ore immane frementem a faciSic Laertiaden pubes condensa premebat. Ille sed ingenti contra imperterritus hasta Prosilit, ac primum dat leto Deiopiten Egregium , seriens vibranti cuspide colla Supra humerum: inde Thoona, inde Ennomon occupat, inde Chersidamanta, celer dum curru desilit alto, Trans clypeum fixa in ventrem transverberat hasta . Corruit, ac passis tellurem amplectitur ulnis . Deserit hos ; telo & Charopem serit acer acuto Hippasiden , Soci statrem . qui , vulnus acerbun s o Vidit ubi cari statris, Iuctu efferus, amens, Advolat auxilio , & propior stans talia satur r. O Laertiade, quem fraudum, quemque laboris omnigeni clarat non unquam expleta cupido . Hippasidum vel te jactabis morte, Cruentis Et spoliis hodie amborum , consessus ab hasta Hac potius vel tu nigras mittere sub umbras . Dixerat & clypeum vesana concitus ira

303쪽

Ingentem serit; hasta gravis quem siregit & ipsum,

Loricam ct vario. fulgentem transiit aere , Atque cutem secuit, costisque abscidit: at intro Visceribus serrum demergi haud passa Minerva est . Non Ietalem hastam sensit venisse , recedens Et paullum , his Socum dictis compellat Ulysses :Ah miser i exitium quem jam fatale merentem opprimet. a pugna tu me hinc secedere cogis; At tibi ego heic mortem dico fore 3 teque, meo jam Perdomitum telo, mihi laudem scilicet, Orco Τristi animam caeca longe sub nocte daturum . Sic ait: ille sugae dat sese aversus 3 at hastam Hic tergo infixit medio, pectusque Cruentam Per medium exegit . ruit ingens , terraque subter Insonuit . Caeso insultans haec fatur Ulysses: O Soce , eduxit stustra quem clarus in armis Hippasus, en domitus lato es , nec tristia fata Vitasti. infelix l tibi non pater, & bona mater Exanimi claudent frigentia Iumina , dirae

Sed volucres alis complexae rapta vorabunt rAt mihi, morte obita , Grajum gens sunera ducet. Haec fatus, validam , Socus quam torserat, hastam Exemit costis , clypeoque : e vulnere sanguis Emicuit, durique animum subiere dolores.

Magnanimi at Troes, conspecto sanguine Ut et ,

Clamorem tollunt, seque exhortantur , & omnes Uni instant . retro ille pedem seri usque recedens, Et magna caros inclamat voce sedates . Ter vastum toto Clamorem ex ore profundit, Ter missam audivit vocem sortis Menelaus 3 Et citus Ajacem compellans talia situri

AjaX , clarum alti germen Telamonis, Ulyssei

304쪽

L I B E R UNDECIMUS.

Nee sallor pulsas mihi vox circumsonat aures, Clamantis, solum ceu si Trojana juventus, Seclusum longe a sociis, pugna urgeat acri. Ergo , agedum , celeremu opem , densamque fruamus Per turbam ; nequid , solus foede hoste relictu; In medio, serat ille manu bonus, atque sagazi Ingenio cunctis praestans vir , raptus S ingens iNe desiderium, luctumque relinquat Achivis . HDixit, ct antetulit gressum celeri incitus aeque Ajax par divis graditur, Troasque superbus uesti Dat sese in medios, ubi dium plurima Ulyssem . Turba , instans telis , magno ct clamore . premebat.

Cervum avidi ut quondam circumstant agmine denso Ingentem thoes 3 telo venator adacto , Di

Quem fixit; citus ille abiit, curseque sequentem Evasit, tepidus dum sanguis , dumque moventur Crura ue inde, ut vires penit S jami dira sagitta :Perdomuit, stratum celsis in montibus umbra . Sub nemorum thoes discerpunt i ducat eodem At subito fortuna i horrendum siqua leonem, ' ssa

Illi diffugiunt, praedam hic sibi vindicat unus : Sic Laertiaden dextra laevaque premebat i Martia Troiugenum pubes: at saucius hero , , Hastam . aegre intentans , a se vix tristia sata Arcebat. subito magnus vim se, intulit Ajax, Immanem & laeva gestans, tu quo superba , fAssimilem clypeum, prisior iletita at linum i hmnes Invasit gelidus Troas, passimque , soluta , 2 I Huc temere, atque illuc trepidi fugere, phalange . Intereas turba e media Menelaus Ulyssem - οoci Eduxit, dextra sustentans, impiger egit Dum celeres, dominum excipiens, auriga jugὸles. T. 88. Ast

305쪽

Αst Αjax Troas contra ruit, atque Doryclum

Morte , nothum Priami, sternit 3 dehinc Pandocon hasta , Lysandrumque serit ; dehinc Pyrasen, atque Pylarten.

Ac veluti praeceps montano a vertice torrens

Subjectos ruit in campos, ille imbribus auctus Ab Iove; S ingentes annoso robore quercus, Et piceas raptat secum, vastoque sonore Τurbidus aequoreas limum devolvit in undast oro Sic campo eximius ruit Ajax, agmina late Versa virum sternens 3 peditesque horrendus, & acres Τurbat equos 3 longe ignarus dum parte sinistra Τotius in pugnae Martem exercebat amoenas Ad Xanti ripas Hector , capita alta virorum Multa ubi praecipue cervice abjuncta cadebant, Immensusque ibat pugnantum ad sidera clamor, Nestora Neliden circa , & circa Idomenea . His sese intulerat serus Hector , diraque patrans Vastabat densas curruque hastaque phalanges . Ozo Nec tamen urgenti pubes cessisset Achaea, Et latum praeberet iter dimota 3 MachaonNi, primos inter duris pugnat , laesus acuto Dextrum serro humerum subito seret . eminus arcum Intendit contra , fixitque tricuspide telo Nanque ducem conjux Helenae, Paris': at metus acer, Vulnere conspecto, spirantes robur Achivos Incessit, ne sorte virum , yerso agmine, Troes Exciperent. Ergo Idomeneus compellat amicum Nestora , ct haec moesta suspirans pectore satur: οῖο O Nestor, Grajae gentis decus, en age , Currus Scande tuos, tecum S scandat , mora nulla , Machaon 3 , Alipedes & equos pelle ad tentoria . serva Regem, oro, medica praestat qui clarus in arte,

306쪽

Unus S est pretio par multis, fixaque tela

Eximere & saevum doctus lenire dolorem. t i , . Haec ait: hortanti paret Neleius heros, Atque suos scandit . currus, juxtaque Machaon Ascendit, profes Asclepi, . clara medentes i ' Inter quem caelo sublimem gloria tollit. o o Tum bijugos flagro admonuit resinante di volentes e tIlli corripiunt spatium, curvasque Volucri .

Ad naves cursu, ac tentoria nota seruntur. ι Cebriones Troas turbatos, Hectoris alto Auriga e curru prospexit 3 nec mora dium Hac regem fidus compellat voce minister Hector, nos longe camporum in parte remota

Heic Danaum vulgo miscemur, limes ubi ipse 'Horriseni est bellii Τroes turbantur in illa Parte alii 3 magnoque viros, Currusque tumultu oso Disjicit , ac miscet pulsos Telamonius Αjax .Quippe virum nosco, clypei septemplicis orbe Lato septum humeros. Quin ergo vertimus illve Jam bijugos, currumque, gravi certamine Pugna Fervet ubi, mixti & pedites equitesque fragore Mutua se ingenti caedunt, ardetque virorum Clamor inexstinctus pugnantum , animisque stementum Sic ait 3 ac torto pendens in verbera flagro Argutum insonuit. simul audivere flagellum,

Incaluere animis acres, currumque sinantem Ofio

Alipedes cursu volucri per Troas, Achivum 'Per Cuneos rapuere, virum per strata jacentum Corpora , per Clypeos . infra madet axis, & omnem Perfudit sanguis currum 3 geminique rotarum Orbes, cornipedum & pulsu gravis ungula rorem Purpureum late spargit. cupit ille subire Homer. v. 33 7. Κ k Α

307쪽

Adversam Grajorum aciem ac perfringere 3 jamque Se dedit in medios atrox, trepidisque tumultum Intulit, arma ruens contra obviat saevus S usque, ordinibus passim 'disjectis , ense corusco, oro Fulmineaque hasta , saxisque molaribus instans. ς tamen Ajacem est ausus tentare 3 sed unum Vitabat, metuens vimque, ac immania membra. At pater Ajaci altitonans in Corda timorem Incussit . stetit attonitus 3 timidusque pericli Rejicit in tergum clypei septemplicis orbem 3Intremuitque artus , pugnaque excedere coepit , Ille serae similis , vertens huc lumina ct illiae Se circa , dubiusque serens vestigia retro Improperata 3 hosti, conversa fronte , resistens 68o Interdum . fulvum a stabulis ceu densa leonem Turba Canum , atque virum certat prohibere 3 boum nec Impleri clapidum pingui sinit, usque sub alta Nocte vigil ; diro praedae succensus amore Ille ruit contra 3 quidquam nec proficit 3 auras Certa secant, validis nam tela intorta Iacertis, Atque saces missae terrent, sistuntque : recedit Moestus mane, gradu & lento sua lustra revisit tSic Troum e turba, moerenti pectore, lentus Digreditur , classemque Ajax, ct curva capessit os o Litora ; & Argivis timet Hectoris arma carinis . Ac veluti, pueris nequidquam obstantibus , arvum Ingressus tarda quadrupes de gente rudentum

Multi cui fracti sunt duro in tergore sustes, Calluit & plagis dorsum 3 depascitur altam

Dentibus attondens segetem di circum undique molles Pascentem pulsant pueri , malefirmaque jactant Brachia nequidquam vi nulla , vixque morantem

308쪽

LIBER UNDECIMUS.

Expellunt, postquam se pastu implevit opimo rSie Telamoniaden Troes, sociique premebant 7oo Ingentem t ille autem adversa nunc fronte resistens Pugnabatque acer, sistebatque agmina 3 tardae Versa fugae nunc terga dabat: cunctisque morando obstitit, ad curvas ne possent ire Carinas . Ille quidem medius Troumque & pubis Achaeae Dira stemens stabat; validis contorta volabant Tela virum e manibus t pars vasto fixa tremebant In clypeo , pars magna, solo delata prius quam Fulgenti quirent serro contingere Corpus , Horrebant spatio in medio , tepidumque cruorem IIo Optabant, fraudata ictu , defixaque terrae . Hunc ubi conjectis Euaemonis inclyta proles, Eurypylus , telis vidit pressum undique, propter Adstitit , atque hastam serro vibrante coruscam Torsit, Phasiaden figens Apisaona regem. Quippe gravis subter praecordia transiit ictum Hasta jecur, stravitque virum , ct membra omnia silvit . Eurypylus celer adsiliit, rapiensque trahebat Arma humeris . humeris Apitionis . arma trahentem Conspexit pulcher longe Paris , ct citus arcum Iaci Direxit contra sinuans, dextroque sagittam Letalem immisit semori . : diffractaque arundo est, Et semur indoluit fixum alto vulnere : vitans At mortem Eurypylus sociumque recedit in agmen, a Atque , alta Danaos inclamans voce , prosatur ro socii , o Grajae gentis regesque , ducesque , State hostem Contra , mortemque arcete cruentam Ajaci ; quem tela premunt, quem ferrea grando Obruit, horrisonae vivus discrimina pugnae Nec, reor , taugiet. versis at frontibus Omnes P. Sso. Κ k a Aj

309쪽

Ajacem circa magnum consistite 3 magno Cuncti alacres Telamoniadae prohibete periclum . Saucius haec, Danaum succendens pectora , Clamat Eurypylus . versi consistunt agmine denso 3 Seque viro agglomerant, humerisque micantia scuta Inclinant, hastasque aerata cuspide torvi Arrexere. Ajax venit queis obvius, hosti Et stetit adversus , socium stipante Caterva. Sic latis illic pugnae certamina campis Ardebant, quales volvunt incendia flammae . 74o

Parte alia patriis linquebat praelia Nestor Vectus equis; madidae largo sudore vehebant Quae simul ad litus curvasque Machaona puppes. Hunc pernix longe conspectum agnovit Achilles, s stabat enim celsa in puppi, Danaumque laborem Spectabat, miseramque sugam in tum protinus ad se

Voce vocat carum e navi Patroclon . amicam Agnovit vocem , citus ac tentoria linquens

Patroclus prodit Marti par . hoc fuit olli Principium cladis fatale , ac mortis origo . 7So Peliden prior his assatur clara Menoeti Progenies t Tibi me quid opus Pelida vocatum Quid facere, aut quonam ire jubes 3 Cui sortis Achilles:

Die Menoetiada , ante omnes mihi care sodales, Nunc Danai, reor, haec venient ad septa, meisque Suppliciter genibus se affundent. Deis grave tristis Aerumnae incubuit nec jam tolerabile pondus. Sed celer i tu, care Iovi Patrocle , rogato Nestora di, quis , Curru impositum quem praelia secum Extra fert mihi , dum contemplor terga , Machaon Isio Esse Asclepiades est visus i cernere frontem Haud licuit, celeres cum transcurrere jugales .

310쪽

LIBER UNDECIMUS. asst

Talia Pelides. Patroclus jussa capessit,

Itque rates praeter celeri ac tentoria Cursu .

Illi ut Nelidae venere ad septa , relicto , Ad terram Nestor, curru , pariterque Machaon Descendunt i ast Eurymedon auriga frementes Curru abjungit equas. maris heic in litore paullum Constiterunt, tunicas multo & sudore madentes Laxarunt, Zephyri perstandas lenibus auris . 77o Dehinc geminis, celsa ingressi tentoria, sellis Consedere . illis potum sormosa Hecamede , Rite manu rerum Commiscens multa , parabat. Hanc senior , Tenedi cum moenia vertit Achilles, Magnanimi natam Ars1noi , memorabile donum , Ceperat 3 exsortem Nelidae coetus Achivum Quam dederat , Grajos inter quod primus haberi Consilio meruit sapientet bonoque . nitentem Haec illis mensam apposuit tunc sedula, nixam Cyaneis subter pedibus , mensaeque superne 78o Aeratam imposuit lancem, potantibus aptum uae eaepe, ac mellis flaventia dona gerebat. Tum niveam juxta haec Cererem 3 pateramque , suorum Gestamen proavum, patria quam Nestor ab aede Attulerat, claram bullis radiantibus auro . s. Quatuor huic aures exstant, ad quanque Columbae Hinc atque hinc geminae ex auro fulgente i locantur.

At duo sunt landi subter . quae plena Lyaea Cum staret gravis , haud ullo molimine testi

Cuiquam longaevo poterat. tollebat at unus ' roo Ille tamen , nulloque serebat ad ora labore cIJeic mulier tum dia illis Pramneia vina

Miscuit, & pressi lactis derasit ab orbe

SEARCH

MENU NAVIGATION