Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Inspersit; jussitque bibi jam rite paratum. Illi ubi proluerunt arentia labra, sitique

Iam posuere modum , alterno sermone fruuntur.

Ecce autem in soribus Patroclus constitit. illum Ut vidit senior, miratus sede nitenti Exsiluit, prensumque manu in tentoria duxit , Scio Et, blando affatus vultu ι considere jussit. Abnuit , ac celeri haec festinus voce profatur. Nil opus ut sedeam 3 mihi nec mora libera. parce

Hortari , venerande senex . multumque verendus ,

Et laedi est facilis, qui me vir misit, & unum Scitari hoc jussit quis saucius ille , vehebas

Quem curru at novi, videoque Machaona regem.

Nuncius ergo ibo celer hoc dicturus Achilli. Nanque , senex , scis ipse, animi quam saevus & asper Ille sit, & culpae expertem culpare paratus. 8 OΤalia Patroclus . Nestor cui talibus infit:

Nam cur nunc Danaum, passi qui vulnera, magnum Peliden miseret necdum scit quanta per omnes Tempestas ivit 3 quanto castra omnia luctu Miscentur . curvas ad naves lumina Grajum

Prima jacent, hastisve icti , volucrive sagitta . Arcu vulnus habet Diomedes inclytus armis Hasta Ithacum fixit, fixitque Agamemnona dium; Eurypylo dextrum subiens semur hausit arundo; Hunc ego nunc pugnae subduxi, pulsa sonante 8ao Quem nervo cuspis laesi j nec dius Achilles, Ille bonus bello ut nemo, curatve , doleto Rem Danaum. lapsam p nec adhuc miserestere saevus Incipit 3 an flammam exspectat dum puppibus Hector Inserat, Argivis frustra mi pugnantibus , igni iCuncta cremet 3 Grajosque, extremum ad litus adactos

312쪽

LIBER UNDECIMUS.

Caedat acervatim serro Non est mihi nanque , Olini agili suerat quae vis in corpore . talis O si nunc essem , primaevo in flore juventae Qualis eram, Eleos inter, Pyliosque coortum est Certamen , raptis, qua tempestate, juvencis . Leto ego Hiperochiden cum scilicet Itymonea,

Qui sedem in diti sibi fixerat Elide, stravi,

Pignoribus captis, S praeda laetus abacta . Ille quidem , armentis Pylias avertere turm Dum cupit , ac primos inter dum pugnat, acuto Dextra virum haec telo Stygias demisit ad umbras.

Qui postquam jacuit, tremefactaque fugit agrestum

Dura manus, secum quos duxerat ille , virorum 3 Egimus ingentem nos praedam ex omnibus agris, Quinquaginta boum procera armenta, gregesque Caprarum totidem , totidemque oviumque , suumque , Et decies quindena rubentum corpora equarum , Nec paucis suberant generoso e semine pulli. Haec nos cuncta Pylum, Neleus ubi regna tenebat, Compulimus nocturni t animo est laetatus at ille,

Quod juveni obtigerat , tum primum ad bella profecto , Tam diti praeda magna cum laude potiri. Ac primo veniens Aurora ut fulsit ab ortu ,

Praecones magna clamantes voce vocabant, 8so

Elide queis aliquid quisquam deberet in ampla I Et Pylii tota proceres ex urbe coacti Rite suas praedam in partes tribuere superbi Rapta etenim multis debebant plurima Epei, Ex quo fracta malis fuerat Pylus , ac data pessum .

Quippe olim veniens armis afflixerat urbem Alcides, floremque virum prostraverat Omnem .

Bissent suimus Nelidae sortibus armis

313쪽

Egregii; solus restabam cetera fratrum Turba omnis leto crudeli strata jacebat . 86o Nos igitur , tumidique animi, bellique potenteS , Spernebant , nunquam & cessabant laedere Epei . Tum senior Neleus numero sibi legit ab omni . : .

Atque boum, atque ovium tercentum Corpora, multam

Pastorum S turbam . magna illi debita nanque Res erat, alipedes quatuor certamine in omni . Adsueti palmis , currusque, ad praemia missi , Eximium ut tripodem cursu pernice referrent. Hos sibi rex illic Augeas ceperat, Omne Contra fas retinens : aurigam at multa dolentem 8ro Dimisit , probrisque minax oneravit acerbis . Haec propter maledicta senex malefactaque , toti Iratus genti , sibi multa exemit; in omnes Cetera dehinc jussit tribui , pars ut sua cuique

Expleret magno acceptam Cum foenore noxam.

Talia dum laeti curamus in urbe , juvencos Et pingues vulgo festas mactamus ad aras , Continuo , tres post soles, venere parati Bello , multa virum pubes , multusque frementum Cornipedum numerus 3 geminique Moliones arma 88o Induerant pariter , pueri ambo , corpora nondum Firmi , nec vario docti contendere Marte .

Est quaedam Alphei ripam super edita in alto Colle , Pyli extremis in finibus , urbs Thryoesia .

Hanc tristi primam optabant evertere bello . Necdum etiam campos transgressi moenibus altis Admorant aciem , caelo est delapsa Minerva ;Atque, Pyli mediam cursans nocturna per urbem , Armari jussit pubem , cunctique ruebant, Sponte sua cupidi, saevae in certamina pugnae, Spo

314쪽

LIBER UNDECIMUS. α6s

Me tamen armari Neleus haud sivit, equosque Abscondit; nec enim varii satis esse peritum Martis adhuc, aevi pubentem fore, putabat. Non minus at currus inter spectabilis ibam Ipse pedes; ducebat enim sic Pallas in arma . Est sumen, dicunt Minyeum nomine, quod se Arenen juxta aequoreas devolvit in undas . Ηeic equites Pylii, pubes delecta , rubentem Mansimus Auroram , peditumque affluxit eodem Post nos densa manus . tum, bello instructa juventus, soo

Cuncti una, Alphei , medio jam Sole , fluenta Venimus . utque Iovi primum de more litatum est ,

Alpheo taurum , taurum mactamus opimum

Neptuno, indomitamque bovem, sua sacra Minervae , Instruimusque dapes turmatim 3 strataque , ia armis Quisque suis, dedimus jucundo membra sopori Propter aquam . Haud longe Thryoessae ad moenia Epei

Constiterant, urbemque armis vastare parabant. Ante sed inferrent quam se urbi , triste coortum est Martis opus duri miseris . nam, luce rigavit s IoΤerram ubi Sol Clara exoriens, nos, rite precati Caelicolum regem , bellatricemque Minervam , Congredimur. primo tunc pugnae primus in orsu Fortem ego, Cornipedes capiens currumque , peremi

Mulion , egregium bello sibi legerat ipse .

Quem generum Augeas; thalamo cui junxerat ultro, Natarum primam sermaque aevoque , Agameden Doctam cuncta, esseri late quae pharmaCa tellus. Hunc fixi contra venientem cuspide primus Aerata . jacuit, vasto ingens corpore, in atro 9 a Pulvere: . laetus ego vacuos celeri pede currus

Insilui, primisque antistans praelia obibam

315쪽

Ordinibus . trepida capti sormidine Epei Diffugere , solo postquam videre jacentem , Qui, bello ante alios longe sortissimus omnes,

Dux turmas equitum bellantes primus agebat .

Ast ego nigranti similis per bella procellae

Usque ruens, cepi Currus sulvo aere nitentes

Quinquaginta , mea consessi S corpus ab hasta Quoque duo e curru terram petiere minaciore viri . quin morte Molionas Actore cretos Strassem etiam, pueros deus ipse tridentifer ambos Ni subito involvens nebula rapuisset opaca . Tune laudem Pyliis divum rex ac decus ingens Annuit. hostem etenim susum per plana secuti Arva sumus , caedi instantes , atque arma legentes

Buprasium donec celeres ad pingue jugales Egimus , Oleniamque ad rupem, & Αlesion , illuc, Est ubi sic vocitant ) Collis; nos unde Minerva

Ire domum reduces jussit , postremus ubi hasta Vir mihi consessus cecidit. tum laeta juventus Vertit equos digressa Pylum; gratusque canebat Quisque Jovem e divis , mortali e gente virorum Nestora . Talis eram bellantum in pube : suorum Immemor at soli sibi tantum est sortis Achilles. Sed tamen ipse etiam flebit, reor , omnis Achivum Dardanio suerit pubes cum perdita serro . O bone , nunc patris subeant tibi verba Menoeti, Quaeque dedit praecepta senex , mittebat Atridae Auxilio cum te patriis e finibus ti ipse Auribus his quae cuncta , S mecum audivit Ulysies. Quippe ambo Pelei pulchras advenimus aedes , Cogimus Argolicas dum pubem ad bella per urbes Illic tum nobis herosque Menoetius , ct tu,

316쪽

Parque deum pueris puer est inventus Achilles. Quippe Iovi media Peleus adolebat in aula

Pingue semur tauri ingentis , pateramque tenebat Auratam vinum landens ardentia supra . . Exta : dapes at vos memini Curare . morati Nos paullum ante fores stetimus: miratus Achilles .. offoExsiluitque, manuque apprenses duxit in alta Limina, ct ingrens blandus considere jussit, Apposuitque epulas large bonus hospes amicis Hospitibus . iuncti dapibus, dulcique Lyaeo

Ut sumus, orsus ego sermonem, hortabar utrumque Nos ad bella sequi. vobis at Martis amore Ocyus arserunt miro juvenilia corda. Tum cupidis ambo mandata dedere parentes .

Ac senior primum Peleus praecepit Achilli,

Semper ut in Grajum numero foret optimus omni . - s7

Actorides at plura Menoetius haec tibi dixit Nate, patrum claro est te sanguine major Achilles, Viribus & validis; tu natu major at illo es . Ergo comes quod opus juveni praescribe , monere Nec parce t ille tibi parebit vera monenti. Haec mandata dedit senior, quae jam tibi mente oblita fluxere . sed , o bone , dicito Achilli Haec eadem vel nunC. sorsan meliora sequetur ;Atque, deus tua dicta aliquis si sorte secundet,

Immanem vinces animum , durumque rigorem octo Inflectes monitis r socio vis magna monenti est.

Quod si sorte aliquod devitat conscius omen, Ab Iove si retulit quidquam dea mater acerbi 3Te saltem , ipse manens, mittat , tecumque suorum λAgmina Μyrmidonum , tam nigro in turbine belli Siquam sorte queas Danais affundere lucem. v. 797. L l a Αr-

317쪽

Arma tibi sua det tantisper serre 3 reversum Trojugenae si sorte putent in praelia Achillem , Decepti armorum secte 3 pugnaque timentes Abstineant paullum , pubes dum Martia Grajum Pressa malo, revocetque animos, longique laboris Vel parvam capisti requiem. vel parva laborum Dulcis enim requies hellanti . prona levisque Res fuerit vobis, integro robore , Troas Pellere desessos , ratibusque avertere ad urbem . Sic ait , incenditque viro praecordia dictis .

Ergo alacer praeter naves tentoria cursu

Fertur ad Aeacidae celeri . sed, venit Ulyssis Ut propter puppes 3 ubi Grajis jusque, sorumque , Atque deum puro constructa altaria saxo 3 Illic Eurypylus, proles Euaemonis alti

Clara, improviso miranti occurrit , acuto

Ille semur fixus telo , ct vestigia claudus Τarda trahens , largusque humeris & vertice sudor Manabat; saevuque niger de vulnere sanguis Exsiliens ibat , sed mens immota manebat, Nec dejecta malo ta Quem cernens flevit, & alto Verba Menoetiades gemitu haec de pectore fudit: O miseri Danaum regesque ducesque i suturi Estis ut heic . longe a patria carisque propinquis, Esca seris canibus Trojano in litorei at, heros Eurypyle , immanem , dic, sistent Hectora Graji Illius an saeva domiti sternentur ab hasta Eurypylus Contra: Nullum, Patrocle relictum est Perfugium Grajis 3 dura qui morte peribunt

Navibus in mediis . nam , quorum plurima Virtus , Visque , jacent cuncti ad naves, pars cuspide caeca Eminus , aerata pars vero Cominus hasta

318쪽

LIBER UNDECIMUS. εσο '

Α Teucris consessa . quibus magis & magis usque Membra vigent , animosque ciet Mavortius ardor . Ioao Verum age, & hanc animam serva . tentoria ad alta Duc aegrum; semorique haerentem excide sagittam , Ac tepidos adhibe latices , nigrumque cruorem iElue i sparge super dehinc lenia pharmaca , sistat Queis dolor, ipse tuus tibi quae monstravit Achilles, Ut perhibent docuit quem Chiron , optimus ille

Inter Centauros, & servantissimus aequi .

Qui duo sunt medici , Podalirius , atque Machaon ,

Saucius horum alter jacet ipse , optatque medentem , Ut reor, eximium, duro sub Marte laborem Iolo Alter in Iliaco seri miscens praelia campo. Talibus oranti Patroclus talia reddit :Aequa rogas : anceps at distrahor . en quid agemus, Eurypyle armipotens quae mandat Nestor, Achivum Custos , dicta sero Pelidae . nec tamen, etsi Festinem , deero tibi tali in tempore , amice . Dixit, & amplexus regem in tentoria duxit . Cui famulus viso taurorum mollia terga Substravit: supra porrecto excidit acutum

Patroclus cultro telum , tepidaque cruorem I OψOLavit aqua, & manibus radicem trivit amaram,

Inspersitque di omnes olli quae inspersa dolores Sedavit; sicco stetit ater vulnere sanguis .

319쪽

HOΜERI ILIADOS

LIBER DUODECIMI S.

Sin D n um in castris proles invicta Menoeti

Eurypylo vulnus curabat. Troia pubes, Atque Argiva gravi interea certamine durum Martem exercebant conserti ue fossaque, & altus Nequidquam obstabat murus, quem Graja tuendis Navibus ingentem fuerat molita juventus 3 Centum nec tauros mactaverat auspicibus dis , Inclusas intus naves, gazamque coactam Undique ut ille diu servaret . numine structa

Moles magna deum non aequo, tempore parvo Io

Mansit, dum vixitque Hector , vitavit & arma Iratus Danais Pelides, ct stetit alta Urbs Priami , nondum Grajorum subruta serro . At, postquam Troum quisquis praestabat in armis Absumptus leto est, Grajum S pars triste subivit Fatum , pars tota sospes de gente relicta est ,

Ae decimo urbs tandem Priameia Concidit anno, Et Danai patrios petierunt classe Penates ;Consilium Cepere una rector maris alti Neptunus, Phoebusque, omnem de sedibus imis sto Eruere extemplo murum , rapidamque frementum Subjectam in molem subito vim mittere aquarum , In mare silvosa quotquot volvuntur ab Ida ;Rhesumque , Heptaporumque , Caresumque , Rhodiumque , Aesepumque , ct Granicum , diumque Scamandrum , Et clarum Simoenta 3 ubi scuta ingentia , multae

320쪽

LIBER DU O DEC IMUS.

Et galeae, atque virum jacuit sub gurgite pubes Inclyta semideum . spumantia Phoebus Apollo

Horum cuncta simul convertitque ora , novenos Perque dies muro Iaxis immisit habenis . Interea caelo mittebat Iupiter imbrem Perpetuum, eluvie magna demersa periret Ocyus ut moles 3 sublatumque ipse tridentem Neptunus dextra gestans ducebat aquosum

Agmen , cuncta solo ct vellens disjecit in undas Fundamenta , labor quae Grajum jecerat ingens, Stipitibusque altis, Laeoque exstructa molari , Omnia & aequavit late ad rapidum Hellespontum . Inde , ubi disjecti nusquam vestigia muri

Restabant, multa litus complevit arena , Dimisitque amnes , rursum se ut conderet alveo Quisque suo, puras ubi fuerat volvere lymphas. Sic murum Neptunus erat Phoebusque daturus Exitio, tum circa ingens Clamorque virorum Pugnaque servebat 3 Celsa & tabulata sonabant , Aeriae & densa telorum grandine turres .

Ad naves Danai pressique , Jovisque flagello

Edomiti , saevi metuebant Hectoris iras , Horrendam & faciem . nigrae par ille procellae

Ut prius exercet Martem , ct ruit acer in hostem . Qualis aper, leo vel torvus , juvenumque Canumque Venantum in turbam dat sese robore multo Esserus: hi densantque agmen , contraque resistunt Crebra manu valida torquentes tela t movetur Ille nihil, nec corde pavet, nec tuta capessit Digrediens, mortem nec vitat 3 seque cruentus Versatque, immittitque viris . quacumque iurens se Intulit, ingentem pubes dat versa tumultum . /

SEARCH

MENU NAVIGATION