Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Laudem aliquis reserat, laudem vel praebeat ipse Ut nobis . Haec Sarpedon sic satus at acer Sollaud renuit caro Glaucus parere sodali. Ergo ibant Lycium ducentes agmen uterque . Hos ubi prospexit venientes clara Menestheus Progenies Pelei, perculsus corda periclo Horruit . ad turrim nanque illius aere coruscans Ibat densa phalanx, clademque infesta serebat. Nec mora, circum oculis perlustrans omnia, siquem Forte ducum videat, dirum qui, robore praestans,

Exitium posset sociis defendere ; vidit Stare simul geminos Ajaces , pectora bello 3so

Haud expleta unquam, ac Teucrum tentoria celsa Linquentem , haud longe. verum exaudire vocati Haud poterant i aures tantus percellit ab omni

Parte fragor , caelumque senus serit, icta remittunt Quem scuta, & galeae , praeduro & robore postes. Nanque omnes sese ad portas admoverat hostis ,

Atque surens omnes omni tendebat opum vi Rumpere . praeconem jubet Ocyus ergo Thooten Ire citis trepidus mandat cui talia verbis i

I celer , Ajacesque voca mihi, die Thoota , 4oo Ambos , id satius multo atque optatius 3 ingens Instat enim heic Grajis clades, dirumque propinquat Exitium: Lyciis pubes cum regibus huc se , Nam fert, illa ferox animi , spectataque bellai Sin illie etiam labor ipsis , pugnaque servet, , At veniat saltem sortis Telamonius Ajax, Atque bonus volucri Teucer pugnare sagitta . Sic ait i ille citus confestim jussa capessit 3

Atque viam celerans it murum praeter Achaeum 3

Et prope stans geminos Αjaces, talia fatur: Io

332쪽

LIBER DUODECIMUS. 28

Belligeri Α jaces , ductores pubis Achivae ,

Magnanimi proles Pelei vos dia, Menesteus, Ire citos jubet ad sese, partemque laboris Ferre aliquam secum, quod multo optatius, ambos , Ingens instat enim clades, dirumque propinquat Exitium . Lyciis pubes cum regibus illuc Nam ruit , illa serox animi, spectataque bello :Sin istic etiam vobis labor, ortaque pugna est, At veniat saltem sortis Telamonius Aiax , Atque bonus volucri Teucer pugnare sagitta. 4 QSic ait i at dictis paret Telamonius Ajax ;Nec mora , Oiliden compellans , talia satur rAjax , heic stantes tuque , & sortis Lycomedes Hortari ad pugnam Danaos ne parcite r visam Ipse illuc, belloque occurram I rursus eodem

Huc reserar , postquam socios praesente levam Auxilio . haec effatus, abit Telamonius heros. It comes huic Teucer germanus , cretus eodem Ille patre . hos sequitur Pandion, atque pharetram Fert Teucri flexosque manu, bonus armiger, arcus. 63OIamque adeo fortis turrim advenere Menesthei, Septa inter muri gradientes tuta, labore Ingenti pressum nacti . nam , turbinis atri

More, duces Lycii jam propugnacula in alta Scandebant nisu rapido i pugna aspera gliscit Iam propior 3 magnusque virum serit aethera clamor . Primus ibi ante omnes Ajax dejecit Epiclem Magnanimum, dii socium Sarpedonis, ingens Ille manu jaciens saxum , quod sorte jacebat Murum intra juxta pinnas 3 quod tollere nemo 44o Ambabus posset manibus vir, firma juventa Membra vigens valida, quali nunc corpore gignit

333쪽

Terra virost alto correptum ex aggere misit

Ajax , ct conis insignem quatuor ictu Infregit galeam , capitisque latentia subter Os a, gravit summa exanimis de turre per auras Decidit , ut celia qui se de puppe natator Corpore subjectas inverso mittit in undas Ima petens. Glaucum Hippolochi, dum sortis in altum Evadit murum, Teucer stridente sagitta Fixit , qua extremum vidit nudasse lacertum. Ille dolens , pugnae nec jam aptus , ab aggere surtim Descendit retro cedens, ne vulnus Achivum Forte videns aliquis verbis se jactet amaris. Sarpedon Glauci digressu moestus, abire Ut sensit, pugnae tamen instat servidus acri . Nec mora , Thestoriden Alcmaona cuspide acuta

Transadigit , serrumque trahens eduxit : at hastam Ille sequens , prono collapsus Corpore duram Planxit humum , circumque aera insonuere jacentem. Tunc ingens pinnam arripuit, validisque trahebat Ad sese manibus Sarpedoni tota secuta est Illa manus, magnoque ruens avulsa fragore , Amplum liquit iter , qua multi irrumpere possent. Protinus huic magnusque Αjax , Teucerque surentes Adversi occurrunt. Teucer strindente sagitta

Ingentis clypei lorum serit Ocyor ipsum Ad pectus i gnato sed fatum Iupiter altus Arcuit, ad puppes Danaum ne morte periret et Ast Ajax clypeum assiliens percussit; & hasta

Defixa est aere in medio, dirumque frementem Repulit. immani retro conterritus ictu Cessit enim paullum; muro nec sugit ab alto Ille tamen , laudis speratae incensus amore

334쪽

LIBER DUODECIMUS.

Versus S ad Lyciam clamavit talia pubem :Quae mora nunc, Lycii quid statist promite vires, Atque animos . durum , quantumvis robore praestem , Est soli & murum rupisse , & longius altas Sternere iter Danaum ad puppes . incurrito series, Ite simul mecum . turba unum viribus anteit ι 68o Talia Sarpedon t hi, regis jussa verentes, InCubuere omnes operi, densique seruntur . Stant Graji contra obnixi, firmantque phalanges Murum intra 3 genti durus labor ortus utrique est . Nam neque vi Lycii series irrumpere murum , Atque viam ad Grajas tandem sibi pandere puppes 3 Martia nec Danaum pubes avertere muro , Ut semel institerunt, Lycios, ac pellere quibat. Ceu commune duo aggressi partirier arvum Agricolae , inter se certant de sinibus 3 ambo 4so Mensuram ct manibus gestantes, multa vicissim Jurgantur, parvi cui cedat limes agellii Sic illi ad pinnas magno certamine pugnant Hinc , atque hinc , Caeduntque boum praetenta virorum Tergora pectoribus, clypeos, parmasque moveri Alarum in speciem celeres, multique cadebant Saevis fixi hastis , ct si quis verterat hosti Pulsus terga, locum & servans consessa per ipsum Maxima pars clypeum . turres pinnaeque madebant Purpureo sparsae Danaum , Troumque cruore . SQ o Usque urgent Lycii 3 manet usque Argiva juventus . Foemina ceu , tolerare colo tenuique Minerva Vitam sueta, duas aequato examine lances Attollit , pondusque & lanam pensitat aequans, Iusta, suisque parans mercedem sedula gnatis Exiguam: sic pugna anceps pendebat utrinque

335쪽

Ante, decus magno quam Iupiter annuit ipse Priamidae; muri primus qui claustra refregit Ille suos altum clamans hortarier infit: Ite alacres; murum, Troes, perrumpite, Grajis stro Puppibus & rapidam certatim immittite flammam.

Sic ait, incendens animos ad sortia . Iate Audivere omnes Clamorem , atque agmine denso Incurruntque acres, scanduntque ad culmina magno Celsa gradu, aeratas quatientes Cominus hastas .

Ipse autem ingenti dextra celer extulit alte Saxum ingens , imaque tumens in parte , superne Ac sese in conum tenuans , quod serie jacebat Haud longe a porta . non illud , sertia quamvis, Bina virum, quae nunc producit corpora tellus, Sao Sublatum possent stridenti imponere plaustro 3 Solus at ille manu raptum torquebat : Olympi Nam leve tollenti regnator secerat ipse. Ac veluti caeso Cum pastor ab ariete vellus Dereptum portatque manu, nec pondere ab ullo Urgetur : valvas contra sic ille serebat

Sublatum duras lapidem 3 quas, robore firmo Compactas , biseres , munibant objice vectes Transverso gemini, clavis jungebat Q una . Ipsum inde ad limen veniens, stetit arduus 3 olli s3o Et ne plaga seret sorte irrita , cruraque late

Di duxit , toto & connixus corpore, valvas Percussit medias. cardo est infractus uterque ,

Turbine & immani missus lapis, incidit intro .

Argutum Valvae crepuerunt, vectis & ictum Haud tenuit geminus , sectoque e robore postes Dissiluere t atrae nocti par, turbidus Hector Irruit. horrendum fulgebant aerea circum

336쪽

LIBER DUODECIMUS.

Arma , duas manibus quassabat servidus hastas. Nec quisquam auderet, portae cum se intulit altae, Obvius ire , deos praeter , nec sistere posset. Acres igne micant oculi: tum , versus ad agmen Iliacum , clamans hortatur scandere murum. Nec mora festinant jussi. pars ardua septa Transgreditur, portae pars magna infusa patenti Irrumpit. Danai trepida formidine curvas Diffugiunt versi ad naves, & litora cursu Prima petunt: magno miscentur castra tumultu.

337쪽

LIBER TERTIUS DECIMI S.IVpix x Argivis ut puppibus Hectora, Troum

Et pubem admovit, durum hos perferre laborem Aerumnamque illic sivit; longe ipse nitentes

Inde oculos vertit Thracum ad Mavortia regna ,

Et Mysos, bello durum genus, Hippomolgos

Et tenui laetos victu , servantior aequi Nulla quibus gens est . Horum defixerat oris Lumina 3 nec Trojae campos, Phrygiumque tueri Litus erat jam cura : deum de gente putabat Nec quenquam auxilio venturum in praelia Grajis , a o Aut Teucris. Fratrem versum illuc ocyus alti Sensit Neptunus maris arbiter; ut procul acrem Spectabat pugnam , ct certamina dura virorum Ille Sami tacitus residens in vertice summo Threiciae 3 unde omnis late simul Ida videri, Trojanaeque arces poterant, & classis Achaea. Illic nempe, mari digressus , rupe sedebat In celsa , Danaos miserans , quos Marte videbat Sub Phrygio domitos; fratrique iratus acerba Mente Iovi. aerii praerupto a vertice montis 2 OErgo ruit gressum celerans. juga subter euntis Neptuni pedibus late montana tremebant, Et nemora, ct silvae. ter gressum extendit 3 ad Aegas Pervenit gressu quartoue maris alta sub imo Tecta ubi sunt regi, laetum fulsentia puro Marmore , clara auro , nullis labentia sectis,

P. 2 2. Huc

338쪽

Huc postquam venit genitor, mora nulla, volucres Sub juga cogit equos, aurato Crine Comantes,

Aeripedes , sulvoque artus ipse induit auro . Deinde manu auratum cepit de more flagellum, 3 o Et currum inscendit, summas ct laxa per undas Lora dedit. subter , circumque immania cete Exsultant, latebris egressa humentibus, alti Et regem agnoscunt pelagi r maris unda quieti Huc , atque huc, leni decedens murmure, pandit

Laeta viam; subtus nec tingitur aereus axis. iSic invectus equis ad naves ibat Achaeas. Est specus ampla mari in medio, qua clauditur alta Hinc Tenedo, hinc celsis praeruptae cautibus Imbri Heic Neptunus equos tenuit, curruque solutis 4o Ambrosium apposuit gramen ; dehinc aurea vincla, Ullo quae solvi pacto, frangive nequirent, Aptavit pedibus; reducem post saeva manerent Praelia uti regem 3 pedes inde prosectus Achaeas Qui venit celer ad naves, Argivaque Castra . Heie Teucri, flammae similes , atraeque procellae , Hectora post magnum , densique , & Marte furentes Indomito, clamantque , ruuntque 3 ct classe potiri

Argiva sperant , Grajosque in litore , ad ipsas

Compulsos puppes, certae demittere morti. ' soΑt, qui magnum ambit, quassatque tridentifer orbem, Neptunus , ponto egressus clamore ciebat , Grajugenas . habitumque, S membra ingentia, vocemque. Invictam similis Calchanti : coepit & ambos Hortari Ajaces, verbisque incendere, sortes Sponte sua , ct duro cupidos contendere Marte tMagnanimi Ajaces, pugnae memor acris uterque , Immemor atque fugae , vos nunc servabitis uni Homer. v. 47. O o Rem

339쪽

Rem Danaum. Teucr03 , alibi denso agmine Celsum Transgretas muxum , h3ud metuo , quos sistet Achivunt coMartia , credo equidem , pubes . hela sunera . magnam Heic metuo cladem , tammae par esseros Hector Ducit ubi, fretus Iove, jactat quem stibi patrem . Atque utinam hanc aliquis praesenti numine mentem Nunc deus injiciat vobiβ. pugnare nec ipsos , Nec pavidum ut pigeat firmstre ad praelia vulgus. Ille pedem , mgmvi. xumidusque furensque , reserret, Ipse virum vel si rex incitet altus Olympi . Haec satus, sceptro ingenti Neptunus utrumque Contigit , ac validum incussit per membra Vigorem , eto Vimque levem subtus pedibus, manibusque superne . Ipse autem; ut liquidum celeri secat aera lapsu Accipiter, saxo cum se demisit ab alto ,

Ille sequens ima conspectam in valle volucrem tSic celer hos, nisu fugiens pernice , reliquit. Primus Oilides cedentem agnovit, & ora In socium obvertit mirans 3 dehinc talia fatur

Ajax , nempe aliqui. divum , alti cultor Olympi, Calchanti similis , jussit pugnare, tueri 'Et naves; nec erat Calchas , quem vidimus , augur . 8o Crura, pedumque tuens vestigia nanque notavi;

Agnovique deum : pronum est agnoscere divos. Praeterea pugnae miro mihi pectus amore Ardet, membra ciet subitus vigor. 9 mihi subtus Non cessant gestire pedes, palmaeque superne . Haec ille ; haee alacer contra Τelamonius Ajax rEt mihi saevae hastam circa gestire videntur Usque manus, pectusque viget, pedibusque repente Subsulto ambobus, mensque intus stagrat amore Martis inexpletum , cupioque invadere pugnam so

340쪽

Hectora Priamiden contra vel solus. uterque Τalia jactabant, afflati nuntine , magnis Ardentes animis , laetique cupidine pugnae. Interea extremos in bella ciebat Achivos Neptunus , paullum ad naves qui corda levabant

Aegra brevi requie , stacti defessa labore

Membra gravi , dejecti animos moerore , tuentur Dum Teucros murum transgresses agmine magno Ingentem . Hos moesti spectabant , oraque oborto - Ηumebant fletu miseris ; nec posse putabant Exitium extremum , tristesque evadere Parcas . Cum subito praesens Neptunus in arma phalanges Incendit, Teucrumque, ct Leiton impulit hortans , Peneleumque heroa , Thoantaque, Deipyrumque , Antilochumque , ct Merionen , Mavortia Corda . Hos prope stans coepitque hortari , ac talia fatur rNon pudet , o juvenes primaevi , robora pubis Argivae t vestra stetus virtute putavi , Nostras posse mala servari a peste Carinas.

Vos quoque si duri est pertaesum denique belli , Si vires languent ad praelia, Marte supremum Iliaco domitos lux haec spectabit Achivos. Pro superi i hoc potui sperare; hoc ipse videre

Monstrum oculis Grajas Trojanam accedere pubem Ad naves 3 cervis quae visa fugacibus ante

Est similis, quos per silvas saltusque luporum

Aere genus , pardique , ac thoes perdere nunquam Cessant, discrepuntque avido male dente , vagosque Imbellesque animi, nec saeva ad praelia natos. Sic Grajum quondam Troes roburque , manusque Vitabant , non unquam ausi consistere contra

Vel paullum . patriis nunc longe a moenibus ipsas

SEARCH

MENU NAVIGATION