장음표시 사용
271쪽
Ingentem egressi fossam, qua parte vacabat Caede locus , spatiique horrenda in strage relictum Est paullum congesta virum prope corpora 3 saevus Unde Hector, Danaum clades , ad moenia gressum Rettulit, obscura noctis deprensus ab umbra 3
Consedere omnes' atque orsi dicere summa De re . quos inter Nelides talia fatur io socii , nec erit cui sit fiducia Goas
Hinc ad magnanimos furtivo accedere gressu pSi quem sorte virum , castrorum in parte repertum Extrema, capiat 3 vel si quem proximus aure Rumorem excipiati quid rerum scilicet inter Sese consultent; placeatne heic usqEe manere Urbem extra, Grajum non longe a navibus , urbem An magis in patriam parta jam laude reverti . Haec sors audiret catus omnia , sospes & inde
Huc rediens , omnes ingenti laude clueret Per populos , caeli quotquot convexa tuentur . Nec vero eximio Grajorum in gente carebit Munere . nam reduci, qui praesunt navibus, omnes
Pro se quisque dabunt pinguem atri velleris agnum
Lanigera cum matre , viro quibus utilis aeque Non ulla est rerum , in censu quas possidet omni .
Omnibus ille choris aderit, spectabilis omni Illi epulo in regum semper conviva sedebit. Sic ait: at vultu dejecto quisque silebat. Magnanimus tandem Diomedes talibus infit iEn mihi , Nestor, avet nullo tremefacta periclo Mens ire , utque jubes , hostemque inimicaque castra
Haec petere: at, veniat si quis comes, acrior ibo, Et multo ad rerum casus audentior omnes. Nam, duo cum pariter concordi mente seruntur,
272쪽
Alterius mentem quod praeterit, id videt alter , Atque monet. soli, quamvis rem viderit ipsam , Τardior est animus, ratioque infirma levisque. Haec ubi ait; multi cum magnanimo Diomede Ire volunt. ambo Ajaces, sortissima bello Pectora , Meriones, Thrasymedes, inclytus hasta Atrides Menelaus , & aspera laetus Ulysses Ferre , cupit Troum castris irrepere surtim, aso Ille animi fidens audaxque ad sortia semper Quos inter tali est Agamemnon voce locutus: Care mihi ante alios , Tydide , quem tibi cunque Vis comitem ., hos inter melior quicunque videtur ,
Delige . nanque alacres animis, tectimque paratos Ire , vides multos . laeva ne mente verere
Tu quenquam 3 socium tibi nec male autus . adopta , interior quicunque suat, meliore relicto , Dans aliquid generi; quamvis S sanguine longe , Clarior, & regno sit longe major avito. 3cio Sic ait, ille timens Menelao, arcere pericium Et caro cupiens statri frater. Diomedes Inclytus haec alacri tum rursus voce profatur tQuandoquidem jubeor socium legere ipse , mihique
Unum optare inter multos, an pectore possum Immemor oblito divinum spernere Ulyssem 3 Eximio qui me semper complexus amore est ;Magnanimo cui vis invicta in pectore 3 nullus Quem frangit terretve labor ; Tritonia Pallas Quem juvat ac mediis praesens tutatur in armis . aici Ille mihi si veniat sidus comes , igne reverti Ex ipso incolumes, credo, possimus uterque , Tantum consilio praestat, vafrisque repertis . Arridens paucis contra respondit Ulysses:
273쪽
Ne lauda nimium , neu culpa 3 nanque scientes Ista inter Grajos Ioqueris. jam tempus abire di Nox ruit , adventat propior lux, sidera caelo Prona cadunt , geminae ternis de partibus actae Iam sunt, vix tantum superest pars tertia noctis. Haec sati, saevis festinant cingier armis . Ancipitem Τydidae ensem sortis Thrasymedes Donat: nanque heros Clypeumque, ensemque carinas Liquerat ad curvas. capiti dehinc impiger idem Imposuit galeam, cono cristaque carentem, Τaurinam , prisco quae nomine dicta Catae X, Gestamen juvenum primaevo in fore vigentum. Meriones arcum pharetramque ensemque Coruscum Dat Laertiadae 3 dura S de pelle rigentem Imposuit capiti galeam 3 quam multa coercent Lora intus, candent extra, valloque frequenti Setigeri dentes apri horrent , Ianaque textu Daedaleo mediam , nutet ne in vertice , compIet. Hanc olim Autolycus cum victor Amyntoris aedes Hormenidae essregit, captam abstulit ex Eleone ,
Scandeam & veniens munus dedit Amphidamanti ε Aniphidamas tum deinde Molo, Cum jungeret heros Hospitium 3 Molus at gnato concessit habendam Merioni . caput egregii tum clausit Ulysset Corpus ut horrendis ambo inclusere sub armis, Continuo linquunt sectos, Trojanaque surtim Castra petunt. iter ingressis. Gitonia virgo Ardeolam dextra misit de parte . volabat Illa viam juxta; sed caeca in nocte videri Ipsa quidem haud potuit, clangor. tantum attigit aures Sensit avem , laetusque deam compellat Ulysses :Audi haec, aegiseni proles Iovis, aequa labore
274쪽
Quae mihi, diva, faves, atque adstas semper in omni ε, Quam lateo nunquam gradiens quacunque , Minerva, Nunc mihi ades, nunc me, si quando, mitis amore Prosequere . ad naves da salvum in castra reverti ; aso Ua magnum patrare aliquid , quod Troica factum Mireturque omni doleatque in tempore pubes. Ilas Laertiades 3 dehinc has de pectore voces
Suspiciens caelum sedit sortis Diomedes. Audi, nata Iovis Tritonia , me quoque 3 praesens Atque veni mihi fida comes , venisse parenti Diceris ut Tydeo quondam, Thebana petebat Moenia cum linquens Asbpi clara fluenta , Solus ab armigeris orator missus Achivis. Ille quidem Cadmi ad gentem tunc mollia comis 36o Verba tulit, sed dura abiens horrendaque gessit, G fretus , dea magna , Jovis genus . ipsa serebas
Adstans nanque viro auxilium . sic me quoque serva ,
Diva , tuum, facilisque volensque adsiste vocanti Ipse tibi lata spectandum fronte juvencum,
Indomitum, intactaque serum Cervice, revertens Constituam ante aras, assundam & Cornibus aurum . Has ambo sudere preces : Dea magna precantes Audiit, ac votis laeta annuit . Ergo leonum
Assimiles ivere alta sub nocte per arma. 37o
Per caedem, exanimesque viros, atrumque cruorem .
Parte alia, Troas placidae indulgere quieti
Non sinit, & proceres in coetum convocat Hector 3 Atque, virum in medio consistens, talia satur . En, quis erit magnum hoc facinus qui spondeat ingens ob pretium 3 merces factum satis ampla sequetur . Nanque viro currumque, alta & cervice jugales Polliceor geminos, qui sorma, dc robore cunctis Homer. v. 3o6. F f Ad
275쪽
α26 HOMERI I L I A D. Ad Grajas praestent, cursu & pernice carinas , Audebit quicunque decus quo scilicet ausu 38o Eximium ipse sibi quaeret furtivus Achaeas
Ire gradu tacito ad naves 3 ac discere , puppes An pergant servare citas velut ante , labore An fracti, S. nostro domiti sint Marte, sugamque Turpem agitent patrias ad sedes 3 sessa juventus Nec velit excubias ultra tolerare sub armis. Talia Priamides , olli obstupuere silentes. Forte Dolon aderat Eumedis filius illie Eumedis sacri praeconis , dives & auri, Aeris S omnigeni , foedo turpissimus ore , 3so At pedibus celer ante alios; patri editus heres Quinque inter solus nullo cum fratre sorores. Is tum adeo procerum in medio sic Hectora dium Compellat , tumidusque effatur voce superba: En, mea me virtus Ciet, Hector, pergere puppes Ad Danaum , ct propius speculari, ac discere cuncta .
Quare age, rite manu sceptrumque attolle, daturum Et sponde Currus vario circum uere micantes ,
Et quos acer equos Curru subjungit Achilles. Nec tibi ego vanus fuero speculator , inani 4oo Trojanos ludam nec spe . nam castra subire Certum est , ac medios furtim subrepere in hostes; Tandem Agamemnoniam liceat dum accedere puppim, Atque audire duces Danaum sub nocte silenti
Versantes, fugiantne domum, an magis arma Capessant. Sic ait: ille manu sceptrum tenet, atque ita satur:
Audiat altitonans haec Iupiter, optima Iuno Conjuge quo gaudet: Troum non ullus in istis, Te dempto , hijugis unquam spectabilis ibit. Solus in Aeacidae pulchro spectabere curru. 4 o
276쪽
Talia perjurans , fatuum tamen impulit . ergo Protinus incurvos humeris accommodat arcus 3 Inde lupi tegmen circumdedit artubus album ,
Mustelaeque habilem fulva de pelle superne Aptavit capiti galeam 3 dextraque serebat Exiguum ferro prefixum hastile coruseo. Sic graditur, Troas linquens, ad litora puppes
Et Danaum, nunquam rediturus, visa reserret Atque audita suis ut verax Civibus auctor. Iamque, virum turbam, turbamque egressus equorum, Asto
Mente viam cupida celerans carpebat, Ulysses Cum subito sensit venientem 3 nec mora , gressum Continuit, caro & Diomedi talia saturi Ille vir e castris venit, o Diomede : Carinas An serat ad nostras sese ut speculator, an armis Grajum aliquem ut nudet consula in strage jacentum , Incertum . tu parce manu tantisper in umbra Dum noctis gradiens campo sese inserat, ac nos Praetereat paullum : subito Capiemus uterque Deinde virum a tergo. quod si praeverterit ambos 43o Ille pedum melior motu, terrere fugacem Sis memor, &, Campo aversum castrisque suorum, Ad naves compelle hasta magis & magis instans Usque , levi effugiat ne sorte ad moenia cursu . Haec sati excessere viae de tramite noto , Et terrae acclinant sese post corpora leto Strata virum . imprudens celeri pede praeterit ille. Iamque adeo tantum processerat, ante juvencos Mularum sulcus quantum se tendit , aratra Longius in pingui ducunt quae curva novali . 44o Tum sese a tergo attollit bellator uterque ,
Atque virum rapido cursu petit. audiit ille P. 3sq. F f a Ut
277쪽
Ut strepitum, stetit, ac retro vestigia torsit. Quippe venire aliquem Teucrorum sperat, euntem Qui revocet, mandata serens, quae miserit Hector . Inde , ubi jactum intra teli venere, propinquos Territus agnovitque hostes , celerique movebat Genua fuga , si qua eripiat se sorte periclo. Illi tergo instant, cupidique apprendere certant. Ut gemini cum densa canes per lustra sequuntur 4so Hinnuleum, aut leporem saltu in frondente, nec usquam
Absistunt; trepidus raptim fugit ille , gemitque: Sic Laertiades cum belligero Diomede
Seclusum a sociis acres hunc usque sequuntur. Iamque adeo ad litus fugiens prope venerat agmen Custodum di ipsa novum Pallas Tritonia robur
Cum subito injecit Diomedi; ne quis Achivum
Forte viri sese jactaret vulnere primus , Ipse foret post hunc, non aequa laude, secundus. Ergo, hastam ingentem quassans, ita turbidus instr 46o Vel tu siste gradum , vel te nunc, improbe , telo Assequar hoc 3 nec fata diu vitabis , opinor, Hac domitus dextra . dixit, serrumque volucre Contorsit , paullumque volens ablusit ab ipso Corpore: sed magno venit siridore per auras Hasta humerum supra dextrum, juxtaque nitenti Cuspide fixa solo est . conterritus ille repente Consti tit , intremuitque artus , dentesque paventi
Insonuere 3 timor pallentia concutit ora . Turbato heroes gemini assiluere , manusque, 47o Pectore anhelantes, manibus tenuere. rigavit
Ille genas lacrimis 3 pavitans dehinc talia fatur rHanc servate animam ue pretio me rite soluto Dehinc redimam . sulvumque aurum , serrumque labore
278쪽
Daedaleo factum servat mihi, pondus & aerisImmensum varii domus alta . hinc plurima, si me Audierit vivum ad naves , pater asseret ultro , Atque dabit, gnati pretium , sacilisque volensque Haec prior ille, refert sapiens cui talia Ulysses: Fide animo; leti mentem nec turbet imago. 48o Nunc age, dic verax hoc primum, S pande roganti: Quonam digressus castris, & solus in umbra Obscurae graderis noctis, dum sessa virorum Mulcet membra sepor stratumne in caede cadaver Grajorum ut nudes aliquod sulgentibus armis An litus classemque petis speculator Achaeam, Hectoris hortatu impulsus, vel sponte prosectus Ille refert subter fanti genua aegra tremebant Hector me noxa implicuit nil tale volentem . Ille , mihi Aeacidae bijugos, atque aere superbum 4s. Pollicitus currum , nigra me noctis in umbra Obscurae jussit furtivum accedere puppes Ad Grajum, S propius speculari, ac discere , celsas An pergant servare rates velut ante 3 labore An fracti, & nostro domiti sint Marte, fugamque Τurpem agitent patrias ad sedes; sessa juventus Nec velit excubias ultra tolerare sub armis . Subridens contra quem sic affatur Ulysses: Egregium optabas tibi certe munus, Achillis Magnanimi hijugos ; durum quos flectere cuivis soci Et tractare viro est mortali 3 quos agit unus Aeacides per bella , dea est qui matre creatus . Verum age, & haec verax mihi nunc ex ordine pande. Hector ubi est quanam liquisti parte morantem Huc veniens qua parte su i nunc Martia regis Arma jacent ubi equi sunt olli Z cetera pubes O7. Nunc
279쪽
Nunc vigilat, jacet an dulci devincta sopore pQuaenam agitant consulta viri placet esse sub armis Urbe procul , Grajum non longe a navibus , urbis An magis ad muros, parta jam laude, reverti Haec Laertiades. juvenis cui talia Contra . Ista tibi, quaecunque rogas, vera omnia dicam. Hector agit coetu in procerum 3 quos Consulit Ili Ad tumulum, a strepitu longe turbaque remotus Excubiae quando has, heros invicte , requiris )Custodum certae nullae usquam Castra tuentur . Nam, quacunque ignem circa sedere manipli Τrojugenum , quos Cura urget patriaeque domusque, Et vigilant, seque insomnes hortantur habere Excubias r at qui longe Venere vocati seto Auxilio, passim straverunt corpora somno , Ac Troas servare sinunt, quodcunque tuendum est . Conjugibus nec enim i metuunt gnatisque periclum ,
Qui longe Iliacis semoti a moenibus absunt . Tum Laertiades : Dic , inquit, scire laboro Hoc quoque ) Trojana mixti cum pube , seorsum
Anne cubant, tacita carpentes nocte soporem Ille refert i Dicam vera omnia , & ordine pandam . Ad mare qua vergit campus, tentoria Cares, Armati & curvo posuerunt Paeones arcu, s o
Et Leleges , ct Caucones , clarique Pelasgi. Ad Thymbram Lycii sedem , Mysique superbi
Sorte datam tenuere , Phrygesque, & Maeones . at quid Ista opus incassum scitari singula Troum Castra juvat penetrare nigrae si noctis in umbra, Non procul hinc, venere domo qui ad bella recentes, Extrema primi castrorum in parte seorsum Τhraces agunt, inque his ille editus Eioneo rex
280쪽
Rhesus . cujus equos formaque & mole superbos Admirans vidi . vincunt candore vel ipsas
Nanque nives 3 aequant rapidas at Cursibus auras. Argento clari currus auroque resulgent. Arma tulit veniens aurata, ingentia , visi IMira 3 viros quae non mortales scilicet , ipsos At deceat gestare, adeunt Cum praelia, divos. Nunc agite ad naves vel me compellite , duris Implicitum vinclis heic me vel linquite , vestro Solvendum in reditu; testis cum res erit ipsa Nimirum, cuncta haec sim vera an falsa locutus . Illum torva tuens Diomedes : Ne mihi, dixit, Effugium meditare, Dolon, quanquam optima rerum
Narrasti ) quando semel huc sors egit iniqua
Te in nostras, malecaute , manus . nam, sive redemptus,
Sive abeas nobis dimissus , rursus Achaeam Aut surtim ad classem venies speculator, aperto Aut Graios Contra pugnabis Martet meis at Si manibus domitus vitam cum sanguine flandes, Non erit ut posthac Argivos laedere possis Dixerat ille Dolon dextram admovere trementem Suppliciter mento coepit, blandaque morari s 6o Fata prece 3 alte heros serrum extulit, atque loquentis Cervicem saevus mediam serit, ac secat ambos
Nervorum plexus : jacuit lapsum caput ipsos Ante pedes . galeam hic de vertice detrahit e, album Ille lupi ex humeris tegmen, tentoque sonantem Nemo arcum , ct longum fulgenti cuspide telum . Quae dextra extollens alte omnia dius Ulysses, Munus praedatrix tibi Pallas , talia fatur: Gaude his, diva. deum primam, qui lucida caeli Tecta Colunt, te rite vocabimus usque . sed alta fro
