장음표시 사용
341쪽
Pugnant ad naves , vitio regisque superbi, Et male cessantum populorum scilicet, olli Qui certant animis discordibus , arma nec arcent Puppibus , atque sibi clademque & funera , lenti. Sed licet ex merito late regnans Agamemnon Culpetur , sortem quod laesiit iniquus Achillem; Non tamen idcirco cessare , ac parcere pugnae Nos decet: at sarcire malum, & quacunque mederi. I o Quippe etenim pronum est mentes sanare bonorum . Hoc certe vobis , qui sorti pectore cunctos Vincitis in Danais , nunc turpe , remittere pugnam. Haud equidem objurgem , siquis malus obvius hosti Ire neget: tales languenti corde sedere Irascor , doleoque . o molles, jam seret istaec Vestra quies aliquid gravius, penitusque supremo Rem Danaum dabit exitio . nunc este pudoris , Nunc probri memores . ingens nunc omnibus Ortum Certamen . pugnat nanque efferus Hector Achivas i o Ad naves, portasque & longa repagula fregit. Sic hortans pugnae mentem succendit amore: Ajaces circa multa se pube phalanges Densabant; quas . nec Mavors contemnere posset Adveniens, nec, saeva ciet quae praelia , Pallas . Stabant, flos juvenum, ac Troas, diumque manebant Hectora, septi armis , hastasque, 9 scuta visissim Arctarant . clypei clypeis , galeaeque. micantes Consertim haerebant galeis , densusque viro vir: In conis & pulchra comantes mutua sese ISO Tangebant, moto nutantes vertice, cristae , Horrebant hastae ingentes , validisque coruscam Quassatae manibus jactabant cuspide lucem .s s . , 3 2 Dira siremunt, rectaque parant invadere puMam . M
342쪽
Ante sed incurrunt densi magno agmine Troes 3 Quos praeit exsultans animis ingentibus Hector . Mole lapis veluti magna , magnoque suturus Exitio , celsa quem Iorrens rupe solutum , Impulit in praeceps montano a vertice , lapsa Horrendo volvit per prona S confraga sese , Exsultatque solo volucer 3 subterque fragorem Dant silvae r ille ruens immani turbine sertur; Planitiem donec nactus, defigitur arvo Improbus in molli, nec se rotat incitus ultra: Ad mare sic , puppesque Hector, tentoria & alta, Spe tumidus , minitans ct fata extrema , ruebat
Verum , ubi ad obstantes condensa pube phalanges Perventum , ille quidem voluit se immittere gressu Audaci applicitus 3 Graji sed cominus aere Ancipiti , longisque hastis , strictisque surentem
Ensibus adversi pepulerunt: ille retrosum Abstitit di, ac, Teucros inclamans , talia fatur :O Troes , Lyciique, & pubes Dardana , eodem State gradu . haud longum quibit me Graja morari Pubes , illa licet magno sese agmine contra Densarit sed pulsa mea jam cedet ab hasta , Ut reor 3 ipse suo si me regnator Olympi Impulit altitonans haec laetum ad praelia jussu . Sic juvenum clamans incendit corda surore. Quos inter princeps, fretus virtute , serebat Deiphobus se Priamides, ibatque rotundo , Ingrediens leviter, clypeo protectus t at hastam
Meriones contra intorsit, taurinaque certo
Fixit terga ictu, sed non & transiit , hasta Longa etenim. prius est extremo in robore fracta. De hobus clypeum res antem a pectore. longe
343쪽
Amovit, metuens telum , quod miserat heros
Meriones belli doctus: citus ille recessit, Mixtus & est socium turbae 3 doluitque nec hostem
Perdomitum , stactumque , amissa Cuspide, telum. too Ergo abiit praeter naves, tentoria Cursu Nota petens , illinc aliam ut depromeret hastam . Interea pugnantque alii, immensusque virorum It clamor caelo. Magno Telamone creatus
Primus ibi Teucer leto dedit Imbrion, armis Egregium genuit Mentor quem dives equorum. Pedaeum hic coluit prius , oras classis Achaea Quam peteret Phrygias, thalamo & sociatus habebat Stirpe notham Priami de clara , Medesicassen . At , postquam Grajae Trojana ad litora puppes aoci Advenere, celer petiit Priameia rursus Moenia , Trojugenasque inter praestabat honore , Regali exceptus tecto regalibus una Cum gnatis, Priamo regi dilectus S aeque . Hunc Telamoniades ipsam percussit ad aurem;
Extraxitque hastam de vulneret concidit ille, Alta velut celsi consurgens vertice montis Fraxinus aerata quondam succisa bipenni Concidit, ac ramos terrae prolapsa virentes Admovet. haud aliter procero corpore terram II
Planxit; & ingentem sonitum circum arma dedere . Accurrit cupiens Teucer spoliare jacentem . Hector , ubi vidit venientem , turbidus hastam Fulgentem intorsiti telum sed vidit, & ictum Vitavit, paullum deflexo Corpore, Teucer: Hasta , volans praeter, prolem defigitur ergo 'In Creati Actoridae , Amphimachum , transverberat ingens Et pectus contra venienti ac tela serenti. ' φ
344쪽
Concidit; arma super magno intonuere stagore. Amphimachi galeam , quae tempora flava tmebat, staci Detrahat ut capiti , stratum super advolat Hector . Quem , celeri sertur dum cursu concitus, Ajax Vibranti appetiit procul hina , attingere corpus Nec tamen evaluit 3 claro nam tectus ab aere. Totus erat i scuti umbonem percussit , ct imi Repulit horrendor citus ille cadaver Utrumque Absistens liquit; Graji quae protinus ad se ἡΤraxere . Amphimachum Stichius, sortisque Menestheus , Cecropidum primi , Grajorum in castra tulere rImbrium at Ajaces, belli duo sulmina . capram a o Ut gemini , raptam canibus , per densa leones Lustra serunt nemorum , malisque immanibus, alte Elatam a terra , portanti sic Imbrion ambo Sublimem Ajaces si1nul a tellure tenebant, Nudabantque armis . Caput a cervice recidit Saevus Oilides , ob caesum percitus ira Amphimachum , atque rotans Trojanum jecit in agmen . Hectoris ante pedes jacuit quod pulvere in atro Tunc & Neptunus tristes exarsit in iras ob carum indigna prostratum morte nepotem. 24o Ergo, rates praeter gradiens celer, Ocyus ibat Hortari Danaos, moliri & sunera Teucris. Idomeneus , hasta clarus bellator , eunti Occurrit rediens a caro sorte sodali ,
Quem , saevo laesum serro sub poplite , pugna
Extulerant socii. Idomeneus, mandata medenti Ut dedit, egressus tentoria Celsa, redibat Caedis adhuc pugnaeque avidus. rector maris alti, Obvius huic, insit paucis : vocem ille Thoanti, Et vultum similis 3 qui, claro Andraemone cretus , ad ci
345쪽
Pleurone in tota , celsa & Calydone regebat Aetolum populos , multo dis aequus honore γIdomeneu , Creturi rex inclyte , nunc, ubi. Grajum Virtus , atque minae tot , quas jactare solebant pIdomeneus contra gemitu cui talia reddit Magne Thoa , nemo, fallunt ni me omnia, nunc vir Culpari dignus . scimus tractare cruentum Omnes Martis opus 3 nulli tremefacta pavore
Torpent corda , piger nec segni pectore quisquam
Devitat pugnam: Saturnius at, reor, ille, . asio Vertit cuncta suo qui nutu , Iupiter Argo . Vult procul, indecori perdi omnes senere Achivos. Verum age, tu, belloque bonus, suetusque , remissem Si quem sorte alium videas , hortarier 3 ct nunc Ne cessa pugnare , hortari & quenque virorum . At rector maris: Idomeneu , ne Troica linquat Arva utinam , redeatque domum , sed stratus ab hoste Ludibrium heic jaceat canibus, quicunque , remissa Pugna , hodie, ac positis lentus cessaverit armis . Huc ades ergo, humeris loricam indutus ahenam. 27o Haec opus est una . curemus, si quid Achivam Vel duo rem pariter possimus serie juvare , Saepe etiam imbelles, collato robore in unum, Prosuerunt . quid nos , haud tantum caedere ferro Vulgus iners , primis sueti at pugnare virorum pHaec fatus , rediit rursum deus , aspera pugna Gliscit ubi . Idomeneus postquam in tentoria venit, Fortibus arma humeris circumdat, binaque dextra Corripit aerata fulgentia Cuspide tela.
Tum celer ad pugnam graditur; ceu fulgur, Olympo a SoQuod pater ipse manu vibrans demittit ab alto, Iupiter , ostentum mortalibus, undique clarum
346쪽
Diffundit jubar, ct multo sulgore coruscat rSic heros in bella ruens sulgebat , & arma
Horrendam circum jactabant aerea lucem .
Ecce autem , egresso vix dum sua septa , minister Meriones , hello clarus, sese obtulit ipsas Ante fores, veniens hastam sibi sumere 3 visum Idomeneus quem sic verbis compellat amicis: Velox Merione, ante omnes mihi care sodales, Clara Moli soboles , nam cur huc , praelia linquens, Venisti num vulnus habes, atque intus adacta
AHigit laesum cuspis p mihi nuncius illinc Anne venis e qui jam sestino ; deses inerti
Nec requies, at pugna placet, Martisque labores. Ille reseri r Cretum Idomeneu rex inclyte, siqua Hasta tibi superest intra tentoria , Veni Sumpturus: nam, qua pugnabam fretus 3 in aereo Deiphobi clypeo fracta est immane furentis.
Idomeneus contra satur cui talia: Et unam, Et tibi vicenas, si seri ita corde Voluntas, Invenies intus 3 stant omnes pariete claro Adnixae 3 quas tot Caesis ego victor ademi Trojugenis : nec enim pugno , reor, eminus hosti Bella gerens . multae idcirco mihi scilicet hastae, Et galeae , clypeique aerato umbone tumentes, Loricaeque graves, horrenda & luce coruscae .
Tum sic Meriones, prudenti mente, vicissim rEt mihi Trojugenum exuvias tentoria servant omne genus: sed longe absunt, ne sumere possim. Nec mihi enim languet vis lento in pectore : prim Inter at Argivum sto , cum certamina belli
Dura Vocant. alium, pugno dum strenuus hosti, Fors aliquem lateo; tu certe noscis, opinor. Homer. v. 2 74. P pas raso
347쪽
Novi , ait Idomeneus, novi o sortissime, quinam Sis . quid opus gnaro te nunc mihi dicere quidquam Istorum insidiis non si nunc sorte locandis Eximii tota Grajorum in classe legamur Insidiis , virtus ubi se dat clara videndam Praecipue 3 atque patet, quis sorti pectore sit vir , 3 dio
Quis contra ignavo ignavis nanque errat in ore Incertus Color , atque animus praecordia subter
Stare negat, placide ut sedeant; sed genuaque flectunt. Alternantque pedes 3 nigraque in imagine mortis
Defixis corda usque micant , dentesque tremore Dant sonitum . sorti contra manet unus in ore
Usque color 3 nec mens trepidat, postquam semel audax Inseditque locum , seaudesque ac surta paravit, Sed conserre manum , pugna ct decernere gestit Ocyus . ) haud quisquam vel tum reprehendere possit 33o Vimque manusque tuas 3 nec, te inter praelia si quis Eminus invadat serro , vel cominus hostis ,
Cervicem averso vel tergum fixerit, ultro Sed primos inter vadenti, pectora, Ventrem
Vel medium . sed ne puerorum haec irrita mora Iactemus sirustra stantes, quae audita superbus Forte aliquis risu , vel justa exceperit ira . I citus ergo , hastamque intra tentoria sume. Sic alti ille gradum celerat festinus, & hastam Corripit aerata futhentem cuspide , pugnae 36. Atque avidus graditur regi comes acer in hostem . Sanguineus veluti Mavors in praelia, caedem Et ruit in mediam 3 dulcis cui filius una It lateri affxus Terror validusque , pericli Nec metuens, trepido bellantum S corda pavore , Quamvis firma, tamen quatiens. a finibus illi
348쪽
Threiciis Ephyros contra, Phlegyasque seruntur Magnanimos; nec Volo aequi precibusque moventur Amborum , alterutris dant suse at sanguine laudem :Sie duo Grajugenum ductores torva petebant 3so Praelia fidentesque animis, atque aere Corusci. Meriones prior haec : Qua Troum invadere densam, Deucalide, nianc vis aciem e dextrane seremur An magis in medios 3 an laeva nam , reor, illic Praecipue auxilium res poscit, parte nec ulla Est opus aeque armis, multo & certamine Achivis.
Tum sic Idomeneus t Medias defendere puppes ut valeant , alii haud desunt duo fulmina belli
Ajaces, Teucerque arcu volucrique sagitta Optimus ante omnes bellator; nec malus idem . 36o Stare loco , ct gravibus Martem exercere sub armis . Hi longa explebunt pugna saevumque furentemque Hectora: nec validum, quantumvis sortis S audax , Obstantum pariter qui bit pervincere robur . Indomitasque manus, ignemque inferre Carinis 3 Ni gravis ipse manu torrem Saturnius altas
Torqueat in puppes jaculans. haud Cesserit unquam Ingens quiepe viro cuiquam Telamonius Ajax, Constet mortali qui corpore , frugibus almae Et Cereris vesci suerit, quem laedere possint 3 7o
Aera intorta manu valida, vastique molares:
Ipsi nec pugnans stabili pede cedat Achilli ;Cui rapido haud quaquam potis est contendere cursu. Ergo, age , sic pariter laevum pergamus in agmen, Aut aliquis nobis decus ut serat , aut alicui nos Sic ait: at rapido Marti par incipit ille Ocyus ire virum in turbam , quo jusserat heros Idomeneus . Troes postquam videre coruscae v. 33o. P p et Ap
349쪽
Assimilem flammae regem, regisque ministrum Merionen pulchris ambos procedere in armis, 38o Inter se hortati, Concurrunt, agmine magno, Ag sese assundunt circum ε, juxtaque Carinas orta recens magno servet certamine pugna . Ut rapidas vesana Cient cum flabra procellas, Tempore quo late campiqiae , & strata viarum Arescunt, spissisque horrent sub pulvere , vento Se glomerat subito commotae nimbus arenae rSie illi densantque acies , & Cominus ardent Se serro adversi per turbam sigere acuto . Effera protentis pugna late horruit hastis 3 3ροQuas manibus validis , praelongas, membra secantes, Quassabant. oculos praestringit sulgor ahenus, Quem jactant leves galeae, extersique recenter Thoraces, clypeique ardentes, agmine denso Mutua se urgentis turbae , dirumque larentis. Certe audax , durusque animi 1oret ille , tueri Horrendam rerum faciem, immensumque Iaborem Qui posset, laetus spectaclo, expersve doloris. Discordes divi, Saturno cretus uterque , Fortis uterque, viris Clademque , ct fata striiebant. 4oo
Iupiter Iliacas acies , diumque juvabat Hectora , Peliden cupiens extollere laude Ingenti, atque Thetin decorans: nec perdere Achivam Ille tamen gentem in Phrygiis decreverat oris j Neptunus Grajos praesens in bella ciebat Egressius sertim cani maris aequora; pubem
Nanque premi Argivam Phrygia sub gente dolebat,
Inque Jovem indignans immani exarserat ira. Unum quippe genus, patria una ambobus t at ori Iupiter in lucem prior est, ac grandior aevo 4IO
350쪽
Norat plura . palam quo circa serre cavebat Auxilium Danais Neptunus, Clam modo turbam, Ille viro similis mortali , se dabat usque In mediam , vario incendens hortamine corda . Sie gravis hi belli, pugnaeque immanis utrinque Implicuere ambos, discordi numine, vinclo, Ulla dissolvi quod vi, frangive nequiret Unde solum genibus multi planxere solutis . HeiC , quanquam Canis sparsus jam tempora , Grajos Hortatus , Troumque invasit turbidus agmen , Injecitque fugam Idomeneus formidine captis. Nanque Cabesaeum Ieto dedit Othryonea. Excitus belli fama se nuper ad urbem Iliacam hic tulerat, Cassandrae incensus amore, Omnes quae Priami gnatas pulcherrima regis Vincebat longe forma 3 quam dote sine ulla Poscebat , spondens opus ingens, litore abactos Dardanio egregius bellator pellere Achivos . Ergo viro Priamus tanta mercede puellae Regalem annuerat thalamum , confisus at ille Pollicito ingenti, praeceps in bella ruebat. Huic procul intorquet Cretum rex inclytus hastam, Dum contra tumidus fert se , gressuque super Incedit ; thorax nec ferrum sistere alienus Evaluit; medium fulgens defigitur alte Cuspis at in ventrem e magno ruit ille fragore Stratus humi . Idomeneus dictis cui satur acerbis Irridens : Omnes magna mihi Iaude serere, Othryoneu , supra mortales , si modo praestes
Re , quod pollicitus Priamo es; qui jure spopondit
Regalis thalamum tibi gnatae scilicet . ultro Nos etiam aequa sumus large spondere parati.
