장음표시 사용
361쪽
Arma cruore, dedit sociis ; redit ipse laborem Ad durum, S primis miscet se turbidus ira. Clara Pylaemenei proles hunc regis adivit Harpalion 3 patrem Trojana ad bella secutollaud licuit patrias cui rursum visere sedes . Hic medium adversi clypeum percussit Atridae
Cominus , at subter penitus defigere acutum Aes tamen haud potuit . sociam Citus ergo recepit 77o
Se , mortem vitans , in turbam, lumina vertens
Anxius huc atque huc, ne quis sorte hostis adacto Figeret incautum telo . dum cedit, ab a Meriones misit, nervo stridente, sagittam Aere gravem , cluni quae dextro infixa sub ima Ossa abiit caros inter dulcem ille sodales Esssavitque animam, seseque , ut reptile , terram Extendit supra: niger alto e vulnere sanguis Ibat , persusa S tepidus tellure fluebat. Illum Paphlagones curabant, Martia pubes 3 78o Sublatumque manus inter posuere superbo In curru, ct moesti vexere ad moenia ε, fletum Quos inter fundens ibat pater ipse ; perempto Nec poenas gnato, quisquam mactaverat hostem . Caede viri graviter doluit Paris, arsit & ira . Hospes enim quondam juveni multos fuit inter Paphlagonas . celerem nervo hic stridente sagittam In medios misit Trojano ex agmine Achivos. Vir fuit in Grajis, Polyido vate creatus, Euchenor, qui dives opum , sortisque Corintho goo Venerat Iliacum ad litus, non inscius ille Exitii , quod saeva deum sibi fata parabant . Saepe senex etenim Polyidus dixerat, aede
Aut morbo in patria moriturum, aut inter Achaeas
362쪽
Perdomitum naves Trojano Marte i decoram Ille magis mortem optavit, tabescere tristi Quam morbo , atque notam, multamque subire relictae
Militiae indecorem . cui malam subter ad aurem Allapsa est volucris letali cuspide arundo , Exsolvitque animus sese artubus, atraque noctis 8oo Horrendae supra caligo est susa jacentem . Horum sic ritu gliscentis praelia flammae Ardebant. nondum audierat quidquam inclytus Hector , Norat ab Argivis nec laedo in parte sinistra Dardaniam caedi pubem . victoria Grajis Nam prope jam laeta obtigerat; maris arbiter alti Sic mentesque virum Neptunus in arma ciebat, Atque, suas idem vires, invictaque promens Robora, ab Argivis arcebat puppibus hostem.
Haec nondum audierat, nec norat Martius Hectori Sio Septa ubi sed muri , portamque invaserat altam,
Perrumpens densae bellator texta phalangis , Illic perstabat; qua parte in litore Curvo Subductas magnusque Αjax, & Protesilaus Constituere olim puppes . depressor illic Murus erat: Grajae flos illic pubis , equorum Turba ingens, peditumque; illic Boeotus, Iaon , Locrique , Phthiique , invicto & robore Epei Conserti obstabant simul omnes agmine magno Nec flammae similem torrenti aspellere quibant 8aci Hectora , in Argivas cupidum se immittere puppes. Cecropidae lecti ante alios , ductore Menestheo, Quem socii pariter concordi mente sequuntur Phidasque , Stichiusque , Biasque . at ductor Epeis Phylidesque Meges , Amphionque , Draciusque . Phthios ante Medonque , ferox & Marte Podarces Homer. v. 693. R r Ibant
363쪽
Ibant; ille, nothum divini germen Oilei , Frater & Ajacis; patria procul aede colebat Sed Phylacen profugus 3 1uriata mente, novercae Quod leto dederat germanum Eriopidos: alter Phylacida Iphiclo natus. ducebat uterque Phthium agmen; juncti di Boeoto puppibus hostem
Arcebant. sorti celer Ajax cretus Oileo Haerebat magno Telamoniadae , comes usque Perpetuus Iateri arixus . cervice juvenci Ut duo Contenta , concordi mente novali In magno ducunt pressi grave robur aratri; Ima fluit circum queis largus cornua sudor, Discretique jugo tantum , vestigia sagunt Aequa pari gressu per sulcos , subter at alte Duram findit humum fulgenti vomere aratrum :Sic gemini Ajaces simul ibant, alter adhaerens Alterius lateri; sedenim Telamone Creatum Lecta manus , socii multi, sortesque sequuntur , Et clypeum excipiunt , quoties lassata fatigat Genua labor , sudorque viro : contra ortus Oileo It solus, Locri nec juxta in praelia tendunt . Haud etenim conferre manum , atque invadere pugnam Cominus audebant , queis deerat cassis equinis Aerea densa jubis, & scuta ingentia , ct hastae Fraxineae tantum freti arcu , ct vellere ovillo Contorto in sundam, venere ad moenia Trojae ;Εminus & telis, saxorum S grandine saeva Aeratas Troum vastabant saepe phalanges. Ergo & tunc alii claro septi aere praeibant , Densaque cum Teucris atque Hectore Cominus arma Contulerant; Locri a tergo , de more latentes , Tela manu assidui spargebant. Troica pubes
364쪽
Esse memor pugnae haud poterat , cui corda micabant Usque metu longe missis tremefacta sagittis. Τunc adeo, Danaum puppes, tentoria & alta Linquentes , foeda patrios cum clade redissent Ad muros Τeucri , audacem bonus Hectora verbis Esset Polydamas ni sic affatus amicis rHector care, nequis dictis parere monentum .
An , tibi quod bello dederunt excellere divi, Vis ct consilio sapienti excellere cunctis Non est ut solus capias simul omnia. divi Dant alium duro insignem clarescere bello 3
At choreis praestare alium, Cantuve , lyrave . Sunt quibus ipse bonam locat alto in pectore mentem Iupiter 3 unde bonum multis mortalibus ingens , Servanturque urbes totae, servantur & ipsi. Audi ergo i dicam quod nobis prosere Credo. Τe circa , frater , flagrat saeva undique pugna :At Troum , postquam murum evasere , labore
Pars defessa procul secessit, statque sub armis;
Pars naves Circa pugnat dispersa, nec hosti Par numero . ergo reser gressum, proceresque vocato Τecum omnes , simul ut consultent, vadere Grajas
Praestet an in puppes, tantam si Iupiter aequus Dei laudem ) , anne domum potius sine clade reverti ,
365쪽
Ipse ibo, ac pugnae occurram 3 citus inde revertar,
Cum dedero mandata illic , quorum indiget usus. Sic ait; atque virum incessit per densa, nivali Assimilis monti, colles qui vertice supra Arduus attollit se celso 3 &, lumina gentis ,
Troasque & socios magno Clamore vocabat. Qui simul Hectoream vocem audivere, ruebant
Cuncti ad Pantoiden , ut jussi, Polydamanta . 'Hector Deiphobumque , Helenumque per agmina regem Asium & Hyrtaciden , atque Asiaden Adamanta - soo Hac illac errans quaerebat, sicubi posset Nancisci . incolumes haud nactus , nec sine clade. Nam pars ad naves Argivo Marte jacebant Exanimes, murum pars intra saucia telis Languebant . pugnae tum laeva in parte sodales Hortantem adveniens vidit Parin , arsit & ira Turbidus, ac propior, dictis ita fatur acerbis: Infelix , violare thoros , Pari, docte , puellas Et captare, ubi nunc tibi Deiphobusque , Helenusque,
Asiadesque Adamas bello praeclarus uterque , si Othryoneus ubi, & Hyrtacides nunc omnis ab alto
Culmine Troja ruit tibi nunc primo ingruit ipsi Exitium . Fratri, haec jactanti jurgia, formam Par superis leni Paris est sic voce locutus :Ηector , ne culpa insontem . fortasse mereri Ista alias potui convicia lentus ad arma .
Imbellem nec me prorsus genuere parentes . Ex quo etenim es durae exorsus certamina pugnae Ad naves, Conserre manum non parcimus usque
Cum Danais , longum & Martis durare laborem . sao Quos quaeris, morte absumpti periere sodales, Deiphobo , atque Heleno exceptis . hi , laesus uterque
366쪽
Aere manum fixo, pugna excessere cruenta, Arcuit at mortem divum pater atque hominum rex. Nunc quocunque lubet duc, laeta mente sequemur; Non erit ut quenquam possis reprehendere , , quanta Vis etenim cuique est, alacres pugnabimus 3 ultra Nanque suas potis est nemo contendere vires 'Sic fatus, fratri mentem & praecordia flexit. Ergo abeunt illuc , Mavors ubi plurimus ardet y3o , Cebrionen circa , S praeclarum Polydamanta , . Phalcenque, Orthaeumque, & magnanimum Polyphoeten, Palmynque , Ascaniumque , Morynque , duo Hippotionis Germina , ab Ascaniae missi qui pinguibus oris , Luce urbem ad Troum hesterna venere , vicissim
Submissi bello defessis . Iupiter egit
Continuo quos dura inter discrimina pugnae . Immanes veluti nigro cum turbine venti Camporum per plana ruunt magni Iovis alto Sub tonitru , atque mari miscent se stabra' tumultu o4o Horrisono ; spumis albescunt caerula vasta Mole tument , seseque urgent ad litora fluctus ri . Sic alii, tum deinde alii denso agmine Troes, Aere omnes clari, adventant, regemque sequuntur 3Αnte gradu magno seri sese, non minor ipso Marte , serox Hector , scutique ingentia praesert
Texta, boum tergo consuta, atque aere Corusco
'tecta super; geminis nutu concussa micabat Temporibus casis. clypeo sic tectus adibat Ille hostem , contra gradiens, densasque phalanges os o Tentabat, posset si qua pervadere 3 quibat Nec turbare tamen mentes ac pectora Grajis . Primus ibi, Telamoniades immane frementem, Ille gradu incedens magno, sic voce lacessiti
367쪽
Huc propius consister quid Argivos male terres,
Infelix varias Mavortis novimus .arteSNos etiam; nec tu, sed tristi Iupiter ille
Nos domuit flagro insensus. vastare Carinas Vana tibi sperat nunc mens; at, pellere vim vi Quae valeant, etiam nobis sunt tela, manusque . 96o Capta magis nostro , vastataque Marte peribit Ilios alta, opibus dives , multaque beata Prole virum . atque adeo tibi tempus jam reor ipsi Instare , hinc fugiens tremefacto ut corde precere Atque Iovem atque alios divum, cupiasque volucri Accipitrum penna celeres magis ire jugales, Pulvereum qui te per Campum ad moenia cursu Praecipiti reserent. Haec santi apparuit ales Ecce Iovis dextxa altivolans de parte superne.
Agnovere omen laeto clamore secundum oro Grajugenae 3 magnus reddit Cum talia contra
Priamides : Ajax jactator , garrule , inepte , Nam quid ais e quas tu nugas , quae monstra locutus Sic utinam claro genitor mihi Iupiter esset Altitonans , partu & me regia lucis in auras Fudisset Iuno, templisque arisque dicatis , Quo Pallas , vel quo Phoebus dignarer honore 3 Exitium ut Danais seret haec lux omnibus, utque
Hos inter stratus Ieto simul ipse jacebis,
Stare loco, ct conserre gradum, longamque manere p8o Iastam hanc ni renuis; tibi quae sorentia morsu Membra gravi figet: procurvo in litore Achaeas Stratus ut ad naves immani viscere, multo Et pingui longum pascas avidasque volucres , Atque canes. Hector sic fatus protulit ultra Gressiim audax socii magno clamore sequuntur.
368쪽
Nec minus adversa Graji de parte dedere Clamorem horrendum , promuntque in praelia vires, Trojugenum S primos stant contra: gliscit utrinque Clamor adusque domos Iovis, ct caeli aurea templa. sso
369쪽
LIBER QUARTUS DECIMUS.ΙNgς Nestoreas belli sonus impulit aures ,
Dum potu revocat vires. exterritus ergo
His Asclepiaden compellat vocibus heros . Quis novus . hic subito clamor, juxtaque carinas Florentum fremitus juvenum , divine Machaon e Tu tamen heic placide potansque sedensque maneto, Dum caleant igni latices, atrumque lavacro Abluat in molli tibi flava Hecameda cruorem :Ipse ibo di, & noscam e speculis quae Caussa tumultus. Sic ait 3 atque intra tentoria celsa jacentem rci Attollit gnati clypeum Thrasymedis , alienum, Caelatum pulchre , fulgentem 3 patris habebat Nanque sui clypeum juvenis ; tum corripit hastam Ingentem , aerata radiantem cuspide . talis Processitque, stetitque extra tentoria . foedum Cernit opus 3 cessisse loco, trepidosque referre Usque pedem Danaos: Troas contra ire superbos, Et proferre gradum magis S magis usque : jacere Argivi dejecta solo muri ardua septa . Ingens ut tacito pontus nigrescere fluctu dici Cum coepit, Vastae opperiens arguta procellae Flabra i haeret suspensa, usquam nec volvitur unda Huc propulsa , vel huc; aliquis dum nube solutus Ex alta veniat ventus celer ab Iove summo: Sic anceps animi pendebat, multa volutans Mente senex , partesque labans distractus in ambas :
370쪽
Grajorumne seran sese inde hortator ad agmen ;An petat Atriden Agamemnona , si quid uterque Consilii simul expediant. sententia menti Haec dubiae potior visa est, sestinus Atriden a o Ut serat ad magnum sese . Τroesque & Achivi Interea instabatit caedi ; horrendumque sonabant Ensibus atque hastis pulsata micantibus aera . Nelidae, per castra viam dum carpit, Achaei ioccvrunt reges , laesi qui corpora ferro Excessere apte , Tydides , major Atrides, Tertius inde Ithacus. digressi a navibus ibant Hi pariter ; quorum puppes in litore stabant
Extremo, longe a pugna . tetigere priores Iliacam nam quae terram , de litore longe 4o Subductas ultra in campum traxere seorsum, Et muro ingenti cinxere, ac turribus altis . Litus enim, quamvis latum , complectier omnes Haud poterat 3 populique angusto in fine moveri Haud quibant i alias ergo statuere gradatim Ante alias, totam & complerunt litoris Oram , Quanta patet cautes projectas inter utrinque .
Quocirca pugnam cupidi spectare , tumultu Exciti & subito, nitentes cuspide longa, Ibant sestini; tristique in pectore multus SOMoeror erat. Nestor visus formidine menteri Perculit . hunc ultro sic est affatus Atrides :Ingens o Grajae gentis decus , optime Nestor, Nam cur , hoste , affers' huc te , pugnaque relicta e Heu vereor , mihi ne re praestet Martius Hector, Τrojugenum in coetu quondam est quod voce superta
Pollicitus: Grajis non ante a navibus urbem Venturum Iliacam, quam captas igne Carinas 'Homeri v. 47. S s Ure-Diuiti eo by Gorale
