Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Ureret , atque ipses penitus deleret Achivos. Haec tum pollicitus , quae nunc heu cuncta videmus , . coJam persecta dari . pro di i me, ut saevus inchilles , Sic cuncti oderunt Danai, nec promere vires ,

Mente volunt alacri, nec pestem amere carinis. Haec ille : acer equis Nestor cuit talia reddit i :i

Ista quidem manifesta ue queat nec Iupiter ipse Iam facere insectum , quod iactum vidimus. ingens

Stratus enim jacuit murus, munimen ab hoste a i . Quod fore sperabant Danai classique sibique : Invictum, nullis frangendum viribus unquam. Ipsas pugna atrox ad naves 3 nostere cernens ToNec possis Graji quanam de parte sugaces

Τurbentur . nusquam non caedes , densaque mixtim Funera , Consulasque ruens ad sidera clamor . At nos, consilio si quis locus, Optime regum s . .

Quaeramus quid res fieri nunc poscat . inire Nam pugnam haud jubeo . pugnae non aptus & armis Bellator , validum enervant cui vulnera Corpus. Haec senior . tum sic Atrides, Nestor, ad ipsas Quandoquidem pugnant naves, nec structus Achivis Iam prohibet murus Troas, nec fossa, paratum 3 o Quod sore perpetuo casus munimen ad omnes Spes erat , incassumque abiit labor irritus 3 omnes, Nunc, reor , a patria longe carisque propinquis Iupiter indecori vult leto occumbere Achivos . Noram quippe, aequa Danais cum mente favebat Novi nunc etiam, cum Teucros aequat honore Caelitibus, nostrasque ligat viresque manusque . Ergo agite , atque meis Cuncti parete volentes Consiliis . naves, quae primam in litoris oram Subductae, confestim altum trudamus in aequor , so

372쪽

Semotas longe a terra quas anchora curvo Detineat firmans morsu , dum venerit atra

Nox tristi absistant si pugna nocte sub ipsa

Trojugenae ) ; tum deinde alias deducere puppes Cura suat, quaecunque absunt a litore . cladem Non turpe est ipsas inter vitare tenebras 3 Atque malo potior multo est suga . Talia fantem Torva tuens sic est sapiens affatus Ulysses :Atride , nam quae ista tibi vox fugit ab ore 3 Exitium Grajis quod nam struis Z o mage digne , roo Indecori praesis qui genti cuilibet, inter Quam nos sceptra gerast, primo queis magnus ab aevo Iupiter extremae ad finem dedit usque senectae Duro exerceri bello , nescire laborum Et requiem, dum quisque obeat sua fata sub armis. Siccine Dardaniam vis linqui turpiter urbem , Quam propter tulimus tot dura atque aspera Graji Parce loqui , Danaum te ne quis talia fantem Audiat, effari quae possit nemo virorum Suetus sana loqui, sceptroque insignis, & idem aio Tot populis, quot tu, imperitans. male displicet istud Consilium, damno & penitus tua dicta , tumultu In medio pugnaque jubes deducere curvas In mare cum puppes 3 cui jam victoria Cedit, Successu magis atque magis laetetur ut hostis. Miles enim pugnam renuet perferre, Carinas In mare deduci simul ut conspexerit, hosti Et cedet, celerisque fugae spe absistet ab armis; Atque tuum tibi consilium, rex, perdet Achivos. Haec Ithacus , rursum Atrides cui talia fatur: iacio Laertiade , monitu mihi corda subisti Ima gravit sedenim invitos deducere classem T. IOS. S s a Haud

373쪽

Haud equidem jubeo Grajos 3 cupioque doceri Quid sit opus ; meliusque opto , quod prosit Achivis, Consilium promat quivis juvenisve , seneXVe . Tum sic magnanimus Tydides: Istud abunde Qui praestet, nec abest, nec longo est tempore vobis Quaerendus 3 modo si placeat parere monenti , Nec quisquam irasci incipiat, vel spernere dicta ,

Quod vobis aevo me cernitis esse minorem. Ilo Nanque meum genus haud , credo, contemnitis 3 ortus

Qui patre sum Tydeo, Thebis quem bella gerentem

Excepit gremio tellus, conditque sepultum . Τerna etenim Portet nata est de semine proles Inclyta, quae Pleurona, altam ct Calydona colebat, Agrius, atque Melas, belloque acerrimus Oeneus, Patre meus pater est quo scilicet editus . inter Praestitit hic Datres mira virtute, paternas Et tenuit sedes. variis erroribus actusAt Tydeus Argos coluit, caelestibus ut dis, I 4o Atque Jovi est placitum , regali & sanguine gnatam Adrasti duxit, florens opibusque domoque Egregia, atque tenens late arva ingentia , dives Fruge solum, multo circuin & pomaria versu , Lanigerique greges pecoris 3 tum clarus Achivos Hasta inter cunctos, si quando bella vocarent.

HaeC, ut Vera, reor Vobis audita. parentum Nun memores, ne me imbellem ignavumque putate ,

Nec, dicam juvenis si quid bene , spernite dictum . En agite, ad pugnam vel tardi vulnere, quando rso Res dura S praesens discrimen Cogit, eamus. Illic semoti a telis, ne saucia quisquam

Figat membra , novo neu vulnus vulnere acerbet,

Hortemurque alios, ct pubem , segnis ab armis

374쪽

LIB. Q UARTUS DECIM.

Quae cessat, voce incensam mittamus in hostem . Sic ait: hi parent dictis , juvenile secuti Consilium; atque gradum celerant 3 dux ibat Atrides .

Sensit caerulei rector maris 3 Oraque cano , . i.

ora, habitumque, seni similis processit , Atriden Et prope magnanimum citus adstitit, atque prehensum Dextra, sic blandis compellat vocibus ultro. Atride , saevus nunc certe gaudet Achilles , Exsultatque viro dirum cor, spectat Achivum Dum Caedemque , fugamque . infelix l pectore in alto Cui nil mentis inest sanae . sic numina perdant

Justa illum, damnoque onerent, probroque merentem. Sed te nondum omnes di , rex , odere. videbis Laetus adhuc Troum raptim regesque ducesque , Pulvere Complentes camporum lata , relictis Navibus effuso sua serri ad moenia cursu . Haec ait 3 & campis celeri pede concitus, altum Clamavit . quanta conclamant voce novena, Primam ineunt quando pugnam, vel dena virorum Milia i Neptunus tantam de pectore vocem

Fudit, & indomitum Grajis in corda furorem, Robur & injecit subitum, bellare sine ullo iUt fine, ac sorti vellent decernere pugna. Interea magni supremo a vertice Olympi Terram humilem late despexit regia Iuno i Atque suum atque sui germanum conjugis ire Per medias vidit festinum laeta phalanges: Parte alia irriguae celsis in montibus Idae

Rupe Jovem in summa ; cui diva insensa, sub imo Irarum ingentes volvebat pectore suctus . Huic ingressa dolos moliri, fallere si qua Possit, i& Argivo districtum avertere bello .

375쪽

omnia versanti, haec animo sententia sedit, Compta omni ut pulchre cultu descendat in Idam Eximio captum sormae si sorte lepore Implicet, exceptoque ulnis & lumina totam iso Et mentem ignavo componat callida somno . Ergo suum fert se in thalamum, quem filius olli Mulciber exstruxit, valvasque aptavit alaenas Postibus arcana clavi , secreta subire Limina ne quisquam pbsset de gente deorum. Huc ingressa , operit radiantes lumine valvast Et primum ambrosia perfundens membra liquenti Abluit.; hinc oleo perduxit, diva pararat Quod sibi suaveolens ue quod tantum ut morat in alta Aede Iovis , miro late caelumque profundum , ROO Terrasque , tractusque maris complebat odore 3 Hoc postquam corpus perduxit diva, capillum Et rite aurato discrevit pectine ; doctis Composuit manibus sermans pulchrosque , nitentesque , Et fusos varie divino a vertice plexus :Fulgidulunt hinc peplum, quod longo virgo labore Ipsa suis olli manibus Tritonia secit,

Et rerum omnigenis ornavit rite figuris,

Induit 3 ad pectus multo quod fibula morsu

Aurea nectebat . zona post ambiit arcta aio

Corpus, multiplici ornabat quam fmbria villo. Dehinc triplicem pulchra gemmam suspendit ab aure , Hinc atque hinc aptans opus admirabile visu 3 Atque recens factam imposuit candore nivali Ambrosio vittam capiti, quae sulgida, soli Asimilis, partem radios jactabat in omnem . Τum nitidis soleas pedibus subnectit 3 &, omni Ornatu fulgens, thalamo procedit ab alto;

376쪽

Ac Venerem coetu a superum, dea. sevocat. Omni,

Seductam & blandis assatur callida verbis: Isto Dulcis nata , t meis precibus scistere negabis An spm p ac uoles, quam nunc rem poscere mens est, Largiri ι irascens mihi scilicet , ipsa severe od Danais; tu , diva, soles defendere Troas e Cui Venus: o Iuno, dea magna , o regia magni Proles Saturni, quod versas iente, profare, Quidquid id est i fieri possit modo, laeta volensque . Nam faciam , atque omnes impendam sedula Curas.

Tum sic orsa loqui fallaci pectore Iuno est:

Illecebrasque , tuosque mihi da, diva, lepores, a 3o Queis polles , mentesque domas hominumque desimque . Nanque abeo extremas almae telluris in oras . Oceanumque deum patrem, Tethynque parentem Visere, qui me ambo primaeva aetate suaque Excepere domo , Curaque aluere puellam Ingenti 3 Rhea quam dederat, quo tempore caelo Saturnum exegit, terrasque & fruge carentem Sub pontum ad Stygias detrusit Iupiter umbras. Hos abeo visura, queam si sorte molestam Adveniens blando affatu componere litem - 24 Nanque diu thalamo sejuncti mutua sese Oderunt 3 quorum mentes si nectere vinclo Dulcis amicitiae liceat mihi , magnaque , ct omnes Ante alios merito dilecta vocabor utrique . Cui Venus i haud quidquam , quod poscas cunque, licetve, Aut decet abnuere, o divum regina, supremi 'O soror, atque eadem Conjux augusta Tonantis.

Dixit , acu & pictum solvit de pectore lorum, iArtis opus mirae, humanas mulcentia mentes Cuncta ubi rerum inerant, amor, atque cupido, loquela a so

377쪽

Et dulcis, surtim sapientum & corda subire

Blanditiae quotquot fuerunt, ac vertere mentes . I ii s l.

Hoc divae in manibus posuit, dehinc talia saturi istoc tibi habe , atque sinu lorum , regina , reconde, Cuncta ubi sunt, quaecunque optas tibi . non erit ut re Insecta redeas, coepto & ludaris inani. 3 1 Sic Venus: ampla oculos Iuno subrisit; & abdit Diva sinu eximium laetanti pectore munus . Nata Iovis patrias retulit se Harsus in aedes rAt Iuno summo digressa est vertice Olympi; asio Pieriam & lapsu celeri super, & juga pulchrae

Emathiae fugiens , nive tecta cacumina , Thracum Aerios tranat montes , nec concita subter . Contingit pedibu terram . tum rupibus altum Linquit Atho, Iabensque maris descendit ad undam Fluctisoni , Lemnumque advenit, regna Τhoantis . . Convenit hic , Leti fratrem, dea candida Somnum, Et dextram dextra contingens talia satur e Somne, hominum, atque deum domitor, si tempore in ullo Audisti facilis mea vota, hoc adde rogatus 27 Optanti eximium nunc munus, nulla vetustasQuod memori ex animo acceptum mihi deleat unquam .

Mecum ades, atque Jovi , simul ac mihi proximus ille Procumbet, placido sulgentia conde sepore

Lumina . si facies , , auro radiante coruscum , Pulchro susum opere, haud ullo corrumpier aevo

Quod possit, solium dabitur tibi, magna laboris

Merces: Vulcanus multa quod sedulus arte Conflabit meus, atque, pedes quod sulciat apte Dum celebras epulas, supponet rite scabellum. 38o Huic lenis placido respondit pectore Somnus: Magni Iuno genus Saturni, prima dearum ,

378쪽

L I B. Q U ARTUS DECIM.

Nullum ego non ausim divum sopire, vel ipsum Oceanum , unde genus divis, immane ruentem , Volventemque altos ingenti murmure fluctus;

Unum sed metuo propius vel adire , sopore Vel dulci mulcere Iovem , nisi si velit ipse . Nam me alias etiam stimulasti, diva , secabat

Aequoreas qua luce vias magno Iove Cretus Alcides, Trojae post moenia diruta bello. Τunc ego complexu molli praecordia magno Ima Iovi affusus demulsi : tu , dea , cladem At subitam es molita hosti ; flabrisque larentum Ventorum , ac saevo turbasti caerula fluctu ;Et cursu excussum , sociaque a pube revulsum, Egisti Coam vesano turbine ad urbem . Excitus immanes divum rex arsit in iras rAtque deos celsa jactans turbabat in aede Meque furens animi primum quaerebat; ab alto Contusum & caelo salsas jecisset in undas, Ni me servasset domitrix hominumque deumque Nox, gremio excipiens fugientem . turbidus ira Ille manum abstinuit, noctem quod laedere sacram Est veritus . Nunc tu caput objectare periclo , Diva, jubes iterum, moliri & , quae male cedant. Tum Iuno: Quid, Somne, animo nunc talia versas,

Atque tibi trepidat sormidine pectus inani Anne putas Teucros propter sic posse moveri Corda Jovi, Alcidae ut gnati sunt mota periclo Surge agedum 3 pretium dabitur, sociare jugali

Quam tibi dudum optas vinclo, pulcherrima coetu E Charitum , primo vernantum flore juventae, Pasithea . Ingenti perculsus Corda repente Pollicito Somnus laeto haec citus ore prosatur .

379쪽

DO HOMERI ILIAD os

En age , diva , lacus Stygios, violandaque nulli .

Flumina jurato Verax . rite altera pinguem Tellurem tangat facito manus, altera falsi Marmoreos ponti fluctus: testesque vocato , Quotquot Saturnum Circa tenet alta sub umbris

Terra , deos , thalami cupio cui foedere jungi, Te mihi Pasitheam, coetu praecellit in omni Quae Charitum prima florentum aetate , daturam . Haec Somnus dictis paret dea 3 jurat S omnem Vim divum infernam , subter quos Tartara tellus

ima tenet clausos 3 Titanas nomine dicunt. Ut jurata fidem secit, testataque divos, Festinant ambo, Lemnoque Imbroque relictis, Atque auras Carpunt nigra caligine septi . Jamque adeo celsam pariter venere sub Idam Fontibus irriguam Crebris , matremque ferarum , Lectum ad litoream. ponti dein aequora linquunt, Inceduntque solo raptim 3 silva alta tremebat Sub pedibus. Somnus, venientem Jupiter ante Quam videat, tenuitque gradum , furtivus & altae Abjetis ascendit ramos, qua nulla per auras

In tota ad caelum surgebat longior Ida . Heic frondes inter, densa protectus ab umbra , Sedit avi similis, vocitant in montibus altis Chalcida quam divi , genus at mortale Cymindin . At Iuno summum celeri pede Gargaron Idae Ibat ad excelsae . quam vidit Iupiter, arsit Confestim & toto flammatus pectore : qualis Divae furtivo primum est cum junctus amore. Obvius & veniens haec leni est voce locutus rJuno, quo properans alti de vertice Olympi Huc te assers nec currus adest , geminique jugales:

380쪽

LIB. CLUARTUS DECIM.

Τum sic orsa loqui fallaci pectore Iuno est i

Longe abeo extremas almae telluris in oras , Oceanumque deum patrem , Tetlaynque parentem Visere . qui me ambo primaeva aetate suaque Excepere domo, curaque aluere puellam

Ingenti. hos abeo visum , si sorte molestam Adveniens aliqua possim componere litem . Nanque diu thalamo sejuncti, mutua sese Oderunt, animisque agitant discordibus iras. Irriguae in primis volucres radicibus Idae Stant bijugi , qui me celeri terraque marique Axe vehant di prius haec summo de vertice Olympi Sed veni dictura tibi, ne mente doleres iIrata , si sorte irem taciturna remotas

Oceani longe ad sedes ac tecta prosundi . Sic ait: altitonans contra sic Iupiter infit: Ire illuc tibi mox actutum , diva , licebit: Nunc mecum haud pigeat paullum Cessare , meoque

Indulgere animo; cui nunquam pectora tantus Cepit amor, nec quo Conjux Ixionis olim

Tempore Pirithoum , similem dis corda creavit; Clarum prae cunctis mortalibus Acrisione Persea nec Danae genuit quo pulchra , nec illa Nobilis eximii Phoenicis filia prolem Quo geminam Minoa tulit , dium S Rhadamanthum i Nec tam grata mihi Semele suit, Alcmeneue , 'Altera magnanimi Alcidae, partu altera Bacchi Nobilis, humanas solvit qui ad gaudia mentes ;Nec regina Ceres flavo bene compta capillo ,

Inclyta nec Latona , eadem nec tu , dea , tanto

Aeque grata mihi complesti pectus amore . Iupiter haec. Iuno verbis cui vasta dolosis:

SEARCH

MENU NAVIGATION