장음표시 사용
61쪽
Ingentem in capulo dextram di dein impulit ensem Horrendum retro, vaginaque abdidit alte, Praesenti nequaquam ausus non Cedere divae. Ergo tecta Iovis Pallas, divumque petivit a IoConcilium t Atridae rursus maledicere coepit Pelides, suditque irato haec turbidus ore rVino plene , canisque oculos, Cervique sugacis Corda gerens , nunquam cum pube ad praelia, nunquam es Ausus ad insidias cum primis ire virorum . Quippe putas mortem, belli tentare pericla . Multo etenim praestat Danaum per castra , vel uno Si quis te laesit verbo, mutireque Contra Est ausus , grassari odiis, pretiumque laboris Eripere , ct praedae quidquid virtute paravit. 28ORex populi haud pastor, sed foede vorator . inertes Inter enim regnas : quod ni foret , haec seret hercle Nunc illata tuae postrema injuria genti. Sed tibi praedico, regum & violabile nulli Jusjurandum addo. sceptrum hoc regale, quod umbras Et virgulta unquam non fundet, stirpe recisum Ut semel est , posuitque comas , & brachia serro , Olim arbos, auro inclusum gestamen Achivi Nunc manibus versant reges , queis Iupiter auctor Servandasque dedit leges, dicendaque jura : aso I ego nunc testor sceptrum regale, futurum Τempus , Cum Danaum nemo non optet Achillem; Cum nequeas rebus lapsis, Atrida , levamen Ferre ullum , frustra moerens, ubi milia passim Leto multa dabit serus Hector , strataque ferro Corpora acervatim campis consula jacebunt. Tunc tristes tibi discerpent praecordia Curae ,
Tunc te damnabis situstra, seroque pigebit
62쪽
Contempsisse virum, qui , Mars ubi praelia miscet, Optimus in cunetis pugnat bellator Achivis. Sic ait; eque manu auratis sui gentia bullis Sceptra solo iratus projecit , sedit at ipse Τurbidus . Atrides contra surit asper , acerbus , Dira fremens . Horum medius tum , sede relicta, Exsurgit Nestor, Pyliae rex gentis, ct auctor Consilii sapiens , cui vox manabat ab ore Suaviloquo jucunda , ipso dulcis mage melle . Huic duo secla virum , quos inter natus & . altus Ille Pylo in sacra suerat, jam condita dudum Desierant , aetas haec ibat tertia regi. Qui bonus ambobus prudenti haec pectore fatur :Pro superil tibi quantus adest jam Graecia luctus iGaudebit certe Priamus, natique, Phrygumque
Turba omnis tota exsultans laetabitur urbe, Audierit si vos, Grajum duo lumina , primos Consilioque manuque, odia exercere, molesta Et rixa implicitos iurgari mutuar verum Audite, atque seni laeta parete minores iMente ambo . versatus ego sum nanque virorum In coetu quondam virtute ac robore vobis , Praestantum longe , . nec me sprevere monentem .
Nullum quippe virum vidi, nullumque videbo, Qualem Pirithoum regem , regemque D anta, Caeneaque , Exadiumque, deoque parem Polyphemum, Τheseaque Aegiden formaque, & viribus aequum Caelitibus . nemo his suit usquam sortior omni : 'Terrigenum in numero . sortes cum sortibus arma Contulerunt, stetique animis bella aspera coptra Montanas gessere seras, & Pelio in alto ' ; - Nubigenas dira straverunt caede bimembres.
63쪽
His ego tunc; ipsi nanque ultro in bella vocarunt, Ex Αpia , atque Pylo veni comes, atque virili Pugnabam pro parte hosti , non audeat ullus Cui pugnare hominum , vestra haec quos extulit aetas. Ille virum me flos audibat saepe , meisque Parebat monitis. hortanti, di vera monenti Vos quoque nunc Parete , oro 3 quod prosit utrique . Nec tu , Atrida, potens quamvis magnusque , puellam Eripe , donarunt olli quod munus Achivi iNec tu, Pelide, regi contender, parem rex 3 o
Sceptrifer haud etenim est aliis sortitus honorem , Cui decus ipse dedit magni regnator Olympi. Si te diva parens genuit, si Marte seroci
Hunc vincis , regno vincit, pluresque coercet Imperio ille tamen . dirum at compesce furorem Tu prior , Atride . Peliden , ponat ut iram , Ipse orans flectam precibus qui murus Achivum
Est genti saevi contra discrimina belli .
Haec senior . tum sic Atrides t Vera, nec ulli Non laudanda , senex dicis; verum esserus iste Exsultatque animis, vultque omnibus altior unus Ire aliis, fraenare omnes, ac ducere quovis,
Regna tenens . frustra sperat sed talia Grajos Posse pati. duri sortem ad certamina belli Quod secere illum faciles di , saeva prosari Idcircone sinunt 'stulta convicia lingua Iactantem haec celer est sic interfatus Achilles Imbellis fuerim , ct nihili, quaecunque loquare , Servorum in morem tua si praecepta facessam . Quaere alios ,. quibus imperites , iaciendaque mandes Ore minax torvo. tua jam nec jussa veretur Pelides , regique negat parere superbo.
64쪽
Hoc tibi praeterea dico , tu pectore dictum Conde memor . certum est pro sola nolle puella Vel te , vel quenquam contra pugnare , dedistis Quandoquidem quae dona, eadem nunc tollitis ipsi. Sed, quae multa mihi congesta in puppibus altis
Sunt alia, invito ne quis me attingere, Clamo , Audeat. aut agedum Conare, Atrida , periclum Et facito, ut noscas rem tuque , ct cetera Grajum Turba omnis . mora nulla, tibi latus hauriet imum, Atque tuo tepefacta fluet mea sanguine cuspis .
Haec ubi jactarunt saevis mala jurgia dictis,
Starrexere ambo, coetuque abiere soluto.
Pelides graditur celsa ad tentoria, regem Patroclo ac densa comitum stipante caterva .
Atrides celerem deducit litore puppim, Remigioque legit bissienos, robora pubis
Argivae: tum dona deo portanda carinae AImponit, pulchramque una Chryseida ducens Ipse locat. prudens dux puppim scandit Ulysses. Illi alacres pellunt certantibus aequora remit 3Αt jussu Atridae lustrat se cetera pubes, In salsum S sordes abstergens dejicit aequor. Tum Phoebo mactant procurvo in litore passim
Caprigenumque pecus, praestanti & corpore tauros, Imponuntque aris . late se fumida nubes Attollit, mixtusque altas it nidor ad auras . Talia dum celerat castris Argiva juventus, Atrides , nondum pacato corde minarum Immemor , Eurybaten compellans, Talthybiumque , Praecones ambo , celeresque ad justa ministros, Ite, ait, actutum celsa ad tentoria saevi Aeacidae, atque manu Briseida ducite. jussu ii 37o 38o Nam
65쪽
Nam dare si renuat, suerit quod acerbius , ipseMajori veniam numero comitante meorum.
Sic ait: hi regis non mollia jus a lacessunt 3 Moerentesque ibant propter mare, donec ad altas Myrmidonum puppes, & septa ingentia magni Pelidae venere . illic videre sedentem MoPro foribus juvenem tentoria ad ipsa, suaque Non longe a puppi. venientes vidit Achilles, Agnovitque, animoque haud est laetatus . at illi Magnanimum veriti regem , ct sermidine mentem Suspensi , effari nihil ausi, nilque rogare, Stabant. his, gelido perculsos nanque pavore Sensit, Pelides haec miti pectore fatur rPraecones salvete deumque hominumque sequestres; Huc propius me serte pedem . non vestra , tyranni
Culpa sed est, duci sibi qui Briseida saevus 4ro
Imperat. En age , quam poscit, Patrocle, puellam Educ ipse seras , ducendam & tradito : at este Ipsi olim testes coram dta , quidquid & usquam Est hominum, coramque immiti rege 3 cruentam Grajorum ob cladem nostri si venerit usus . Demens quippe ruit vesana mente, nec ante Quid fuerit, nec quid venturum prospicit, olli Salva rates juxta pubes ut pugnet Achivum. Sic ait i at dicto paret Patroclus amici , Formosamque seras ducens Briseida , tradit. 4ao Illi abeunt rursum ad naves: invitaque flensque It mulier , lento figens vestigia gressu . Tum vero: moerens lacrimasque essudit Achilles , Et longe a sociis digressus litore in ipso Consedit pontum adspectans, palmasque tetendit, Et caram tali est affatus voce parentem:
66쪽
LIBER PRIMUS. ISMater , ad angusti spatium cui scilicet aevi Sum genitus, claro saltem decorasset honore Me pater altitonans r miserum nunc despicit, ullam Nec tribuit partem decoris. majoris Atridae 4 o Ludibrium heic jaceo; mea praemia rapta superbus Ille habet. Hos alto rumpebat pectore questus, Perque genas ibant lacrimae sine more fluentes. At mater , specubus quae tunc, ut sueta , sedebat In patriis, gemituque audito exterrita surgit 3 Et summo , nebulae similis , tenuique vapori , Emersit fluctu , seditque in litore gnati Ad latus , atque manu flentem permulsit amica . Tum roseo , blande compellans , ore locuta est rQuid fles quis menti subitus dolor incidit aegrae E 44o Dic age , dic , Caram nec cela, nate , parentem . Ille refert, imo gemitum de pectore ducens: scis, mater , scis ipsa jubes quid nota profari Nequidquam 3 Thebas, sacram sedem Eetionis , Venimus, ct captam bello vastavimus urbem . Praeda ingens , vecta huc ad naves, inter Achivos Rite suit divisa omnis . Chryseida sorti Exemptam dedimus majori munus Atridae . Dein Chryses, Phoebi curat qui templa sacerdos , Advenit Grajum ad naves ingentia secum 4so Dona serens , natae pretium , vittamque precantum De more implicitam sceptro gestabat , ct omnes Ambibat precibus Grajos 3 geminosque rogabat Praecipue Atridas , rerum queis tradita summa est, Dicta senis Grajos flexere 3 sacrique verendam Canitiem capitis , capiendaque dona fremebant. At non Atriden precibus , non vincere fletu Evaluit. miseri lacrimas serus ille parentis
67쪽
InCrepuit , castrisque actutum excedere jussit Μulta minans. tristi senior tum percitus ira 46o Retro abiit: Phoebus Danais quem dira precantem Audiit, atque luem fatali turbidus arcu Immisit foedam populis. condensa jacebant
Corpora acervatim nigro manantia tabo; Saeva dei totis volitabant spicula castris. Inde, malae ut cladis veraci pectore caussam FatIdicus vates Phoebo monstrante , retexit 3 Primus ego coetu in Danaum, quem rite VOCaram,
Placarique deum jussi, reddique puellam . Atrides dirum infremuit , surgensque minatus 47o Est mihi , quae doleo nunc jam persecta . parenti Puppe cava Chrysae gnatam delecta juventus Argivum ponto ducit, mactandaque Phoebo Dona vehit: nostrum gemini , Briseida , munus
Praecones duxere modo ad tentoria regis .
Verum age nunc, siquod potis es , tu sedula proli Auxilium fer diva tuae . Caelestia scandens Τecta Iovem exora supplex; tibi Iupiter unquam Si dicto est ullo, factove adjutus . in aede Iactantem patria nam saepe audisse recordor , 48 Te solam e superis dirum avertisse Tonanti Exitium , cum vincla olli di , vimque pararent, Neptunus pater , ct Iuno, & Tritonia Pallas: Solam atrox turbasse nefas, subitoque vocasse Centimanum , divi Briareum quem nomine dicunt , Aegeona homines . advenit, robore patrem Ille suum praestans, multo qui laetus honore Caelicolas inter magna in Iovis aede sedebat. Hunc veriti abstiterunt coepto di, vincla trementum Excussa e manibus , libertas parta Tonanti est. 49o
68쪽
Haec memorae juxtaque sedens, amplexaque supplex pGenua dei 3 si sorte velit Troasque juvare, Et Danaum ad celsas pubem compellere puppes Litus in extremum , caesam, foedeque sugatam 3 Cui parent , omnes praeclaro ut rege fruantur ;Utque malo ingenti doctus jam noscat Atrides, Et doleat noxam; laeva quod sprevit iniquus Mente virum , in cunctis cui par non ullus Achivis . Haec ille di haec lacrimis contra Thetἱs alma profusis: Cur laevo genitum te , gnate , miserrima fato Eduxi cura vacuus, nec laesus ab ullo Saltem ageres heic ad naves, cui tam prope vitae Di finem posuere . brevi nunc, o miser , aevo es, Moestior & cunctis, curisque infestior aevi Hoc quodcunque trahis, Parcis heu natus iniquis. Ibo equidem aetherei . praecelsum ad culmen Olympi, Atque Iovi, quae vis , fabor , si sectere possim .
Interea tu, nate, cavis ne abscede Carinis, Iratusque sede Grajis, nec proelia tenta . Hesternus , divum coetu stipante , remotos
Oceani ad fines abiit conviva bonorum Iupiter Aethiopum di bissena luce redibit Sidereas caeli ad sedes. tunc ardua scandam Techa Jovis, genibusque advolvar t verba precantis Irrita nec cedent, ni spes me ludit inanis . Sic ait, eque oculis dilapsa evanuit, aegrum , Iratumque animi linquens, demptumque surentem Ob decus, & raptam serma praestante puellam. Interea Laertiades mactanda serebat Dona deo , & Chrysae ad sacras pervenerat oras. Curva ubi se portu primum ratis intulit alto, Vela legunt, mediaque locant composta Carinar
69쪽
Funibus hinc malum demittunt, atque paratam Reclinant apte in sedem 3 celerique per undas Remigio tuta sese statione recondunt. Anchora tum jacitur, firmant retinacula puppim. Optatum in litus juvenum manus emicat: inde Exponunt laeti pecudes , Phoebeia dona,
Et pulchram ad patrias ducunt Chryseida sedes: Ipse manu sacram Phoebi quam sistit ad aram, s3o Atque patri , ut jussus, tradens haec satur Ulysses Huc me , Chrysa , virum regnator mi sit Atrides, Et jussit gnatamque tuam tibi ducere, Phoebo
Et sacere, ac placare deum, qui concitus ira
Saevit, & ingenti luctu demergit Achivos . Sic ait 3 inque manus patri dat, suscipit ille
Gaudens, ac tremulis oblatam amplactitur ulnis . Interea pulchram juvenes ex ordine ad aram Mactandas statuunt pecudes, & flumine puro Persedere manus , spargendaque farra tenebant, sq. Atque salem . Chryses ambas ad sidera palmas Sustulit, ac senior sic magna est voce precatus: Audi haec arcitenens , praesenti numine Chrysam Qui regis, ac Tenedum, Cillamque. haud vana precantem
Et prius audisti , mihi laudem, tristia Grajis
Damna serens , & nunc audi , sinemque malorum Da , pater , ac pestem Danais averte nefandam . Sic ait; atque deum non casta in vota vocaVit. Graji etiam fudere preces , veniamque rogarunt.
Tum fruges jaciunt salsas ε, cervice reflexa SSO Dein sacras jugulant pecudes , ac tergora costis Deripiunt, serroque secant semora , atque plicantes omento involunt pingui , supraque resecta omnibus e membris imponunt Histar sacerdos by Cooste
70쪽
Quae sacris adolet flammrs , rubicundaque landit Vina i gerunt juvenes hinc atque hinc viscera quino . Fixa veru . postquam flammis semora usta , frequentes Tosta igni postquam gustarunt viscera ad aram ,
Secta minutatim fixerunt cetera longis In verubus , curantque dapes, laetique paratis s6o Vescuntur , structisque agitant convivia mensis . Postquam exempta fames, amor & compressus edendi est, Crateras pueri statuunt, & vina Coronant, Inque orbem cyathis haustum tribuere liquorem . Pota dehinc pubes laetum paeana Canebat, Tota & luce sacro celebrabat Carmine Phoebum , Placabatque iram certo jaculantis ab arca . Audibat, largoque deus gaudebat honore .
Interea aequoreas currum Sol condit in undas, Et nigris terram involvit Nox atra tenebris . SIO Somno illi ad curvam sese stravere Carinam. Inde, ubi purpureo Veniens processIt ab ortu . Aurora , excedunt portu , Cursumque Capessunt
Ad socios . auram Phoebus pater ipse serentem Adspirat. laeti.malum arrexere, sinusque Velorum niveos pandunt tum Carbasus austro Inflatur , proram subter fremit unda, liquentes
Uncta vias currit, suctu cedente, Carina. i 'Ast ubi venere ad socios , Argivaque castra . Ingressi, curvo subducunt litore puppim , s8o Longaque supponunt firmo de robore fulcra, Dilapsique abeunt sua quisque ad septa, ratesque. Magnus at ingenti Pelides turgidus ira Myrmidonum ad naves secreta in parte sedebat, Non coetus Grajum visens, non praelia 3 tristi
