장음표시 사용
71쪽
Implicitos durae cupiens discrimine Achivos'. Jamque adeo duodena Eos processerat amne Oceani . Aethiopum linquentes regna redibant Sideream divi ad sedem . rex Iupiter ante sso Incedit, subeunt alii, patremque Catervam more ingenti celsa intra limina ducunt. Nec Thetis est oblita preces , mandataque gnati; Caeruleo at fluctu emergens festina supremi Aerium per iter culmen conscendit Olympi Mane novo . Heic coetu divum secretus ab omni Iupiter in summa caeli regione sedebat . Quem Thetis ut solum nacta est , contraque, prosuisora madens fletu , sedit, laevamque, precantum More, manum apposuit genibus, dextramque sub imum Goo Suppliciter mentum admovit 3 dehinc talia fatur . O pater, o divum rex ; inter numina juvi Si te unquam verbo, vel re da , magne , precanti, Quod cupio , durusque meos ne despice fletus.
Da , meus in Danais per te Clarescat Achilles, Quem citus heu dulcis vitae manet exitus 3 omne
Cui serus Atrides misero decus abstulit, & , quae Pulchra viro dederant virtutis praemia Graji, Eripuit, fas ct contra sibi vindicat omnς . At tu nunc, genitor, farci quod laudis ademptum est orci Insonti 3 atque favens Trojanis annue palmam Usque , meam donec prolem tot cladibus acti Grajugenae donis cumulent; largoque rependant Foenore , quod nunc flet raptum, deCus . Haec ait alto Cum gemitu. reddit nil contra Iupiter; haeret Sed tacito immotus vultu . cunctatur & ipsa ,
Genua tenens arcte, semel ut complexa, nec usquam
Est potis avelli , roseoque haec subjicit ore:
72쪽
LIBER PRIMUS. v IJam mihi vel sponde, pater , ct bonus annue, Contra Abnue vel tandem , t nam quis metus hoc ego saltem ceto Infelix ut nosse queam , quam gratia nostra Sit levis , inque deis quam negligar omnibus una . Ingemuit pater I S, Cur me , dea, tristia cogis Moliri nunc facta , inquit, cum conjuge & iras Exercere malis quae me vesana Iacesset Actutum verbis; mihi quae convicia divis Saepe facit temere in mediis , queriturque iuvare Quod soleo immeritos dura inter praelia Teucros. Quin tu , oro, has, videat ne te Saturnia, sedes Linque domum rediensi curae mihi scilicet ista 63o Res erit.: haud patiar seustra me, diva, rogatum. Haec adeo , ne sorte meis dissidere verbis Incipias, moto firmabo vertice dicta . Haec mihi nanque fides verborum est maxima fanti
Caelicolas inter di moto quod vertim Cunque Annuero, immotum stat nec revocabile , donec Pollicitum implerint maturo tempore Parcae .c Sic ait, ct capite atque oculis pater annuit: almam Ambrosius fluxit per frontem S regia crinis Tempora r Contremuere arces, ct culmina Olympi. σμHis actis , ambo digressi. diva profundum Desilit in pontum i caeli de vertice summo Iupiter ingressus tectum est regale . parenti Assurgunt divi consestim e sedibus omnes , Nec quisquam est ausus venienti haud obvius ire. Tum solio medius consedit . regia Iunos Vidit enim surtim secreta in parte loquentem Cum nympha quiddam Nereide ) talibus audax Orsa Iovem dictis incessere, Nectere fraudes Docte, deum quisnam tecum est congressus, ct una Oso
73쪽
Sedit quidve doli struitis p cur me.omnia Celas, Consiliumque capis semper sine conjuge , nec, quas Mente foves, rerum pateris me noscere quidquam. Sic Iuno i ast hominum contra pater , atque deorum rDiva, meo verso quaecunque in pectore, pandi
Si vis cuncta tibi, ludet spes te irrita ; prosit Nec tibi quod conjux mda diceris . omnia sciri
Quae decet, haec prae te nemo divumve, hominumve Noverit: at divos quae celans molior, haec tu
Omnia nequidquam scitari S quaerere parm. Huic amplis veneranda oculis Saturnia: Nam quid Est opus , o conjux, tam dura & saeva profari Z . Et nimium quidquam nec scitor , nec tua scrutor . Moliris nullo contra pugnante , parasque . Securus quodcunque lubet. sed , candida blandis .
Aequorei te nata senis ne Ceperit actum In fraudem verbis, metuo . nam vasta sedenti
Asseditque , genu & flens est amplexa e, deaeque Pollicitus , credo , es clarum decus addere Achilli, Multa dare ad puppes Grajorum S milia leto. Huic genitor, nutu caeli qui nubila cogit: uno , nihil non tu conjectas 3 fallere nusquam Te possum . at quid ages aliud tamen , improba , ni te Ut magis averser triste ut tibi stulta periclum Arcessas nam, si vera istaec fare , voluntasQuod mea fieri , facio non ulli obnoxius. at tu Iurgari jam parce, sedens S comprime vocem , Atque meis pare dictis , ne quotquot Olympum Divi habitant miserae nil prosint, si tibi saevas Injiciam gliscente manus male percitus ira . Haec pater illa metu pectus conterrita sedit, Nil contra mutire audens, iramque sub alto
74쪽
Ingentem , ct saevos compescens Corde surores. Cuncti una patriam divi ingemuere per aedem . At matri cupiens Vulcanus demere Curam ,
Caelicolis haec in mediis ita sarier orsus r uis probet haec autem Z vel quis serat esse deorum Hanc tantam primis rixam pro gente pusilla Terrigenum , & subito misceri cuncta tumultu 3 Haec inter quem laeta juvent Convivia , largae cypo Atque dapes; quando vincunt pejora e parentem, Illa quidem per se quanquam sapit, attamen ipse
HOC moneo : patrem Contra ne pugnet, at iram
Obsequio vincat 3 verbis ne rursus acerbis Saeviat, ac nobis epulas & gaudia turbet. Quippe etenim , si sorte velit, nos sedibus altis Deturbare poli possit, qui vi anteit omnes
Horrendumque ciens tonitru , ct flammantia torquens Fulgura . Tu , genitrix, Verbis placare minacem
Blanda para di facilis necti est; placidusque bonusque et oci
Continuo fiet, nec tristes proseret iras Longius . Haec dicens surgit de sede, rotundum Inque manuβ cyathum matri dedit, atque ita fatur . Quidquid id est , mater , serto aequa mente , molestum Sit licet, heic videam scissam ne sorte pudendis Verberibus , nec opem possim tibi serre vocanti Auxilium ε, frustra sed cogar flere. Tonantem Haud facile est magnum contra contendere vires . Et quondam , memini, mater , tibi serre volentem Auxilium, arripuitque pede, & jaculatus ab alta est rici Aede procul. tota, quam longa est, luce serebar In praeceps longe magnum per inane . cadente Sole , super Lemnum cecidi . excepere benigne Sinties infractumque artus, animamque trahentem T. Ss . Vix
75쪽
Vix aegre tenuem . Sic fanti maxima Iuno Arrisitque, oblata manu nec pocula sprevit. Τum dextra exorsus magno e cratere deabus , Atque deis haustum miscebat nectar at ingens Continuo risus longi & sonuere cachinni , Ut claudum videre deum stagrantia ferre Iao Pocula , sestinumque amplas Cursare per aedes . Sic tota pariter Celebrant convivia luce
Solis ad occasum laeti, dapibusque fruentes, Auratae ct strepitu citharae , quam pulcher Apollo Pulsabat , cantu & Musarum alterna Canentum . Verum ubi se clari solis jubar abdidit almum , Consurgunt mensis, metuque ad tecta soluto Quisque sua abscedit somno gravis, aurea Cuique Olim solerti quae fecit Mulciber arte . Ipse etiam ad thalamum , dulci laxare quiete 73o Membra ubi consuerat, processit Iupiter , & se Composuit somno : cubuit prope regia Iuno .
76쪽
I somno curas dulci , turmaeque virorum ,
Et caelo , ct terris, tacita sub nocte levabant Iupiter insemnis versabat corde sub alto , Pelidae quonam decus ingens, tristia quonam Grajugenis ferret quamprimum sunera pacto Omnia versanti , haec animo sententia sedit , Mittat ut Atridae Visum exitiabile regi . Hoc vocat ad sese Consestim , aC talia mandat . Larva nocens, hominum sopito illudere sensu Docta , ito ad naves Danaum 3 aC tentoria sertim roIngredere 3 Atridenque meis Agamemnona verbis Alloquere , haec portans , quae do, mandata: Comatos Instruat ad pugnam toto de litore Achivos. Ampla etenim Trojae Capiet jam moenia. discors Ante , deum nunc haud variat sententia ; cunctos Flexit enim precibus tandem Saturnia Iuno i Trojanis & jam clades extrema parata est . Sic ait audivit summi ut mandata parentis, Umbra levis rapido caeli per inania lapsu Argolicas volat ad naves , majoris Atridae a o Septum adiens; regemque intra tentoria nacta est Membra toro stratum ambrosius cui corpora late Fundebat sese circum languentia somnus . Huic stetit ignaro supra caput, omnia dio Nelidae similis , quem reges inter Achivos Eximio Atrides unum observabat honore .
77쪽
Tum faturi Dormis, Atrida invicte supremum Tota nocte ducem placido indulgere sopori
Non decet, uni omnis rerum cui credita summa. Ergo audi i venio Iovis huc tibi nuncius. ille Aequus amat nam te, Caelo & miseratus ab alto est Ac jubet exorta festinum luce Comatos Instruere ad pugnam toto de litore Achivos. Ampla etenim Trojae capies jam moenia. distors Ante, deum nunc haud variat sententia; cunctos Flexit enim precibus tandem Saturnia Iuno: Trojanis & jam clades extrema parata est Ab Iove. dicta memor serva haec, oblivia mentem Neu capiant, dulcis cum somnus deseret artus . Sic ait; inque auras iugit, regemque reliquit
Haec versantem animo nunquam eventura. putavit
Nanque die. vertenda illo sibi moenia Trojae, Nescius heu strueret magni quid rector Olympi ,
Multos ille parans gemitus, luctumque, laboremque Et Troum & Danaum dura inter praelia genti. Jamque adeo pulsus cessit sopor haeret in ipsis Visa tamen sacies oculis, audita sonat vox Auribus in mediis. molli tum corpora strato Erigit, atque sedens peXamque, & pulchra nitentem Induitur tunicam, dehinc pallia longa superne Injicit, atque pedum circundat vincula plantis , Eque humero bullis clarum suspenderat ensem .
Tum veterum Cepit sceptrum immortale parentum. Hoc gestans Danaum ad naves gressum tulit heros. Aurora interea celsum conscendit Olympum , Atque Jovi, atque aliis Iucem dis nuntiat almam . .
Atrides magna praeconum voce vocari Imperat in coetum Danaost mora nulla, vocati
78쪽
Adveniunt, seque affundunt, densantque frequentes. Nestoream primo ad navem considere jussit Maturos aevi proceres , dehinc talia fatur Consilium exorsus di Laetas advertite menteS, O socii. placida stratus cum nocte jacerem , Umbra levis caelo adveniens mihi visa , decorum Corpus, sermam, habitum similis tibi, maxime Nestor Atque caput supra stetit, ct mihi verba locuta est Ipsa haec, quae refero: dormis Atrida 3 supremum Tota nocte ducem placido indulgere sopori Non decet, uni omnis rerum Cui credita summa . Ergo audi : venio Jovis huc tibi nuncius 3 ille Aequus amat nam te, Caelo & miseratus ab alto est. Ac jubet exorta sestinum luce Comatos Instruere ad pugnam toro de litore Achivos . Ampla etenim. Trojae capies iam moenia. discors Ante , deum nunc haud variat sententia ; cunctos Flexit enim precibus tandem Saturnia Iuno i Trojanis dc jam clades extrema parata est i Abit Jove . dicta memor fac serves. talia fata Avolat umbra i sopor dulcis mihi membra reliquit Ergo agite , Argolicas si sorte armare phalanges
Contingat, saevoque animos incendere Marte ., Ipse prior, qua'sas, mentes tentare dolosis i iAggrediar cautus dictis 3 longoque lubebo . Desessos bello ad sedes remeare paternast i Vos aliunde alius verbis inhibete ruentes. Haec postquam fatus, Consedit. Maximus aevo Litoreae rex ille Pyli dehinc talia' Nestor Subjecit, Socii , Dana una regesque ducesque, Visa sibi eaeca narrasset somnia nocte Si quicunque alius, vanus mendaxque putari
79쪽
Quippe , nec immerito, posset , spernique . sed ille Dixit visa sibi , Grajos qui maximus inter
Sceptra gerit, regum longe optimus . ergo volenti, Quod jubet, huc animo certatim impendite curam , Argivae ut possint armari ad bella phalanges . Sic ait 3 ac princeps coetu digressus abibat . Consurgunt pariter, concordi S pectore cuncti Pastori parent populorum, ac jussa capessunt Sceptriferi Danaum reges . Ruit agmine magno Interea toto condensum litore vulgus . Rupe cava ut quondam egrediens fluit ordine longo Vulgus apum , supraque alias sese usque recentes Agglomerant aliae , violasque, & lilia circum Verna catervatim servent examine denso Sic densae in coetum celsis de navibus ibant Caeruleos propter fluctus longo' ordine turmae . Per medios se Fama Jovis fert nuncia , gressum Illa viros celerare jubens . spissum undique vulgus Confluit, ac magno miscent se insula tumultu Agmina consertim : tum pondere pressa sedentum Τerra gemit. glistunt fremitus: at voce noveni Cursantes magna praecones, parcere tandem Clamori , ac dios reges audire jubebant . Iamque adeo sedere omnes, compressaque late Murmura. tum surgens Agamemnon pectore coepit
Haec ficto 3 sceptrum gestans, quod Mulciber olim Fecerat ipse Iovi praebens venerabile donum . Summus Mercurio donarat Iupiter , inde Mercurius Pelopi , atque Pelops dehinc tradidit Atreo, Diti Atreus liquit post sata extrema Thyestae . Hic moriens gestare dedit tibi, magne Agamemnon 3 Et patriis regnare Argia, longeque remotis
80쪽
Urbibus in medio leges Imponere ponto. Hoc & tum nixus simulato haec pectore coepit: Heroes Danai, gens dura , invictaque bello , Insidiis & fraude mala Saturnius heu me Iupiter implicuit fallens. promiserat olim Ille mihi laetos reditus post Pergama Versa . Nunc jubet indecorem, tot post male perdita Grajum Milia, digressum ad sedes hinc ire paternas. I 3o Nempe Iovi hoc .placitum, nutu qui cuncta potenti
Versat agens; multas olim qui diruit urbes, Diruet S multas rursum volventibus annis . Turpe sed & seros hoc fando audire nepotest Totque viros, talesque omni bellasse diu vi , Nil egisse tamen ; tanto Cum Troia pubes Argiva inserior numero seret, omnibus actum, ' Nil tamen impensis operum, longoque labore . Nam , placeat cunctos icto si foedere utrinque Censere , hinc Danaos, hinc Troas , quotquot in urbe Ion Indigenae 3 ac deni pariter sedeamus Achivi, Vinaque Tros adstet qui denis misteat unus,
Grajugenum desit multis , qui pocula ponat. Usque adeo Graji Troas' praestamus, opinor, Indigenas numero . socii sed , milia multa , Auxilio venere, hastas quassare periti ;Atque moram injiciunt, nec bello imponere finem , Et Phrygia nos urbe sinunt, opibusque potiri.
Quippe novem evolvit jam magnus Iupiter annos :Robora jam ratibus putrescunt, jamque rudentes IsoSolvuntur senio, interea desertaque conjux, Et flentes pueri selis nos usque requirunt
