장음표시 사용
101쪽
Fulmineos hasis juvenes, torvumque Myneta , Et validum nigro demisit Epistrophon Orco. Hanc propter longe a sociis jacet ille , suritque
Indignans: mox saeva tamen Consurget in arma.
Quae Phylacenque habitat pubes , ct Pyrrhason almae Floriferam Cereris tellurem , Itonaque matrem 2 o Lanigeri pecoris , Pteleumque virentia juxta Pascua, litoreamque Antrona , his inclytus olim Protesilaus erat ductor dum vita manebat Tune miserum jam terra sinu condebat in atro .
Heu miserum 3 Phylace in patria cui regia conjux , Ambas illa genas lanians, incoeptaque frustra Magna domus longe digresso in bella relicta est . Ipsum autem , primus Danaum dum litus ab alta Desilit in Phrygium puppi, vir fixit acuto Dardanius telo, viridique exstinxit in aevo. Io Nec tamen illa suo pubes ductore carebat, Moesta ducem quamvis leto sibi fleret ademptum.
Martius aeratas cogebat in arma Catervas,
ordine quamque suo disponens rite, Podarces Phylaeidae Iphicli minor aevo filius alter, o
Protesilae tuus frater, nec par tamen armis Ille tibi , clarum virtute, ac sortibus orsis Quem socii memores optabant morte peremptum . Ille quaterdenas ducebat in arma carinas .
Qui Glaphyrasque, Pherasque colunt Boebeia propter o Stagna viri, & Boeben, ct turrigeram Iaolcon, Undenis horum dux ibata puppibus ' acer Filius Admeti Eumelus, quem dia creaVit P . Admeto Alcestis Peliae pulcherrima' proles . At quos Methoneque viros, atque aspera Olizon , Taumacieque, acres bello, Meliboeaque misit,
102쪽
Puppibus in septem delecti quamque sedebant Quinquageni intra puppim ) bonus ille sagitta , .
Assuetos aeque certo sua mittere ab arcu i
ta , Philoctetes patriis abduxerat oris . . Ille sed in sacra Lemno sub rupe jacebat Aequorea , taboque fluens , diramque dolorum Vim patiens di illic saevi nam dente colubri
Fixum olim , ac tetro spargentem saxa cruore Liquerunt regem Danait sed tempore eundem Post parvo memores, conversa mente , requirent.
Nec tamen illa, suo quanquam ductore carebat , Turba duce Iliacis nullo bellabat in oris. Quippe Medon it per medios, atque instruit agmen, Pulchra nothum sorti quem Rhena eduxit Oileo . Qui Triccenque habitant, & Itomes ardua in alto Saxa jugo, Oechaliamque , serox ubi sceptra gerebat Eurytus, hos ducunt Podalirius, atque inmaon , Asclepi genus, ambo insignes arte medendi . Terdenae his ibant pulchrae longo ordine puppes . Quae colit Ormenium pubes 3 sontemque Hypeream, Asteriumque tenet, Titanique albentia saxa, Hos agit Eurypilus Evaemonis inclyta proles. Hunc quadragenae puppes in bella secutae . At qui Gyrtonenque viri, Argissamque colebant, Ortenque, Elonenque, albisque Olootana muris , Inseruit hos in bella bonus bello Polypoetes, Pirithoi proles, Iovis alto a sanguine creti Pirithoo peperit quem nobilis Hippodamia , Ille seras ultus qua victor luce bimembres Egit ad Aethicum fines a Pelio alto . It comes huic Martis clara de gente Leonteus, Magnanimi proles Caenidae invicta Coroni.
103쪽
Hos quadragenae Trojam advexere Carinae.
Inde bis undenas Trojana ad moenia puppes a8o Ille Cypho adveniens agit acri remige Guneus. Hunc Enienes, & armigeri, genus acre , Peraebi, Frigida quique habitant Dodonae rura, sequuntur , Quique colunt pingues campus, ct amoena vireta Quae secat, ac lenta Τitaresius alluit unda , Pulchra fluens qui se Penei devolvit in alveum , Nec tamen & vitreis usquam confunditur undis , Sed natat in morem liquidi suspensus olivi. Quippe etenim Stygii pars dicitur esse fluenti , Quod metuunt magni jurare , ac fallere divi . aso Magnetas Prothous Tentredone cretus agebat, Qui saltusque tenent virides peneia circum Flumina , frondosum silvis & Pelion altis. Huic quadragenae sulcabant caerula puppes. Hi Danaum regesque ducesque in bella profecti Cum geminis Phrygium venere ad litus Atridis Verum aliis numero quisnam praestaret in omni Virque, & equus, Vati pigeat ne dicere, Musae. Eumeli Pheretiadae praestabat equarum Nobile par . pedibus rapidas aequare Volucres
Natae ambae , ambabus unus color, una erat aetas,
Τergaque ceu tenui directa, aequataque filo. Pieriae has olim per saltus pavit Apollo Arcitenens, terrorem atrum per bella serentes. Omnes mole viros, ct vi Telamonius Αjax Praestabat longe , saevos dum corde surores Irato volvens dius cessabat Achilles, Nullum non animis , invicto & robore vincens Ille, & equi regis currum cervice trahentes. Sed tum fluctivaga moerens in puppe jacebat
104쪽
Atridae iratus magno i ludebat inermis Interea comitum manus omnis litore in ipso Discoque , & jaculo certans, volucrique sagitta :Alipedes at equi stabant vacuos prope currusAbjuncti & loton segnes, apiumque palustre Pascebant: velis tecti de more jacebant Myrmidonum currus intra tentoria 3 moesti Illi hac, atque illac ibant per castra , ducemque Optabant frustra, saevi & certamina belli. Interea campis Danaum condensa ruebant aeto Agmina, sulgentique ardentes aere catervae r Ut segetem cremat ingenti cum flamma sonore, Atque ruit late immissis Vulcanus habenis . Terra gemit subter . Veluti cum, saeva corusca Tela manu torquens, divum rex sulgurat, alto Et quatit in Arimis tonitru juga celsa, Typhoeo Stravit ubi durum vasta sub rupe cubile IVadentum sic terra virum concussa gemebat Sub pedibus i celeri transmittunt agmine Campos . Iris at, aerias volucri pede lapsa per auras, 3 oΑb Jove Trojugenis venit belli, atque laborum Nuncia . Vestibulo in Priami juvenesque senesque Stabant, turba ingens , in coetum sorte coacti. Intulit in medios huc se dea, voce Politen Assimulans, gnatum Priami ; speculator in alto Qui, pedibus fretus, busto senis Aestetae Sederat, observans Graji si litore curvo Digressi Trojae sub muros castra moverent . Huic similis regem alloquitur, ac talibus infit. O pater, usque placet longis sermonibus horas 34o Ducere, ceu quondam placida sub pace: nec ortum Esse vides durumque, ct ineluctabile bellum.
105쪽
Saepe virum subii bellantum praelia miles; Agmina sed nunquam tanta usquam, ac talia vidi. Quot silvae frondes, quot preesert litus arenas rit campo incedunt urbem , ac tua regna daturi Exitio. Nunc, tu quod mando, .protinus , Hector, Exequere . auxilio multi huc venere, frequentem Et complent urbem populi diversa loquentes Multimodis 3 nec enim lingua est mortalibus una. Horum quosque suus fac princeps instruat; unusquisque suos princeps regat inter praelia cives Sic ait: agnovit vocem, praeceptaque divae Hector , concilium S solvit . mora nulla ; juventus Arma stemit: Verso panduntur cardine postes
Aerati , ct plenis fundunt sese agmina portis,
Turmae equitum, peditumque cohortes : densa virorum Turba ruit, magno miscentur cuncta tumultu.
Est procul ante urbem procero vertice collis Camporum in medio 3 circum vasta undique sese Planities tendit, Batteam nomine dicunt Mortales 3 divi , pernicis busta Myrinnae . Flete socii primum discreti, ac Troica pubes, Quaeque suis & sub ducibus gens rite coacta. Troas magnus agit, galeaque it clarus ahaena Hector Priamides , quem circum lecta juventus Plurimaque , & longe bello sortissima sese Armat , fraxineis horrens globus impiger hastis . Dardanios Anchisiades regit inclytus armis Aeneas, Venus Anchisae quem pulchra creavit, Diva hominem Idaeo in saltu dignata cubili. Aeneae comites, duo gnati Antenoris, adstant Archilochusque , Acamasque, ambo genus omne periti Armorum tractare, omni & consigere Marte .
106쪽
Qui silvosae habitant Idae imo in monte Zeleam Troes, & Aesepi dites de flumine potant, Instruit hos in bella Lycaonis inclyta proles
Pandarus. huic arcum Lycius donarat Apollo. ΝΑt qui Adrasteamque , & Apaesi moenia, ct altas
Teriae linquunt rupes, Pityeaque rura, 38o Hos duxere , duo fratres , Adrastus, ct acer Amphius intorto protectus pectora lino . Queis pater ille Merops Percosius 3 omnia norat Ante alios qui fata augur praestantior omnes e, Ire nec ad bellum gnatos letale sinebat At monitus, fletusque ambo sprevere paternos 3 Quippe malae urgebant miseros in sunera parcae .
At quae Percoten , ct Praction, altaque Arisbae Μoenia, quae Sextum pubes, quae liquit Abidum , Armipotens bello Hyrtacides hanc Asius armat . 3so Asius Hyrtacides a flumine Selleente Magnis qui ad Trojam , multo & spirantibus igni Vectus equis princeps e diti venit Arisba .Hyppothous praeit hastiseros in bella Pelasgos, Pinguia Larissae qui rura, urbemque Colebant it lΗyppothous simul, atque Pylaeus, martia Lethi Teutamidae proles, fratrum par nobile bello Thracas agunt asperque Acamas, S Pirous heros iQuotquot flucti senus complectitur Hellespontus .
Euphemus Ciconas, bello genus acre , coercet 4oo Troezeni Ceadae claro de sanguine Cretus. iPyraechmes curvo bellantes Paeonas arcu Duxerat. hos Amydon , atque Axius educat ingens,
Axius, illimi late qui landitur unda. Ibant audaci sub rege Pylemene durae
Paphlagonum ex Enetis gentes, agreste repertum z. Is o. Est
107쪽
Est ubi mularum quondam genus, alta Cytori si , montosum qui Sesamon , atque Virentem Parthenii ad ripam pulchros coluere penates, Cromnamque , Aegialumque , & aerios Erythinos . 4 Io Ducit Halietonos odiusque, & Epistrophus, actos Longinqua ex Alybe , argenti fluit unde metallum . Instruit at Mysos Chromis una , atque Ennomus augur , Nec tamen augurio nigrae subducere morti Se potuit , manibus domitus pernicis Achillei, Iliacam pubem cum Xanti stravit in alveo . Ascanius , Phorcysque Phrygas duxere seroces, Pugnae avidos, procul Ascaniae de pinguibus oris . Maeonas at Mesthles , atque Antiphus egit , uterque Cara Pylemenei proles, Gygaea creavit Quos, ut fama, palus . secum iidem in praelia ducunt Magnanimos Τmolo digretas Maeonas imo. At Nastes Caras ducebat voce loquentes Barbarica, quotquot Miletum , atque horrida Phthirum
Lustra colunt, vada qui Circum Maeandria, Celsae Et Mycales altas , nemorosa cacumina, rupes .
Hos pugnae cupidos Nastes agit, Amphimachusque 3 Nastes , Amphimachusque, Nomione cretus uterque. Hic & bella petens aurum , Ceu Culta puella , Gestabat vecors; sed non arcere nitenti 43o
Evaluit mortem. lamna, Consessus at amne
Corruit in medio 3 tulit aurum sortis Achilles . Sarpedon Lycia populos, ct Glaucus ab alta Ducebant , Xantus celer almo quam rigat amni .
108쪽
SVb duce quaeque suo cum sese in praelia gentes
Instruxere, Phryges magno clamore movebant
Castra : gruum qualis vacuas it clangor ad auras 3 Rriae , postquam fugere hiemem , nimbosque, patentis Oeteani densae magno super amne seruntur 3 Et , vernum arctois veniens de partibus agmen , Pygmaeis clademque viris, S sunera portant.
Parte alia taciti spirantes robur Achivi Ibant, auxilium sibi mutua serre parati. Ut nebulam Notus offudit si montibus , ipsa τοNocte magis iuri gratam , pecorisque magistris Invisam 3 spatii vix prospicit ante viator , Quantum unus possit lapidis pervadere jactus :Sic pedibus subter vadentum in praelia pulvis
Tollitur, horrescitque atra caligine Campus. Iamque adeo magis atque magis condensa propinquans Hinc acies atque hinc, sese ad certamina belli Aptarat , pugnamque invadere torva parabat. At Paris ora deo similis processerat ante Primam aciem . ille, humero pardi maculosa retorquens cto Terga, gerit dorso pharetramque , arcumque sonantem , Auratum ast ensem lateri , dextraque coruscat Bina manu longo praefixa hastilia ferro, Et Danaum primos vesana v e lacessit, Atque jubet secum sorti decernere pugna . Hunc simul ac vidit Menelaus Uana tumentem
109쪽
Ire gradu magno , Troum S praecedere turmas. Eximium ceu cum silva leo corpus in alta, Aut Capream , aut cervum surgentem in cornua , nactus , Jejuno fremit ore tuens , gaudetque , Vorare Et surit arreptum , non acres ille inolossos
Non metuens juvenum clamorem ac tela sequentum
Sic , Parin ut vidit , Menelaus gaudia corde Vix capit, atque, avidus scelerato a sanguine poenas Sumere, desiluit curru bellator ab . alto, 3 Atque pedes peditem contra parat obviuS iret. . At Paris, ut vidit sulgentem insignibus armis Atriden Graja ex acie procurrere , visu Contremuit subito perculsus , nigraque vitans Fata , pedem retulit, sociumque recessit in agmen i 4o Pallidus . Ut gradiens dumoso in monte draconem Qui videt, ac retro citus absilit , inficit ora i Pallor; membra tremunt gelido Concussa pavore :Haud secus adspectu Menelai exterritus ille Trojugenum in turmas, & densa in tela refugit.
Hector at haec cernens non irae parcere, voci
Nec potuit ; dictis fratrem & proscidit acerbis .
Foede animum , faciem pulcher Pari, mollis, amator , Docte malas tantum nuptis Componere fraudes 3 Debueras nunquam vel nasci, fata subire so Vel puer , ac primo caelebs exstinguier aevo .
Id vellem , & fatius multo seret, omnibus isto
Quam praebere modo Grajis risum , atque cachinnos. Nam certe , ut formam videre , . habitumque, putarunt Eximium ante alios serri, multisque suturum Exitio 1 enervem nunc te sensere , suumque Errorem , ac vanos laeti risere timores,
Τamne igitur mollis metiri classibus aequor
110쪽
Audebas, turba comitum stipante, domosque Externas temerare , Aptaque abducere terra
Belligerae nuptam gentis; populoque, patrique Triste tuo exitium , magnum & tibi dedecus ipsi . Quo iugis Atriden paullum consistere contra
Ne pigeat . nosces quae tecum est stemina, quali Nupta viro suerit: nosces 3 nec plectra, senantes Nec Citharae , Veneris nec munera grata, madensque Caesaries myrrha , facies nec pulchra juvabit, Clam stratus volvere cruento in pulvere . Troes
At lenti nimium , & faciles, timidique 3 jaceres , Ni foret id , lapidum nimbo superobrutus , & jam . Tot patriae lueres scelerato sanguine damna. Cui Paris , Objurgas me quando jure, quid, inquit Irascar sedenim tibi cor sub pectore firmo est
Indomitum . findens lignum ut navale securis Dura subit, dextramque viri juvat incita , robur Usque augens: sic dura tibi, sic nescia flecti Mens viget, haud ullis unquam concussa periclis. Ne mihi dona tamen , quae contulit aurea Cypris, Objice . dona deum nulli spernenda. faventes Quae praebent superi , fatua quis mente recuset pNunc, si me bellare jubes, ac tendere in hostem 3 En age fac sedeant Teucrique, Argivaque pubes. Solus ego in medio , Mavortius & Menelaus Deque Helena , ct cunctis opibus pugnabimus acri Marte . utri tandem cedet victoria , gazam Ille omnem, thalamosque Helenae sibi laetus habeto. Arma alii, atque iras ponent: ac, foedere pacto, Vos Trojae muros, ac pinguia rura coletis; Illi Argos longe in patrium, & sua tecta redibunt . Haec Paris i auditis gaudet sermonibus Hector; P. Zo. Ha
